Immagini della pagina
PDF
ePub

Vita Taciti. Bach Schulzeitung 1831. N. 105. Bähr Röm. Litt. p. 422. Walch ad Tacit. Agricol. p. 129.

Dubito an recte Tacitum libro meo de oratoribus inseruerim. Sed verisimile est, eum orationes reliquisse. 1. Laudatio funebris Virginii Rufi tertium consulis. Ea dicta est a. u. 850 (97 p. Ch.), quo anno Virginius Rufus tertio consulatu defunctus est. Plinius Epist: 2, 1. Laudatus est la consule Cornelio Tacito: iam hic supremus felicitati eius cumulus accessit, laudator eloquentissimus.

2. Oratio pro Afris contra Marium Priscum.

Hanc causam una cum Plinio (v. p. 601.) egit. Plin. Epist. 2, 11. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, oɛuvõs. idem 1. 7, 20. librum tuum legi et quam diligentissime potui, adnotavi, quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto.

CXLI. Pompeius Saturninus.

Eadem aetate, qua Plinius, sed minor natu.

Plinius Epist. 1, 16. Amabam Pompeium Saturninum, laudabamque eius ingenium, etiam antequam scirem, quam varium, quam flexibile, quam multiplex esset, nunc vero totum me tenet, habet, possidet. Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret. adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis et decora constructio, sonantia verba et antiqua. Omnia haec mire placent, cum impetu quodam et flumine praevehuntur; placent, si retractentur. Senties, quod ego, cum orationes eius in manus sumseris, quas facile cuilibet veterum, quorum est aemulus, comparabis.

CXLII. T. Flavius Domitianus.

Natus est a. u. 804 (51).

t. 6. p. 367. Suet. Domit. 1.

Eckhel Doctr. Numor.

A. u. 834 (81) rerum

potitus est. A. u. 849 (96) mortuus est.

Suet. Domit. 2. Simulavit imprimis poeticae studium, tam insuetum antea sibi, quam postea spretum et abiectum, recitavitque etiam publice. ibid. c. 20. liberalia studia imperii initio neglexit, numquam tamen aut historiae carminibusve noscendis operam ullam aut stilo vel necessario dedit. Praeter commentarios et acta Tiberii Caesaris nihil lectitabat; epistolas orationesque et edicta alieno formabat ingenio, sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium.

Quintilianus Prooem. 1. 4. 3. Domitianus Augustus, ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimus.

Orationes.

Suet. Domit. c. 11. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset, experturum se illa die, quam carus senatui esset, facile perfecerat, ut etiam more maiorum puniendi condemnarentur, deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam invidiam intercessit his verbis (neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere): Permittite, patres conscripti, a pietate vestra impetrari, quod scio, me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis. Nam et parcetis oculis vestris, et intelligent me omnes senatui interfuisse.

Priscianus p. 693. ed. Putsch. Prosper prosperi Domitianus in senatu pro se: ut prosper dicendi successus ostenderet, auditorum benivolentia crescere dicentium facultatem. Cicero tamen prosperus pro

tulit.

non auctoritate

Domitianus] sic legit Putschius, coniectura fretus, codicum, in quibus Donatianus legitur, ut Krehlius T. 1. p. 241 alque Duebnerus testantur. Nec Westermannus p. 279 coniecturam Putschii approbavit, praesertim cum nemo intelligat, quando Domitianus Caesar in senatu pro se oraverit, sed Donatiano, oratori alioqui ignoto, fragmentum tribuendum arbitratur. In Erlangensi 2. Doritianus legitur.

auditorum] et auditorum Krehl. et ex ultima sillaba verbi ostenderet ortum; deest in cod. Turic., qui praeterea non auditorum, sed adjutorium exhibet.

CXLIII. Donatianus v. Domitianus.

CXLIV. Aelius Hadrianus Augustus.

Natus a. u. 829 (76). Spartianus in Hadriani vita c. 1. A. u. 870 (117) imperium accepit. A. u. 891 (138) mortuus est.

Spartianus vita Hadriani c. 3. Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio coss., in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians, risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam latinis operam dedit.

Articuleio] vulgo legitur Arunculeio. Sed conf. Fasti Baiter a. u. 853 (101) Traianus IV. et Sextus Articuleius Paetus.

ibid. c. 16. Amavit genus dicendi vetustum, controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Virgilio Ennium, Sulustio Caelium praetulit.

Aurel. Victor de Caesaribus c. 14. Aelius Hadrianus eloquio togaeque studiis adcommodatior.

