Immagini della pagina
PDF
ePub

angustæ fauces coarctant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis, nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. Legationes dimittit, pollicitus, prout tempus ac res se daret, 10t omnibus laturum se auxilium. In præsentia, quæ maxime urgebat res, Peparethum "" præsidium urbi mittit ; unde allatum erat, Attalum, ab Lemno classe transmissa, omnem circa urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu 12 in Boeotiam, Menippum item quemdam ex regiis ducibus cum mille peltastis* (pelta cetræ haud dissimilis est) Chalcidem mittit. Additi quingenti Agrianum, ut omnes insulæ

u

13

10 Put. Flor. tempus ac resideret. Inde nihil potuit fieri commodius quam, res se daret; quod clare conspicitur in Men. Voss. et uno Pal. Neque tamen absurdum Rhenani, tempus ac res sineret, quamvis id locum hic babere neget Modius.' J. F. Gron.-11 Olim legebatur, quæ maxime urgebant res, pararent, tum præsidium. Lectionem Peparethum ex corruptarum lectionum vestigiis feliciter Nostro restituerunt Sigon. et Gron.' Doer. 'Put. Reg. Men. urgebat respirarentlium præsidium: ultima varietas aliter habetur in duobus posterioribus: nam Men. Pal. et Voss. Limnum. Reg. Petav. et Pal. alter Lemnum.' J. F. Gron.-12 Ante Gron. Polyphantum cum modica.-13 Ita pro Enianum leg. ex Polyb. cui 'Ayplaves dicuntur 11. 65. v. 79. x. 42. populus

NOTE

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

confirmat Gron. hac lectione: quæ maxime urgebat res: Peparethum præsidium urbi mittit: quo intelligatur missas in insulam Peparethum copias, quæ in ea urbem ejusdem nominis tuerentur. Est enim Peparethus insula exigua maris Ægei, haud multum distans ab Thessaliæ continente, ejusque regione Magnesia, intermedia Scyatho insula paulo minore: hodie Saraquino ex Sophiano; alii Piperi dici aiunt.

* Cum mille peltastis] Pellastæ vocabantur apud Græcos peltis armati ; quod brevis clypei genus sine umbone, forma lunæ semiplenæ. Amazonum pelta hederæ figuram imitabatur, auctore Xenoph.

y Quingenti Agrianum] Vulgo Ænianum: sed ex Polybio Agrianes restituit Sigon. quos Stephanus Pœoniæ

а

partes tueri possent. Ipse Scotussam est profectus; eodemque ab Larissa Macedonum copias traduci jussit. Eo nuntiatum est, concilium Etolis Heracleam indictum, regemque Attalum, ad consultandum de summa belli, venturum. Hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. Et concilio quidem dimisso jam venit: segetibus tamen, quæ prope 14 maturitatem erant, maxime in sinu Ænianum 15 b vastatis, Scotussam copias reducit. Ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. Inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem 16 c atque Eubœam et

[ocr errors]

·

[ocr errors]

Thracicus s. Pannonicus ad Strymonem fl. a quo diversi Agræi.' Rupert.14 Olim legebatur quæ jam prope.-15 In sinu Ænianum: (cf. Schweigh, ad Polyb. x. 42.) ita optimi Mss. non Eniano; nisi malis Æniane, (¿ Aiviàv s. Alνειὰν κόλπος, vel ὁ Αἰνιάνων s. Αἰνειάνων κόλπος, h. e. in terris circa sinum hunc, ut xxxvII. 6. pr. in sinum Maliacum,' (et Liris fl. pro regione circa eum ap. Flor. 1. 18. 28. ubi cf. Duk.) terra, non mari, venerat ;' Gron. qui etiam monet, Ænianum recte repositum pro Eneatium XXXIII. 3. et Æneatum XL. 4. pr. pro Enianum, ut majores Poridis fuerint non Ænianes, (quia tum nec habuisset quicquam metuendum a Philippo, cui nulla eam in gentem jurisdictio, nec Thessalonicæ habitasset, et Æneam ad statum sacrificium' profectus esset) sed Æneates.' Rupert.-16 Olim occurrere etiam in Phocidem, ‘Om

NOTE

populos nominat. Verum, cum inter Hæmum et Rhodopen locet, apparet ad Thraciam pertinere. Strabo quoque lib. ix. Thraciæ tribuere videtur, cum Triballos ab Agrianibus ad Istrum, quindecim dierum itinere, habitasse scribit. Et vero Agrianes fluvius, cujus illi accolæ, et a quo nomen acceperant, ab Hæmo monte descendit in Hebrum, media fere in Thracia, quæ nunc Romania proprie.

