Immagini della pagina
PDF
ePub

exempla in literis sunt castigatissimae disciplinae. Unum est huiuscemodi. Censor adigebat de uxoribus solenne iusiurandum. Verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat, cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. Is locum esse sibi ioci dicendi ratus, cum ita, ut mos erat, censor dixisset: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia. Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios retulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

Ex his quidem verbis non apparet, Catonem in Nasicam reliquisse orationem. Sed cum Livius, ut supra vidimus, dicat, a Catone in omnes, quos aut senatu movisset aut quibus equum ademisset, orationes esse habitas, vero est simile, idem eum fecisse, cum Nasicam notaret, si certe Nasica aut senator aut eques fuerat (quod dubito). Quis enim hic Nasica sit, incertum est; ut iam Lipsius in Operibus t. 1. p. 208. professus est: nemo enim celeberrimum atque sapientissimum virum, P. Cornelium Scipionem Nasicam, intelligendum putet. Imo de eo omnino nihil, atque ne nomen quidem constat, ut ex editione Orellii patet.

uxorem habes] Quaerebatur a censore de singulis civibus, haberentne uxores an caelibes essent: hos censores saepe pecunia multarunt. Henrichsen ad Cic. 1. 1.

in aerariis retulit] De nota hac ignominiosa v. Göttling Geschichte d. röm, Staatsv. p. 343.

27. Oratio in L. Cornelium Scipionem.

Livius 39, 44. In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni ademptus equus.

Asiageni] Asiagenes i. q. Asiaticus, cognomen L. Scipionis.

[blocks in formation]

v. Si

Gronov. Observ. 4, 391. (p. 531.

ed. Frotsch.)

Aurelius Victor de Vir. Illust. c. 53. Scipio Asi

aticus, frater Africani, infirmo corpore, tamen in Africa virtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluvia hebetati fuissent, vicit et regni relicti a patre parte privavit, hinc Asiaticus dictus. Post reus interceptae pecuniae, ne in carcerem duceretur, Gracchus pater tribunus plebis intercessit. M. Cato censor equum ei ignominiae causa ademit.

consul] a. 564 (190).

reus pecuniue interceptae] a. 569 (185) (vel a. 567 (187) ut alii dicunt) Extabat hac de re Catonis oratio de pecunia regis Antiochi, quam in illa causa contra L. Scipionem egerat.

Plutarchus in Catone c. 18. Ἤνεγκε δέ τινα τῷ Κά τωνι καὶ Λεύκιος ὁ Σκηπίωνος ἀδελφὸς ἐπίφθονον αἰ τίαν, θριαμβικὸς ἀνὴρ, ἀφαιρεθεὶς ὑπ ̓ αὐτοῦ τὸν ἵππον. ἔδοξε γὰρ οἷον ἐφυβρίζων Αφρικανῷ Σκηπίωνι τοῦτο ποιῆσαι.

Apparet, hos scriptores, quos attulimus, L. Scipionem Asiaticum, Publii fratrem, intellexisse, et ex Aurelio Victore accepimus, cur eum Cato nota ignominiosa afficeret, nempe quia pecuniae partem Antiochi intercepisset.

Weberus autem p. 31. arbitratur, fieri nequivisse, L. Scipionem, virum consularem, equo publico meruisse, idque non in Scipionem patrem, sed in filium eius cadere, hisque verbis opinionem suam professus est: „Hunc non ipsum fuisse Scipionem Asiaticum, victorem Antiochi, quod post Plutarchum nonnulli inter„pretes Livii censuerant, sed filium eius, facile est intellectu."

[ocr errors]

"

Difficilem esse quaestionem, utrum senatores quoque equo publico meruerint annon, fateor, sed aliis temporibus in republica romana alium fuisse morem et usum contendo, vereque Göttling Gesch. d. röm. Staatsverf. p. 347 demonstravit, senatores, qui, antequam in senatum recepti fuerant, equo publico meruissent, eum retinuisse,

dum inter iuniores essent, huncque morem certe ante annum 625 (129) valuisse. Conf. Madwig Opuscula p. 79. Hoc datum summo ordini (senatoribus), ut om„nes equum publicum haberent et in equitum centu„riis essent.“

[ocr errors]

Duebnerus dicit, videndum esse, ne orationis huius fragmentum a Festo memoriae sit traditum.

Festus v. Repulsior. p. 286. Repulsior secunda conlatione Cato dixit in ea, quae est contra Cornelium apud populum: haec quis incultior, religiosior, desertior, publicis negotis repulsior.

secunda conlatione] i. e. comparativo gradu.

contra Cornelium] Maiansius p. 36. orationi contra Cornelium Lentulum inseruit. Maius ad Frontonem p. 150 M. Cornelium intelligit, contra quem orationem de sumtu suo Cato dixit.

haec quis] ecquis Ant. Augustinus.

"

religiosior] Edit. Havercamp. et Bolhuis p. 131 irreligiosior. Sed religiosior tueri poteris ex Gellio IV. 9. Duebner.

a

Vid. Freund

in Lex. s. v. - Maiansius p. 36 scribit: aut loquitur de superstitioso, quales fuerunt multi ex Corneliis, aut legendum est irreligiosior.

repulsior] magis abhorrens.

