Immagini della pagina
PDF
ePub

Ρώμην, τριακοσίων μὲν δραχμῶν κεράμιον ταρίχων Ποντικῶν ὠνησάμενοι, μειράκια δ' εὔμορφα ὑπερβαλλούσης ἀγρῶν τιμῆς.

τινὲς] Flamininus, Scipio Asiaticus, alii. Hic locus nescio an ex hac

oratione sit sumtus.

Ibidem: Ότι τοσαύτη τις ἀκολασία καὶ τηλικαύτη ἐνεπεπτώκει ἐκτοπωτάτων ἔργων τοῖς νέοις, ὥςτε πολλοὺς μὲν ἐρώμενον ἠγορακέναι ταλάντου, πολλοὺς δὲ ταρίχου κεράμιον τριακοσίων δραχμῶν· ἐφ ̓ οἷς καὶ Μάρκος (Κά των) εἶπέ ποτε πρὸς τὸν δῆμον, ὅτι μάλιστ ̓ ἂν κατίδοιεν τὴν ἐπὶ χεῖρον προκοπὴν τῆς πολιτείας ἐκ τούτων, ὅταν πωλούμενοι πλεῖον εὑρίσκωσιν οἱ μὲν εὐπρεπεῖς παῖδες τῶν ἀγρῶν, τὰ δὲ κεράμια τοῦ ταρίχου τῶν ζευγηλατών.

53. Oratio de censura M. Fulvii Nobilioris.

Eam habuit Cato anno 575 (179), quo anno M. Aemilius Lepidus et M. Fulvius Nobilior censuram gesserunt. Argumentum ex Livio petendum lib. 40, 51. Censores habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. Impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. Cato quoque huic rei interfuisse videtur: scimus enim, eum de aquaeductu Fulvii in hac oratione egisse.

Supra aliam orationem Catonis in eundem M. Fulvium Nobiliorem habuimus.

Festus p. 282. Retricibus cum ait Cato in ea, quam scripsit, cum edissertavit Fulvi Nobilioris censuram, significat aquam eo nomine, quae est supra viam Ardeatinam inter lapidem secundum et tertium. qua inrigantur horti infra viam Ardeatinam et Asinariam usque ad Latinam.

cum edissertavit] i. e. cum dixit de censura Fulvii Nobilioris. Similiter Festus Ρ. 286. Cato in dissertatione consulatus. aquam] eandem aquam suspicor intelligi, quae Egeriae vallem perfluit. G. O. Müller in Supplem. p. 405.

Priscianus t. 1. p. 270.

Dicebant hoc specum et

haec spaeca. Cato: Spaeca posita, quo aqua de via abiret.

Cuto] fortasse huc pertinet fragmentum.

de via]

In Krehlii edit. male legitur uno verbo decia.

Paullus p. 59. Cloacale flumen dixit Cato pro cloacarum omnium colluvie.

Cato] fortasse in oratione de censura M. Fulvi. Müller.

54. Oratio de re Histriae militari.

Bellum, quod Romani cum Istris gessere, duravit ab anno 571 usque ad 577 (177): tam diu tractum segnitie consulum et imperatorum, ita ut patres saepenumero in senatu ea de re quererentur et vociferarentur. Id anno 572 (182) factum esse tradidit Livius 40, 26. Atque Cato aut initio belli a. 571 (183), cum in senatu de bello movendo deliberabatur (quod Livius narrat lib. 39, 55.), aut postea cum de tarditate belli gesti querebantur senatores, orationem habuit. Conf. Liv. 40, 18. 26. 41, 1. 10. 11.

Festus p. 242. Punctatoriolas leves pugnas appellat Cato in ea, quam dixit de re Histriae militari. punctatoriolas] Paulus : Punctariolas (sic) leves pugnas identidem

ipse (Cato) dixit. Maiausius p. 18 dicit: In meo exemplari (Festi) Mediolanensi anni 1471 legitur meo iudicio melins Punitariolas.

55. Oratio de tribunis militum.

Ea dicta videtur anno 583 (171).

Argumentum repeto ex Livii libro 42, 31. In tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suf fragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.

Puto Catonem ea de re in senatu dixisse sententiam,

,,

orationemque postea edidisse. Maiansius autem p. 18 scribit : Cato egit de tribunis militum : incertum autem, num in opere destinato huic argumento, an vero in libro de re militari. “

Nonius p. 67. Proletarii dicti sunt plebeii. Cato De tribunis militum: Expedito pauperem plebeium atque proletarium.

expedito] i. e. solvito, liberato.

Nonius p. 195. Clivum generis neutri. Cato De tribunis militum: Loca ardua et cliva depressa.

56. Oratio in P. Furium Philum pro Hispanis.

Ea oratio anno 583 (171) est habita. Argumentum tale est. P. Furius Philus, qui a. 580 (174) praetor Hispaniae fuerat, a Hispanis repetundarum accusatus et Catone recuperatore damnatus est.