Scotussam est profectus] Duæ fuere hoc nomine civitates: altera in Odomantice Macedoniæ regione septemtrionali: altera in Pelasgiotidis et Magnesiæ confinio, quæ Thessaliæ regiones sunt. De posteriori loqnitur hoc loco Livius, quæ nomen adhuc retinere dicitur.

Heracleam] Cum plures sint Heracleæ, indicatur Trachinia, quæ in Phthiotide, haud procul sinu Maliaco,

inter Sperchium et Asopum Thessa licos amnes. Nunc Comaro Pineto dicitur.

b In sinu Enianum [Æniano] Sinus nomine hic intelliguntur loca seu terræ sinui adjacentes; et Gron. legendum censet, vel in sinu Æniane, vel, ut est in scriptis, in sinu Ænianum, quorum gens Locris Epicnemidiis vicina circa Etam montem, ad Maliacum sinum degebat, Ætolis hoc tempore contributa, cum alias ad Perrhæbos pertinerent juxta Othryn colentes, ut Strab. et Steph. idem tradunt. Itaque sinus Ænianum parum distat ab sinu Etæo, Maliaco, seu Lamiaco. Porro hi Enianes diversi fuere ab niis ex Eno urbe Chersonesi Thracicæ, et ab Eniatibus ex Enia oppido Macedoniæ, cujus mentio lib. XLV.

e In Phocidem] Fuit Phocis regio Helladis sive Græciæ propric dictæ,

e

Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent. Ipse in Tisao 17 (mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi) speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicæam trajecerunt. Inde classem in Euboeam ad urbem Oreum transmittunt, quæ ab Demetriaco sinu 18 h Chalcidem et Euripum petenti ad lævam prima urbium Eubœæ posita est. Ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

f

6. Quatriduo post, quam appulsa classis est, urbem aggressi sunt. Id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo præpositus urbi erat, colloquiis absumtum est. Duas arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media est. Cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari

i

nes Gall. et Voss. ut spurium arguunt rò etiam.' J. F. Gron.-17 Olim Cissæo. Quod Glareanus quærit Cissæum montem, imperite facit: etenim nullus est. Tisæum antem invenio apud Polyb. lib. xxI. Veteres etiam Liviani libri habent Thisco, non Cissæo.' Sigon.-18 Non alibi memoratur sinus Demetriacus. Maliaco conj. Duker.' Rupert.

1 Altera urbis medio est, ante Gron. Reg. altera in urbis medio est. Put.

NOTE

quam Ptol. Achaiæ nomine indigitat, ubi Delphi et Parnassus. Sita erat inter Etam montem et sinum Cirrhæum. Ei Dores et Locri Ozolæ ad occasum, Booti cum reliquis Locris ad ortum: nunc pars est Livadiæ.

d Unde editi ignes apparerent] Non absimilem usum præstant in Hispania turres locis altis, præsertim maritimis, positæ, quarum meminit Noster lib. XXI. cap. 19. Minori paulo celeritate, sed longe certius, Galli veteres quæ ubique gerebantur, literis consignata, per dispositos ad certa et vicina inter se spatia homines eximiæ pernicitatis, nuntiabant, teste Cæsare: quæ origo videri potest publici veredorum usus.

• In Tisao] Tisæus mons est Thes

saliæ in Phthiotide, unde Tisæum promontorium in sinu Pelasgico, si Laurembergii tabulis fides.

Nicaam] Plures sunt ejus nominis urbes, hæc fuit non procul sinn Maliaco in Locris Epicnemidiis.

Oreum] Patet ex ipso Livio Oreum in Euboea insula fuisse, ejusque extima parte ab Euripo aversa, et sic in ora maris Ægæi: nunc Loreo dici volunt.

h Ab Demetriaco sinu] Hic sinus, idem cum Pelasgico, qui Golfo di Armiro Italis, vel potius ejus pars, a Demetrio urbe nomen accepit, (de quo proximo cap.) estque ad confinia Phthiotidis et Magnesiæ.

i Altera urbis media [medio] est] Reg. Gronov. visus, altera in urbis medio est. Put. cum Reg. quem præ manibus

1

turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat. Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. Cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritimæ arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx Occupata est. Oppidani, pulsi inde in mediam urbem, ad alteram tendere arcem. Et ibi positi erant, qui fores portæ objicerent. Ita exclusi in medio cæduntur capiunturque. Macedonum præsidium conglobatum sub arcis muro stetit ; nec fuga effuse petita, nec pertinaciter prælio inito. Eos Plator, venia a Sulpicio impetrata, in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit: * ipse ad Attalum se recepit. Sulpicius, tam facili ad Oreum successu elatus, Chalcidem inde protenus victrici classe petit. Ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. Ex patenti utrimque coactum in angustias mare specicm intuenti primo gemini portus in ora duo versi præbuerit: sed haud facile alia infestior classi statio est. Nam et venti ab utriusque terræ præaltis montibus subiti ac procellosi se dejiciunt, et fretum ip

