Immagini della pagina
PDF
ePub

retractare, ne tantus ille labor meus, ni hoc, quod reliquum est studii, addidero, mecum pariter intercidat. Nam si rationem posteritatis habeas, quidquid non est peractum, pro non inchoato est. Undevicesimo aetatis anno in foro dicere coepi, et nunc demum, quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video.

undevicesimo]

id est, a. u. 833 (80).

1. Oratio pro Julio Pastore.

Eam causam adolescentulus egit, non diu postquam duxerat uxorem, id est, anno circiter 836 (83), Domitiano imperante. Conf. Masson p. 45 seq. Plin. Epist. 1, 18. Susceperam causam Iulii Pastoris, cum mihi quiescenti visa est socrus mea advoluta genibus, ne agerem obsecrare. Et eram acturus adolescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant. Egi tamen. Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.

Caesaris] Domitiani,

2. Oratio contra Baebium Massam pro Baeticis.

Causa repetundarum acta a. 846 (93), ut duabus rebus ostendi potest, partim quia constat, Agricolam, qui mense Augusti a. 846 (93) mortuus est, Massam Baebium iam vidisse reum (Tac. Agric. 45.), partim quia Herennius Senecio, qui una cum Plinio Baebium reum fecit, a Domitiano a. 847 (94) morte multatus est. Conf. Masson p. 59. Eiusdem Baebii Massae meminit Tacitus Hist. 4, 50. nec multo post Piso interficitur: namque aderat, qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus, et in causas malorum, quae mox tulimus, saepe rediturus.

Plin. Epist. 7, 33. ad Tacitum. Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.

Plin. Epist. 6, 29. Adfui Baeticis contra Baebium Massam. Quaesitum est, an danda esset inquisitio: data est.

3. Oratio pro Arionilla, Timonis uxore contra M. Regulum. Haec causa centumviralis est acta a. 846 (93). Masson p. 60. M. Regulus delator sub Nerone et Domitiano.

Plin. Epist. 1, 5. M. Regulus reminiscebatur, quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset. Aderam Arionillae, Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici. Regulus contra.

4. Orationes de ultione Helvidii contra Publicium Certum.

Acta est causa a. 850 (97) Nerva imperante. Masson p. 68. Publicius Certus Helvidium Priscum filium, optimum virum, reum fecerat a. 847 (94), effecitque, ut a Domitiano occideretur. (Tacit. Agricola 45. Suet. Domit. 10.) Postquam Domitianus e vita decessisset a. 849 (96), Nervaque succederet: Plinius, ulciscendum Helvidium ratus, Publicium Certum accusavit. Argumentum totius causae ipse enarrat in Epist. 1. 9, 13., orationumque in hac causa actarum his verbis meminit: Postea actionem meam, utcumque potui, recollegi, addidi multa; atque 1. 7, 30, 4. Et scribo aliquid et lego: sed cum lego, ex comparatione sentio, quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidii orationi Demosthenis zarà Mεdiov confers, quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer (improbum enim ac pene furiosum), sed tamen imitarer ac sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum, maximi aut minimi, aut causae dissimilitudo pateretur, porro 1. 4, 21. Helvidium, defunctum quoque, perseverantissime diligo, ut actione mea librisque testatum est.

5. Oratio pro Afris contra Marium Priscum, proconsulem Africae. Acta est causa repetundarum a. u. 853 (100) Traiano imperante. Masson p. 94 et 104. Argumentum Pli

nius explicat in l. 2. epist. 11. atque Iuvenalis Sat. 1. 47 sqq. VIII, 120 (Conf. Weber). Tacitus in eadem causa contra reum dixit.

Plin. Ep. 6, 29. Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat: relegatus est.

6. Oratio pro Baeticis contra Caecilium Classicum, proconsulem Baeticae.

Acta est causa repetundarum a. 853 (100). Masson p. 105. Argumentum exponit Plinius 1. 3, epist. 3. et 9. Caecilius Classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in provincia Baetica non minus violenter quam sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Sed Marium una civitas publice, multique privati reum peregerunt, in Classicum tota provincia incubuit. Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit. ibid. 6, 29. Adfui rursus iisdem (Baeticis) querentibus de Caecilio Classico. Quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret: poenas

luerunt.

7. Panegyricus ad M. Ulpium Traianum.

Eam orationem, quae sola extat, dixit Plinius, cum consulatum iniret Calendis Septembribus a. u. 853 (100). Eius meminit in epistolis 1. 3. ep. 13 et 18. Conf. Westermann p. 289. G. H. Schaefer ad Plinium p. XL.

