Immagini della pagina
PDF
ePub

cesse fuit. Dissuasisse tamen aliquando M. Catonem, ne derogaretur lex Baebia, et ad populum de hac egisse, colligimus ex Festo, qui citat eius orationem in voce Rogat." Legem Baebiam de praetoribus anno 562 (192) latam non solum Pighius, sed Dukerus quoque ad Livium 40, 44. atque Walterus (Gesch. d. röm. Rechts p. 150) statuunt.

--

Catonem anno 574 (180) orationem habuisse, ut lege Baebia crearentur praetores, ex ea re colligendum opinor, quod Livius dicit, illo anno praetores ea lege creatos, cum multos annos antea ea lex non amplius observata fuisset vel valuisset. Livius enim dicit 40, 44: Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. Praetores quatuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. Walter dicit l. 1.: Nach dem Bäbischen Gesetz sollten abwechselnd bald nur vier bald sechs Prätoren gewählt werden, wahrscheinlich damit die Prätoren von Hispanien wegen der grossen Entfernung nur jede zwei Jahre wechselten, doch ist diese Beschränkung nicht beobachtet worden. Ad eandem legem orationem Catonis referendam existimat Maiansius p. 32.

Ausonius autem Popma ad alteram legem Baebiam de ambitu orationem Catonis retulit eandemque secutus est opinionem Sigonius ad Livium 40, 44. Conf. orationem praecedentem Catonis de ambitu.

Festus p. 282. Rogat est consulit populum, vel petit ab eo, ut id sciscat, quod ferat. unde nos quoque in consuetudine habemus pro petere et orare. Cato in dissuasione, ne lex Baebia derogaretur, ait: Hoc potius agam, quod hic rogat.

Nonius p. 470. Largi pro largire. Cato lege Baebia: Pecuniam inlargibo tibi.

pecuniam] Hoc fragmentum Popmae ausam dedit, ut crederet, in oratione de lege Baebia de ambitu dictum esse. Sed singulis ver

bis non tantum tribuendum opinor, ut ex eis totius orationis argumentum colligere et enucleare liceat.

"

52. Oratio, ne legi Orchiae derogaretur.

Extabant in republica romana multae leges sumtuariae, sed tantopere Romani luxuria delectari coepere, ut eae leges aut abrogarentur aut invalidae essent. Nam quo tempore Antiochus rex devictus erat, inde libido atque licentia in dies crescere coepit. Livius 39, 6. Luxuriae peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriae sambucistriaeque et convivalia ludionum delectamenta addita epulis, epulae quoque ipsae et cura et sumtu maiore apparari coeptae. Tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. Vix tamen illa, quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae." — Ut luxuriae modum imponeret, C. Orchius tribunus plebis anni 573 (181) legem sumtuariam tulerat. Macrobius Saturn. 2, 13. Prima omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebis de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius verba, quia prolixa sunt, praetereo; summa autem eius praescribebat numerum convivarum. et haec est lex Orchia, de qua Cato in orationibus suis vociferabatur, quod plures, quam praescripto eius cavebatur, ad coenam vocarentur, cumque auctoritatem novae legis aucta necessitas imploraret, post annum vicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex lata est anno post Romam conditam secundum Gellii opinionem quingentesimo octogesimo octavo. Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in

superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumtibus modum fecit assibus centum.

C. Orchius] tulit sumtuariam legem a. 573 (181), sicuti Fischerus quoque (Zeittafeln) testatus est. Varges Spec. Quaest. Lucilianarum (Rhein. Mus. 1835. 1. Heft p. 41.) anno 572, non a. 573 latam scribit.

quod plures] De numero convivarum, qui lege Orchia praescriptus erat, nihil constat; sed aliunde scimus, quid apud Romanos receptam tritumque fuerit. Notum enim est proverbium Septem convivium, novem vero convicium, quod legitur apud Jul. Capitolinum in Vero Imp. c. 5. quodque Zell in Ferienschriften T. 2. p. 15. lepide vertit Sieben Gäste ein Mahl, neun eine Qual. Similiter Ausonius in Ephemeride p. 104: Sex enim convivium cum rege iustum si super, convicium est. Extabat M. Varronis Satira, in qua disseruit de apto convivarum numero, dixitque, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est, proficisci a tribus et consistere in novem. (Gellius 13, 11.) Ex Plinio vero apparere dicit Zellius, in prioribus reip. temporibus legitimum fuisse numerum convivas quatuor.

Fannia lex] lata est a Fannio consule a 593 (161). Unde patet,

magnum errorem in Macrobii verbis inesse, atque legendum: Post annum XX (non XXII) legis Orchiae Fannia lex lata est, anno post Romum conditam secundum Gellii opinionem DLXXXXIII (non DLXXXVIII). Conf. Varges 1. 1.