28. Oratio in L. Veturium de sacrificio commisso.

Quis sit L. Veturius eques romanus, cui Cato censor equum ademit, incertum. De titulo quoque orationis multum ambigitur. In uno enim loco inscribitur De sacrilegio commisso, in reliquis De sacrificio commisso. Plures viri docti ubique priorem inscriptionem restituendam censebant. Sed ex ipsis fragmentis ea opinio confirmari non potest: nulla enim ibi sacrilegii commissi fit mentio. Sed Cato Veturio equum publicum ideo ademisse videtur, quod sacrificia stata deseruerat vel negligenter commiserat, et quod habitus eius nimis pinguis et corpulentus, et laboribus bello tolerandis impar erat. Oratio igitur de sacrificio commisso ea est, quae aut de sacris a Veturio factis aut

de sacris, Veturii curae traditis, fideique eius commendatis agit, (id est, über die dem Veturius anvertrauten Sacra.) Popma coniiciebat de sacrificio omisso. — (C. O. Müllero mea explicatio satisfecisse videtur, ut ex adnotatione sua ad Festum p. 345 patet.)

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Maiansius p. 39 aliter sentit: Cato, inquit, orationem habuit in L. Veturium, quam inscriptam fuisse „puto de sacrilegio commisso, non autem de sacrifi„cio omisso. Titulus orationis ex eo liquet, quod, etsi variae lectiones sint in verbis sacrilegio et sacrificio, ,, consentaneae sunt in commisso, quod adiunctum opti„me cohaeret sacrilegio et pessime sacrificio.“ Recte, nisi de sacris a Veturio curandis sive curae eius deditis intelligas in eo enim sensu sacrificium alicui committere non ineptum videtur.

:

[ocr errors]

Festus p. 344. p. 344. Stata sacrificia sunt, quae certis diebus fieri debent. Cato in ea, quam scripsit de L. Veturio de sacrificio commisso, cum ei equum ademit: Quod tu, quod in te fuit, sacra stata, solemnia, capite sancta, deseruisti. Solemnia sacra dicuntur, quae certis temporibus annisque fieri solent.

sacra stata] Sacra legitimo die ac loco facienda.

capite sancta] capite corruptum videtur. Müller coniicit caste. Duebnerus delendum putat, praesertim cum a Paullo quoque omittatur: Stata, inquit Paullus, dicebantur sacrificia, quae certis diebus fiebant. Cato: sacra stata, solemnia, sancta deseruisti. Codex Basileensis Pauli dat: Cato: sacra stata solemnia sancta servasti. Göttling autem Gesch. d. röm. Staatsverf. p. 175. capite sancta bene dictum censet i. e. summa poena sancta. Dicit enim : Ein altes Gesetz verbot, die Sacra zu unterlassen oder gar aufzugeben, und Cato nennt diese sacra sogar capite sancta. Sacra privata non raro interimi vel deseri solebant, propterea quod molesta et sumtuosa erant. Conf. praeter Göttlingium Hüllmannus quoque Ius Pontificium der Römer p. 79.

Festus p. 234. Prohibere comitia dicitur vitiare diem morbo, qui vulgo quidem maior, ceterum ob id ipsum comitialis appellatur. Cato in ea oratione, quam scripsit de sacrilegio commisso: Domi cum auspi

camus, honorem me dium immortalium velim habuisse. servi, ancillae, si quis eorum sub centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium facit. si cui ibidem servo aut ancillae dormienti evenit, quod comitia prohibere solet, ne is quidem mihi vitium facit.

de sacrilegio] corrigendum de sacrificio.

Domi cum auspicamus] Intelligit genus illud auspicii, quod post mediam noctem domi captabatur et appellabatur silentium. Cicero de Divin. 2, 34. Festus p. 348. (Silentio surgere) ait dici, ubi qui post mediam (noctem auspi)candi causa ex lectulo suo si(lens surrexit, et liberatus a lecto, in solido (se posuit, se)detque, ne quid eo tempore deiciat, (cavens, donec) se in lectum reposuit: hoc enim est (proprie si)lentium, omnis vitii in auspiciis vacuitas.

dium] i. e. divum, divorum, deorum.

sub centone] sub stragulis. Dacerius ad Festum p. 597. ed. Lindem.

Gesnerus in

Weberus at

crepuit] De innominatis verbis intelligendum arbitror. Praefatione Thesauri pag. XIV. de sensu dubitabat. que Freund in Lexico de crepitu ventris interpretantur, quod ipsam ruditatem Catonis excedere videtur. Constat, Romanos vehementer superstitioni indulsisse, et ex omnibus rebus verbisque vel laeta vel tristia auguria cepisse. Dionys. Antiquitt. lib. 2, 6. Müller Die Etrusker T. 2. p. 134.

ne is] ne id Dacier. Recte.

Priscianus T. 1. p. 246. Cato de sacrificio commisso: Mense Octobri fecimus, Novembris reliquus

erat.

fecimus] supplendum sacra.

Novembris] Vetustissimos in nominativo non November, sed Novembris protulisse, docet Priscianus.

Priscianus T. 1. p. 484. Cato Censorius de Veturio: Hostem Numium icit.

Numium] Sic duo codd. Germanici. Alii nimium, alii numum,

[ocr errors]

ut

,, editt., unus non. Edit. Haverc. Hostem numii cit? Sic Regius ,,IX saec., sed inter lin. eadem manu ini." Duebner.

Priscianus T. 1. p. 229. Anio etiam Anienis, quod

« IndietroContinua »