Aurel. Victor Epit. Caesarum c. 14. Aelius Hadrianus graecis litteris impensius eruditus, a plerisque Graeculus appellatus est, Atheniensium studia moresque hausit, potitus non sermone tantum, sed et ceteris disciplinis, canendi psallendi medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictorque ex aere vel marmore.

Hadrianus et orationes et declamationes edidisse videtur: a Charisio certe liber duodecimus orationum Hadriani memoratur.

Charisius p. 132. Valdissime, Divus Hadrianus Orationum XII.: A vobis, patres conscripti, peto, et impetratum valdissime cupio, ut proxime imaginem Augusti argenteum potius clupeum sicut Augusto ponatis.

orationum XII.] ambigue dictum. aut enim volumen duodecim orationum aut (quod malo) duodecimus liber orationum intelligendus,

1. Orationes, quas Traiano imperatori scripsit.

Spartianus vita Hadriani c. 3. Traiani ei familiaritas crevit causa praecipue orationum, quas pro im· peratore dictaverat.

2. Oratio de Italicensibus.

Agitur de Italica, oppido Hispaniae, ubi natus est Hadrianus (Dio Cass. 1, 69, 10).

Gellius 1. 16, 13. Existimamus, meliore conditione esse colonias quam municipia. De cuius opinionis tam promiscae erroribus Divus Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit, mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam alia item municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint. Praenestinos autem refert maximopere a Tiberio imperatore petisse orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.

municipia] qui de coloniis atque municipiis meliora scire cupit, quain ex Gellii verbis hauriri possunt, adeat Niebuhrii H. R. t. 2. p. 70. Gibbon . 1. p. 73. Kreuzer Röm. Ant. p. 341.

Declamationes.

Photii Codex 100. T. 1. p. 86. ed. Bekk. 'Avɛyvwodn Αδριανοῦ τοῦ βασιλέως μελέται διάφοροι, εἰς τὸ μέτριον τοῦ λόγου ἀνηγμέναι καὶ οὐκ ἀηδεῖς.

CXLV. Aelius Verus Caesar.

Hadrianus a. u. 888 (135) Ceionium Commodum Verum, iuvenem, adoptavit, indeque Aelius Verus appellatus est. A. u. 889 (136) et 890 (137) consul, Mortuus est a. 891 (138).

Spartianus Aelio Vero c. 5. Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in literis, Adriano (ut malevoli loquuntur) acceptior forma quam moribus, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in republica etiam non inutilis.

ibid. c. 4. Cum de provincia Aelius redisset, atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se sive per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua Kal. Ianuariis Adriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se existimaret iuvari, Kalendis ipsis Ianuariis periit.

Kal. Ianuariis] a. u. 891 (138),

CXLVI. T. Aelius Antoninus Pius.

Natus a. u. 839 (86). (Julii Capitolini vita Antonini Pii c. 1.) Adoptatur ab Hadriano a. 891 (138) eodemque anno imperium accepit. Mortuus est a. u. 914 (161).

Capitolinus vita Antonini Pii c. 2. Fuit ingenio clarus, moribus clemens, nobilis vultu, et placidus ingenio, singularis eloquentiae, nitidae litteraturae.

ibid. c. 11. Orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur, Marius Maximus eius proprias fuisse dicit.

alienas esse]

veri simile a Frontone oratore eas esse confectas. Marius Maximus] historicus, cuius libri ab auctoribus historiae Augustae saepissime afferuntur.

1. Oratio ad senatum.

Eam dixit, cum L. Verum consulem fecisset. Conf. Maius p. 131.

Fronto ad M. Caesarem 1. 5. ep. 38. Utrum facti virtus ornaverit orationem, an oratio factum nobilissimum aequiparaverit, incertus sum.

M. Caesar ad Frontonem 1. 5. ep. 39. Orationem patris mei parem materiae suae visam tibi, nihil mi

rum est.

CXLVII. M. Cornelius Fronto.

Natus sub Domitiano, anno circiter 830 (77). Conf. Niebuhr in editione Frontonis p. XX. Ei ab Antonino Pio M. Aurelius filius adoptivus in disciplinam traditur a. u. 892 (139). Dio Cass. I. 71, 35. Zumpt in Annalibus. Capitolinus in Marco Anton. Philos. c. 2. idem in Vero c. 2. Eutropius 1. 8, 6. A. n. 896 (143) consul. Fronto ad M. Caesarem 1. 2, 1. p. 35 ed. Rom.

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2

39

« IndietroContinua »