De argumento orationis nunc dicendum est. Sed nihil certi explorare mihi licebat. Multa enim excogitari possunt, quae aperte falsa videntur, nihil autem, quod verum et probabile est. Sic tale quid fingere lubet. Cum multis Romanorum lex Orchia nimis severa et dura esse videretur, de ea abroganda legem tulit nescio quis. Cato dissuasit, ne ei derogaretur. Quo autem anno orationem dixerit, incertum. Grammatici, qui fragmenta eius tradiderunt, vario modo eam inscribunt, ita ut in priore editione duas de lege Orchia orationes discernendas arbitrarer, unam, qua eam legem dissuaserit, alteram, qua suaserit, ne ea derogaretur, eandemque opinionem protulit Pighius in Annal. ad a.

572 p. 330, quem secutus est C. O. Müller in Festo p. 200 et Baiterus in Indice Legum p. 273; item Fischerus, qui putat, Catonem a. 593 (161), cum lex Fannia promulgaretur, dissuasisse, ne legi Orchiae derogaretur, anno autem 573 (181) legem Orchiam, quae tum rogata est, dissuasisse. Sed verius puto, unam tantum accipere orationem, praesertim cum credi omnino non possit, Catonem unquam hanc legem sumtuariam dissuasisse, et magis vero sit simile, in inscriptione grammaticorum inesse errorem. Nec aliter iudicant Bolhuis atque Ellendt, item Maiansius p. 30.

At fortasse aliud argumentum magis probabile. Cum enim Cato videret, leges sumtuarias ab optimatibus negligi et contemni, atque in censura id potissimum ageret, ut homines luxuriosos notaret, legesque veteres restitueret orationem habuit, in qua praecepit, ne de lege Orchia derogaretur. Ideo hanc orationem iis adnumerandam puto, quas censor a. 570 (184) egit.

Festus p. 201. Obsonitavere, saepe obsonavere. Cato in suasione de lege Orchia derogaretur: Qui antea obsonitavere postea centenis obsonitavere.

in suasione de lege] legendum in suasione, ne de lege O. derogaretur: ne enim propter extremam sillabam v. suasione excidit. Conf. Baiterus in Indice Legum p. 273. Augustinus coniecit ne legi Orchiae derogaretur.

qui] quinis. Maiansius p. 30. Sed coena, quae assibus quinque constat, nimis parca videtur, cum ipse Cato triginta assibus coenare soleret teste Plutarcho Vit. Cat. c. 4. qui antea denis obs. Augustinus. qui antea octoni coenavere. C. O. Müller. i. e. octo convivae.

centenis] centeni Scaliger prob. Müller. Interpretes aut de pretio coenae aut de numero convivarum verba intelligenda arbitrantur, itaque alii vel quinis vel denis int. assibus, alii octoni et centeni (convivae) corrigebant.

Festus p. 242. Percunctatum patris familiae nomen ne quis servum mitteret, lege sanctum fuisse ait Cato in ea, qua legem Orchiam dissuadet.

legem Orchiam dissuadet] Festus in inscriptione errat: debebat

enim scribere Cato in ea, qua dissuadet, ne Orchiae legi derogaretur. Ellendt (Hall. Litt. Z. 1834. Jan. p. 89.) coniicit in ea qua 1. Orch, suadet.

ne quis servum mitteret] Schneider De vita Catonis p. 5. ad haec verba pertinere putat, quod Plutarchus refert in vita Cat. c. 21.

Scholia Bobiensia in Ciceronis Orat. pro Sestio in Orellii Scholiastis T. 2. p. 310. Implet exhortationem bonae sectae ad conservationem reip. pertinentis. Non aliter et M. Cato in legem Orchiam conferens ea quae virtus, ut summae gloriae sint a virtute proficiscentia, dedecoris vero praecipui existimentur, quae voluptas suadeat non sine labe vitiorum. in legem Orchiam] non adversus legem Orchiam (nemo enim verum putabit, Catonem aliquando adversus hanc legem optimam et utilissimam reipublicae dixisse): sed dicit: Cato de lege Orchia ea dicit, quae virtus ipsa de ea diceret, commendat eain tantidem quam si virtus ipsa eam commendaret.

Macrobius Sat. 2, 13. Haec est lex Orchia, de qua Cato in orationibus suis vociferabatur, quod plures, quam praescripto eius cavebatur, ad coenam vocarentur.

Plinius Hist. 8, 51. Neque alio ex animali (quam ex sue) numerosior materia ganeae, quinquaginta prope sapores, cum ceteris singuli. Hinc censoriarum legum paginae interdictaque coenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae, sincipita verrina. Placuere autem et feri sues. Iam Catonis censoris orationes aprugnum exprobrant callum.

Catonis censoris] Nescio, utrum in oratione de lege Orchia an potius in alia oratione censoria, qua de luxu coenarum locutus est, dictum sit.

Servius in Virg. Aen. 1, 726. Cato ait: et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui.

Cato] in oratione de lege Orchia, Maiansius p. 32.

Macrobius. Sat. 2, 13. Cato sumtuarias leges cibarias appeilat.

Polybius lib. 31, 24.

Κάτων ἐδυςχέραινε καὶ ἐκε

κράγει, ὅτι τινὲς τὰς ξενικὰς τρυφὰς εἰςήγαγον εἰς τὴν

« IndietroContinua »