21

altera urbis media est. Ita scribe.' J. F. Gron.-2 Olim legebatur, decidunt. 'Omnes, ut ante Rhenan, et venti ab utriusque terræ præaltis montibus subiti ac procellosi dejiciunt. Posses cogitare illa: venti ponunt, mutant, vertunt. Aut si hoc displicet, mitius certe fuerat procellosi se dejiciunt, aut dejiciuntur, quam decidunt, quod ex sola opinione Rhenan. receperunt Edd.' J. F. Gron.

NOTE

habeo, altera urbis media est: quomodo scribi jubet Gronov. eam formam loquendi firmari putans ex Silio Italico lib. 1. concidit exacti medins per viscera teli,' ut habent meliores editiones, quo significari vult hostem sic perfossum telo, ut hujus mediam partem intra viscera absconditam habeat, prominente hinc capulo, inde mucrone. Mihi priorum lectionum alterutra magis arridet: utpote Latina, licet minus recondita, et minus affectata phrasi, qualibus non semper utique Livius utitur.

Ad Demetrium Phthiotidis exposuit] Phthia patria fuit Achillis, et Phthiotis regio Thessaliæ: Demetrium autem Thessalicum, Stephanus jacere ait ad Amphrysum amnem. Strabo lib. x. Demetrium, sic dictum a Cereris fano quæ Græcis Δημήτηρ, in ditione Protesilai fuisse ait, atque ab eo Pyrasum vocatam, urbem portu commodo, 20. stadia a Thebis Phthioticis.

1 Subiti ac procellosi se dejiciunt] Vulgaris a Rhenano lectio venti .......... decidunt: scripti autem habent pro

....

[ocr errors]

sum Euripim non septies die,' sicut fama fert, temporibus statis reciprocat; sed temere in modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari, velut monte præcipiti devolutus torrens rapitur. Ita nec nocte, nec die quies navibus datur. Cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum præsidioque valido firmatum, et præcipue fide præfectorum principumque, quæ fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. Id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit, quod, circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto, classemque inde ad Cynum Locridis P (emporium id est urbis Opuntiorum mille passuums a mari sitæ) trajecit.

[ocr errors]

Prout ventus varie flat, vel non secus ac ventus, tempore incerto.

-3 'Vet. libr. septies in die.' Sigon.-4 Ante Gron. emporium id est Opuntio

NOTE

cellosi dejiciunt: unde Gron. fieri pos. se putat se dejiciunt, vel dejiciuntur. Quid si dejiciunt referatur ad naves, quæ ingruentibus ventis deprimantor?

m Fretum ipsum Euripi] Deductum putatur Euripi nomen a verbo §ɩinišw, quod est ventilare, unde Euripus fretum reciprocans: quanquam in genere de fretis omnibus dicitur, immo et producitur ad aquæductus. Per antonomasiam vero hoc nomen sibi vindicavit Euboicum seu Chalcidicum fretum, quod et Boeoticum; angustum scilicet mare, et sinus, quo Euboea insula dirimitur a continente Græciæ strictius sumtæ.

De hujus,

ut et de Taurominitani in Sicilia Euripi æstu Plin. lib. 11. c. 97. Figurate ad homines inconstantes atque instabiles nomen Euripi porrexerunt Græci, atque adeo ad res ipsas: est enim receptum apud eos εύριπος ἄνε Aрwños, et etρiños Túxn. Ceterum ab Euripo ad urbem Chalcidem totamque

tandem Eubœam translata est a Græcis appellatio: unde corruptum nomen hodiernum. Turcis enim Egripos appellatur: Italis adhuc corruptius Negreponte. Unde nostris Euripus ipse, Le Détroit; le Golfe de Negrepont. V. xxxi. 47.

n Sed temere in modum venti] Horis nempe ac temporibus incertis, quemadmodum venti spirant. Servat tamen hic Euripus Chalcidicus æstibus suis certam rationem, licet pro variis anni temporibus diversam. Eam, velut sibi exploratam, describit Sponius in Itinerario suo per Græciam, Gallice nuper vulgato.

• Ad Cynum] In Locris Opuntiis ad sinum Maliacum fuit oppidum Cynus, Euripo et ipsum appositum ; Edepso Eubœæ oppositum: Opuntis navale. Ibi Deucalion et Pyrrha habitasse credebantur.

P Locridis] Alii occidentales fuere Locri, Ozolæ cognominati, a gravi apud eos terræ et aquæ alicubi odore,

« IndietroContinua »