Oratorum romanorum fragmenta: ab Appio inde Caeco et M. Porcio Catone usque ad Q. Aurelium Symmachum

Copertina anteriore
Typis Orelli, Fuesslini et sociorum, 1842 - 639 pagine

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 104 - Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.
Pagina 236 - Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberan iussit, dum animam efflavit.
Pagina 234 - Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset, haud scio an lubentibus a vobis impetrassem.
Pagina 435 - Nihil tam tenerum quam eius comprehensio verborum, nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit ; quae primum ita pura erat ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret. Nullum nisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemate...
Pagina 580 - Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt : eligere modo curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet, quae, quod voluit, effecit.
Pagina 236 - Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Vxor eius dixit, se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Vxor 5 renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse.
Pagina 231 - Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet " ; quanto aptius, si ita dixisset : " Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare ! " 234 Hoc modo dicere nemo unquam noluit nemoque potuit quin dixerit ; qui autem aliter dixerunt hoc assequi non potuerunt.
Pagina 53 - ... oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium.
Pagina 577 - Ut dirum nomen la/tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do/mum consulatum intulit, quam 277 colonia sua solidum civitatis Roma/паe benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, / miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis / senator esse non possit.
Pagina 104 - Sed enim id metuere, ne, si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.

Informazioni bibliografiche