Immagini della pagina
PDF
ePub

antiqui secundum analogiam Anien nominativum proferebant. Cato contra Veturium: Aquam Anienam in sacrarium inferre oportebat: non minus autem XV millia Anien abest.

aquam Anienum] Sic legendum censuit Justus Lipsius in Var, Lectt. 3, 11. et Krehlius in Addendis ad Tom. 2. p. 516. aquam Anienem vulgo, quod errori tribuendum; adiectivi enim forma est Anienus, a, um, ut Priscianus ipse docet T. 1. p. 93.

uutem] addidit Krehl in Addendis 1. 1. ex codicibus, item Duebnerus ex cod. regio.

millia] millibus ed. Basil. ap. Bolhuis P. 120.

Priscianus T. 1. p. 365. Fitur etiam pro fit dicebant. M. Cato Censorius in Q. Thermum: Postquam diutius fitur. Idem de L. Veturio: Graeco ritu fiebantur Saturnalia.

Gellius 7, 22. Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos, scilicet, minus idoneum, ratos, esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obiicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse.

Plutarchus vit. Cat. 9. Τὸν δὲ ὑπέρπαχυν κακίζων »Ποῦ δ ̓ ἂν, ἔφη, σῶμα τοιοῦτον τῇ πόλει γένοιτο χρήσ σιμον, οὗ τὸ μεταξὺ λαιμοῦ καὶ βουβώνων πᾶν ὑπὸ τῆς γαστρὸς κατέχεται;

[ocr errors]

Tòv izéρлaxvv] ad L. Veturium referendum arbitror.

Gellius 17, 2. Sanctitas et sanctimonia non minus latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato in L. Veturium duritudinem quam duritiem dicere gravius putavit. Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.

Nonius p. 100. Duritudo pro duritia. Cato in Veturium: Qui illius, inquit, imprudentiam norat et duritudinem.

Cato] Hoc cum multis aliis ex Gellio Nonius tacite sumsit.

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

5

imprudentiam] melius in Gellio legitur impudentiam.

Nonius p. 149. Plevitatem ignobilitatem. Cato pro Veturio: Propter tenuitatem et plevitatem.

plevitatem] legendum est plebitatem,

Duebnerus testatur.

ut in codicibus quoque legi

pro Veturio] Hoc fragmentum aut orationi in L. Veturium vindicandum et error inscriptionis negligentiae Nonii, quem eius rei accusari nemo mirabitur, tribuendus, aut cum Popma et Lion L. pro Turio corrigendum et orationi Catonis pro L. Turio contra Gellium inserendum, eandemque opinionem amplexus est Wasse ad Fragm. Historic. T. 2. p. 293 ed. Havere. et Maiansius p. 34. Sed tertia opinio non minus probabilis, atque adeo praestantior est cum enim a Charisio p. 131. C. Aurelio Cottae oratio pro Veturio tribuatur, nescio an hoc quoque loco Cotta pro Veturio legendum sit.

29 et 30. Orationes de multa contra L. Furium.

Utrum Furius ille sit L. Furius Purpureo, quocum censuram petierat Cato, an L. Furius Philus, ambo patricii, ignoramus. Maiansius p. 37. commutavit L. Furium cum P. Furio, adversus quem orationem dixit Cato, ut infra videbimus.

Quisquis ille est, multa ei dicta est ob aquam publicam derivatam et aversam. Cato censor Furium, qui aquam ex ductu publico in privatum usum dolo malo derivaverat, multavit, idemque in aliis quoque fecit, ut ex Livio perspicitur lib. 39, 44. Aquam publicam omnem, in privatum aedificium aut agrum fluentem, ademerunt (censores Cato et Flaccus.) Plut. Cato c. 19. Οὐ μὴν ἀλλὰ τῶν ἐγκαλούντων ἐλάχιστα φροντίζων ὁ Κάτων ἔτι μᾶλλον ἐπέτεινεν, ἀποκόπτων μὲν ὀχετοὺς, οἷς τὸ παραρρέον δημόσιον ὕδωρ ὑπολαμ βάνοντες ὑπῆγον εἰς οἰκίας ἰδίας καὶ κήπους. Furius autem ad populum appellasse videtur, quod ex eo intelligitur, quod plures hac de re orationes censor dixit. Constat, a multis privatis hominibus saepe aquam ex aquaeductibus publicis in hortos, domus, villas suas derivatam esse, unde et censores et aediles multos reos

faciebant. Extabat similis oratio M. Coelii Rufi. Conf. Bunsen Beschreibung der Stadt Rom T. 1. p. 190.

Charisius p. 128. Quanti. Cato in primo in Furium de multa, de caro emtis: O quanti ille agros, inquit, emit, qua aquam duceret.

in primo] in primo libro i. e. in prima oratione.

Charisius p. 126. Prorsum. M. Cato in L. Furium de multa: Prorsum quodcunque iubebat fecisse, neque quemquam observavisse.

Charisius p. 123. Nec(essario. M. Cato) in L. Furium de multa: Necessario faciundum fuit. Charisius p. 72. Domi suae. Cato de multa contra L. Furium: Domi meae saepe fuit.

