Immagini della pagina
PDF
ePub

Praefatio editionis secundae.

Cum ante hos decem annos Oratorum romanorum edidissem fragmenta, tantum abfuit, ut librum meum absolutum esse opinarer, ut aliquando sperarem et numerum eorum multiplicatum argumentaque causarum, quarum plerasque adhuc ignorabam, repetita cura nec intermissis studiis explicatum iri. Sic factum est, ut aliis quamvis deditus studiis huic potissimum rei operam sedulo darem et quotidie fere aliquid addiscerem multaque quae antea scripseram, emendarem vel delerem. Itaque cum editio secunda paranda mihi esset, id potissimum curavi, ut oratorum, quos orationes reliquisse constat, augeretur numerus, cum multos intellexissem praetermissos; deinde ut aetates eorum probe distinguerentur, et magistratus atque honores, quos singuli obtinuerant, accurato annorum ordine enarrarentur, praesertim cum multae causae, quas vel in senatu vel in foro aut apud populum agebant, inde lucem acciperent. Ceterum explorare conabar (quantum quidem fieri poterat), quo singuli oratores anno fuerint nati. nec frustra (opinor), cum verissimam lex annalis indicet viam. ea enim lege constitutum est, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. Ideoque omnium fere Romanorum, quos aliquando magistratum gessisse in annalibus proditum est, annus natalis definiri potest: eaque lex diu valuit nec ante bella civilia Caesaris atque Octaviani

extincta est. Ceterorum autem oratorum, qui postea vixerunt, cum in imperium unius transiisset respublica, aetates plerumque incertae. sunt enim multi, de quibus nihil quidquam constat, nec quando sint nati quandove mortui, relatum est. Porro operam dedi, ut causarum ab oratoribus actarum argumenta diligentius explorarentur et ex memoria repeterentur veterum temporum. Qua re factum est, ut haec editio multum a priore discedat, cum singulae causae (quantum fieri potest) breviter sint enarratae. optoque vehementer, ut et maior et melior eruditoque orbe dignior liber evaserit. Ceterum si haec editio aliis quoque emendatior atque auctior esse videbitur, id non mihi solum arrogaverim: nam multi qui nuper prodierunt libri plurimam attulere utilitatem, quorum potissimum Orellii Onomasticon, Drumanni vitas Romanorum, Weichertii opuscula atque Westermannum, qui de oratoribus latinis scripsit, nomino. nec silentio praetereundus Fridericus Dübnerus, qui, cum librum meum (me inscio) a. 1837 Parisiis repeteret, pauca quaedam adiecit.

« IndietroContinua »