8. Oratio pro Iulio Basso, ex Bithynia repetundarum reo.

Acta est causa a. 854 (101). Masson p. 119. Argumentum causae enarrat Plinius 1. 4, 9. Et in eadem epistola haec scribit: habebis hanc interim epistolam ut лoodooμov, exspectabis orationem plenam onustamque, et exspectabis diu. neque enim leviter et cursim ut de re tanta retractanda est.

Plin. Epist. 6, 29, 10. Tuitus sum Iulium Bassum,

ut incustoditum nimis et incautum, ita minime malum: iudicibus acceptis in senatu remansit.

9. Oratio pro Rufo Vareno, proconsule Bithyniae. Acta est causa a. 855 (102). Masson p. 125. Argumentum enarratur in Plinii Epist. 1. 5. ep. 20. Deinde de oratione sua hoc adiicit: Egi ego pro Vareno, non sine eventu: nam bene an male, liber indicabit. porro: Providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam meam vel maxime commendat, epistolae loquacitate praecerpam. ibid. 6, 29, 11. Dixi proxime pro Vareno, postulante, ut sibi invicem evocare testes liceret: impetratum est.

10. Oratio pro Corellia contra C. Caecilium, consulem

designatum.

Acta est causa a. 855 (102). Corellia accusatur a Caecilio Classico, consule designato a. 855 (102), ut ex Fastis Baiteri apparet. Plinius eam defendit, causamque exposuit in Epist. 1. 4, 17.

11. Oratio pro Vectio Prisco.

Annus incertus. Causa centumviralis. Plin. Epist. 6, 12. Vectio Prisco, quantum plurimum potuero, praestabo, praesertim in arena mea, hoc est, apud centumviros.

12. Oratio pro Firmanis.

Annus incertus. Plinius causam egit Firmanorum (Firmum Picenum nomen huius coloniae. Conf. Mannert Italia 1. p. 465. Madwig Opuscula p. 299.) Plin. Ep. 6, 18. Rogas, ut agam Firmanorum publicam causam, quod ego, quamquam plurimis occupationibus distentus, adnitar.

13. Oratio pro Accia Variola.

Causa centumviralis, quam Plinius in 1. 6. ep. 33 enarravit. Oratio pulcherrima omnium esse ferebatur. Plinius Epist. 6, 33. Accipe orationem meam di

vinam. Num superbius potui? revera, ut inter meas, pulchram. nam mihi satis est certare mecum. Est haec pro Accia Variola et dignitate personae et exempli raritate et iudicii magnitudine insignis.

Nam et copia rerum et arguta divisione et narratiunculis pluribus et eloquendi varietate renovatur. Sunt multa elata, multa pugnantia, multa subtilia. Dedimus vela indignationi, dedimus irae, dedimus dolori, et in amplissima causa quasi magno mari, pluribus ventis sumus vecti. In summa solent quidam existimare hanc orationem praecipuam, ut inter meas, ὡς ὑπὲρ Κτησιφῶντος esse.

Sidonius Apollinaris Epist. 1. 8, 10. C. Plinius pro Attia Viriola plus gloriae de centumvirali suggestu domum retulit, quam cum M. Ulpio, incomparabili principi, comparabilem panegyricum dixit.

14. Oratio pro Clario.

Plin. Epist. 1. 9, 28. Tertia epistola continebat, esse tibi redditam orationem pro Clario, eamque visam uberiorem quam dicente me, audiente te fuerit. Est uberior: multa enim postea inserui.

15. Oratio apud Novocomenses, cum bibliothecam dedicabat.

Plin. Epist. 1, 8. Petiturus sum, ut rursus vaces sermoni, quem apud municipes meos habui, bibliothecam dedicaturus.

16. Laudatio funebris Spurinnae.

Eius libelli Plinius meminit in Epist. 1. 3, 10.

Westermannus p. 290. seq. adiicit orationem pro Suetonio Tranquillo ex Epist. 1. 18. et pro libertis ex epist. 7, 6. (dubito an vere).

CXL. Cornelius Tacitus.

Natus anno circiter 808 (55). Plinius in Epist. 7, 20 scribit, se propemodum aequalem eius esse. Praetor a. 841 (88). Tacit. Annal. XI., 11. Consul a, 850 (97). Plin. Epist. 2, 1. Zumpt. Annal. Conf. I. Lipsii

« IndietroContinua »