Servius ad Virg. Aen. 4, 244. Resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in L. Furium de aqua: Quod attinet ad salinatores aerarios, cui cura vectigalium, resignat. et idem in oratione Ne spolia figerentur nisi de hoste capta: Sed tum ubi i dimissi sunt, revertantur resignatis vectigalibus.

de aqua] ad inscriptionem orationis pertinere, vere coniecit Müller ad Festum p. 378. Salinatores aerarii ii sunt, qui pro sale conficiendo vendendoque aerario vectigal pendunt (die Salinenpächter.) L. Furius in agro suo salinas fortasse habebat, in quarum usum ex ductu publico aquam averterat.

resignat] Festus p. 281. Resignare antiqui pro rescribere ponebant, ut adhuc subsignare dicimus pro subscribere. Cato de spoliis ne figerentur nisi quae de ho... Freund in Lexico interpretatur : im Buche übertragen, einem anweisen.

Festus p. 376. Vindiciae appellantur res eae, de quibus controversia. Cato in ea quam scri

[ocr errors]

bit L. Furio de aqua

[ocr errors]

. S. Praetores. secundum. . populum. . vindicias. . dicunt.

[ocr errors]
[ocr errors]

L. Furio de aqua] Müller adnotat : ,scribe: quam scripsit in L. Furium de aqua. Id nomen fuisse existimo cuidam ex Catonis

,, orationibns in L. Furium de muleta. Nam apud Servium in Virg. „Aen. IV, 244, ubi legitur: ut est apud Catonem in L. Furium :

[ocr errors]

De aqua quod attinet ad salinatores aerarios, cui cura vecti

„, galium, resignat. vocabula de aqua ad inscriptionem orationis

[ocr errors]
[ocr errors]

pertinere, cum ex ipsa loci sententia, tum ex hac Festi mentione ,, intelligitur. Hanc coniecturam veram puto, nec probo, quod Ellendt in Prolegom. Bruti p. XXIII opinatur, fragmentum Festi ex oratione pro Furio contra Gellium (vid. Gellius 14, 2) sumtum esse. Quo minus enim hanc amplectar opinionem, facit illud De uqua, quod cum argumento orationis, de qua nunc loquimur, convenit.

praetores] Fragmentum niinis laceratum quam ut explicari possit. vindicias dicunt] v. Rein das röm, Privatrecht p. 462.

Gellius 10, 24. Ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione contra Furium die proximi dixit. contra Furium] Incertum est, ex oratione in L. Furium an in P.

Furium sit sumtum.

Nonius p. 153. Proximi i. e. proximo. Cato contra Furium: die proximi.

Nonius] ex Gellio sumsit Catonis verba.

31. Oratio de moribus Claudii Neronis.

Hanc orationem inter censorias retuli, quoniam ad censorium munus spectare videtur inscriptio. Idem fecere Ellendt atque Weberus. Quaeritur, qui sit Claudius Nero, a Catone censore notatus. Ellendt arbitratur, Ti. Claudium Neronem, Ti. Claudii Neronis consulis a. 552 (202) filium, intelligendum esse; qui anno, antequam Cato censuram subiit, id est anno 569 (185), quaestor erat, nec postea ad maiores honores pervenit.

Priscianus T. 1. p. 244. Cato de moribus Claudii Neronis isti pro istius: Pecunia mea reipublicae profuit quam isti modi uti tu es.

quam] Explicari non potest, cum reliqua desint verba.

isti] istius.

uti tu es] corruptum.

Nonius p. 63. Fulguratores. Ut extispices et haruspices, ita hi fulgurum inspectores. Cato de moribus

Claudii Neronis: Haruspicem, fulguratorem si quis

adducat.

fulguratorem] i. e. interpretem fulgurum. C. O. Müller Die Etrusker T. 2. p. 162.

32. Oratio in Pansam.

Sequor Weberum, qui eam Catoni censori tribuendam putat. Pansa (ex familia Vibiorum) nescio quis inter eos erat, quos ignominia vel nota censoria affecit, sive e senatu eum moverat sive ei equum ademerat.

Nonius p. 151. Pasceolus, ex aluta sacculus. Cato in Pansam: Pueri in ludos tellos pasceolos furare, Pueri] Palmerius coniicit Pueris in ludo soleas et sacellos, pasceolos furari scil. Pansam. Probat Duebuerus.

33. Oratio in Q. Sulpicium.

Oratio censoria a. 570 (184) habita.

In Addendis editionis prioris suspicabar, praenomen esse corruptum et orationem in Ser. Sulpicium Galbam intelligendam. Sed cum talis mihi in tractandis codicibus licentia non amplius satis faciat, in lectione vulgata acquiescendum arbitror. Maiansius p. 38 arbitratur, eundem Q. Sulpicium intelligi, contra quem aliam quoque habuerit orationem, quae inscripta est oratio Catonis ad milites contra Galbam.

De Quinto Sulpicio nihil certi tradere licet. Cato eum tamquam luxuriae nimis deditum, splendore vasorum pretiosissimorum impense delectatum, censoria ignominia notavisse videtur.

Festus p. 169. Nassiterna est genus vasi aquari ansati et patentis, quale est quo equi perfundi solent. Cato in ea oratione, quam composuit in Q. Sulpicium: Quotiens vidi truilos, nassiternas, perfusos aqualis, matellas sine ansis.

truilos] legendum trullus. Scaligero placuit trulleos. De priore

« IndietroContinua »