Livius 43, 2. Hispaniae utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. ii de magistratuum romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur. Cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos reciperatores ex ordine senatorio daret, patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret. Vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos quatuor nominaverunt M. Porcium Catonem, P. Cornelium Scipionem, L. Aemilium Paullum, C. Sulpicium Gallum. - Citerioris Hispaniae populi M. Catonem et Scipionem, ulterioris L. Paullum et Gallum Sulpicium patronos sumserunt. Ad reciperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus. Ille Sp. Postumio Q. Mucio coss. triennio ante praetor fuerat. Gravissimis criminibus accusati ambo amplia

Meieri Orat. Rom. Fragm. ed. 2.

7

Ac re

tique: cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. vera post damnationem Furii in futurum consultum tamen ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus romanus haberet, neve cogeret vicesimas vendere Hispanos quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.

Cicero in Q. Caecilium Divinat. c. 20. M. Catonem sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis graves inimicitias gessisse accepimus propter Hispanorum, apud quos consul fue

[blocks in formation]

Pseudo- Asconius in hunc locum p. 124 ed. Orell.: Cato accusavit Servium Galbam pro direptis Lusitanis et P. Furium pro iisdem propter iniquissimam aestimationem frumenti.

Pighius in Annalibus ad a. 602 aliud argumentum orationis statuit: Videtur L. Furius Philus Ser. Galbae praetoris (anno 603) quaestor tunc fuisse, atque ista occasione propter Lusitanos eodem fere tempore Cato ambos habuisse reos. Sed ex Livio argumentum satis approbasse me arbitror, et mecum Maiansius quoque consentit p. 34.

Charisius p. 133. Utrinde. Cato pro Hispanis: De frumento utrubi bona, utrobi mala gratia capiatur, utrinque iram, utrinde factiones tibi pares. de frumento] de aestimatione frumenti.

utrinque] legendum ut inde.

factiones] inimicitias suscipias.

57. Oratio pro lege Voconia.

Ea habita est anno 585 (169).

Cicero in Catone 5, 14. Ennius Caepione et Phi

lippo iterum coss. mortuus est, cum ego quidem V et LX annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.

Caepione et Philippo II. coss.] anno 585 (169).

Cato tum sexa

a

ginta quinque annos erat natus, quippe anno 520 (234) lucem primum viderat, ut supra in prooemio ad Catonis orationes ostendi. Patet igitur, a Cicerone orationem Catonis pro lege Voconia in annum 585 (169) relatam. Sed multi viri docti discedunt, alium rati annum a Livio indicari. Livius enim Epitome lib. 41. Lustrum, ait, a censoribus conditum est: censa sunt civium capita 263294. Q. Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit, ne quis heredem mulierem institueret. Suasit legem M. Cato: extat oratio eius. Praeterea res contra Ligures, Istros, Sardos et Celtiberos compluribus ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod Perseus Philippi filius moliebatur. Cum haec verba satis sint ambigua, nec certo tradatur, quo anno res singulae sint gestae, alii alii anno legem Voconiam assignabant. Mauritius Kind in Dissertatione de lege Voconia p. 5. in consulatu M. Iunii Bruti et A. Manlii Vulsonis anno 576 (178) latam dicit, Pighius, qui ipse quidem, Ciceronem secutus, legem a. 585 latam arbitratur, scribit T. 2. p. 376 Livius in alia fuisse opinione videtur: nam decennio fere prius latam voluisse, satis indicat eius Epitome. Ego in priore editione dixeram, verisimile esse Livium eain legem anno 580 (174) tribuisse. Nec aliter iudicarunt Zumptius ad Cic. Verrinas p. 188. et in Annalibus ad a. 580. atque Boeckhius Metrologie p. 430: „Das Voconische Gesetz, ait ille, wurde um das Jahr 580 oder einige Jahre später gegeben." Sed vere, opinor, docuit H. Sauppius noster in Indice legum, editioni Orellianae operum Ciceronis adiecto p. 295, ex Epitome Livii omnino nihil certi de anno, quo lata fuerit lex, statui posse, atque nihil impedire, quo minus credamus, legem Voconiam anno 585 (169) assignandam esse. Igitur fidem habeamus testimonio Ciceronis, qui, ut supra monui, omnino meliora et certiora de Catone tradidit quam ipse Livius. Eumque iam secuti Maiansius p. 32., Savigny, Hugo, Rein Das röm. Privatrecht p. 367, ubi tota lex satis ample exponitur, Fischer Zeittafeln ad a. 585, alii. Nec in alio auctore testimonium amplius de aetate legis extat; ex eo enim, quod Augustinus De civitate dei 3, 21. tradidit, nihil colligere possumus: Inter secundum et postremum bellum Carthaginiense lata est etiam illa lex Voconia, ne quis heredem feminam faceret nec unicam filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro.

,

Gellius 17, 6. M. Cato Voconiam legem suadens his verbis usus est: Principio vobis mulier magnam dotem attulit: tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non committit, eam pecuniam

« IndietroContinua »