Immagini della pagina
PDF
ePub

7. Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant,1 sed serius Platoris fraude e specula elati: et impari maritimis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus. Ita res per cunctationem omissa. Ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. Nam et ipsa Chalcis, quanquam ejusdem insula urbs est, tamen adeo arcto interscinditur freto, ut ponte continenti jungatur,' terraque aditum faciliorem,' quam mari, habeat. Igitur Philippus, dejecto præsidio fusisque Ætolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum ab Demetriade Scotussam,' inde de tertia vigilia profectus, trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam millia amplius sexaginta contendit. Eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. Concesserat eam prædam regi Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. Cum Romana classis eo se recepisset,4" Attalus, ignarus adventus Phi

S

rum. Put. id est orbis et pontiorum mille.—5 ‘’Añéxei dè baλdoons tepi tertekaíDEкa σтadious Strab. quæ duo ferme millia passuum sunt. Hinc Duk. Wessel. ad Antonini Itin. p. 327. et Drak. suspicantur Livium scripsisse M. P. II. vel MM passuum, h. e. duo millia passuum.' Rupert.

1 Vulgat. ante Sigon. scriptura moverant. Placet magis, ut est in vet. lib. monuerunt.' Sigon.—2_Ante Gron. terra aditum faciliorem. Contra Rhenanum omnes Gall. Voss. et Pal. terraque.—3' Igitur Philippus cett. Crev. qui sæpius in verbis scriptoris Nostri transponendis sibi indulsit, bune locum ita in ordinem redigendum putat: Igitur Philippus quum ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, dejecto præsidio, fusisque Ætolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die cett.' Doering.-4 Edd. ante Gron. Oreum sese receperat, et Attalus. Sic Andreas et omnes usque ad Magontiacenses, et retulit Rhenan. pro eo, quod ex Aldo inoleverat, cum Romana classis eo se recepisset.' J. F. Gron. Apud

NOTE

ad sinum Corinthiacum: hi hodie in Livadiæ parte: alii orientales a prioribus Parnasso, ac Phocidis et Bootiæ parte interjacente, diremti, ad Euripum; divisi in Opuntios et Epicnemidios, qui nunc sub Stramulipa,

ni fallor.

a Ignes ab Oreo editi monuerant] Vide cap. prox.

• Phocidis Elatiam] Maxima Phocensium post Delphos Elatia, seu Elatea, ad Cephisum fluvium, qui in Copaidem influit paludem.

t Opuntiorum urbs] Locri Opuntii cognominantur ab urbe, quæ Opus, -untis, dicitur; Ajacis Oilei quondam sedes: ab ea sinus Opuntius.

u Cum Romana classis eo se recepis

r Ut ponte continenti jungatur] Ad- set] Sic optimi, et cum aliis Colb. eo huc quoque ita se res habet.

se recepisset, nempe Cynum Locridis

[ocr errors]

lippi, pecuniis a principibus exigendis terebat tempus. Adeoque improvisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam, forte pabulatum ab urbe longius progressi, agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit; et molientibus ab terra naves Philippus supervenit," tumultumque etiam ex terra nauticis præbuit. Inde Opuntem rediit, Deos hominesque accusans, quod tantæ rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste, prope in voluntariam deditionem concessissent. Compositis circa Opuntem rebus, Toronem 7 est profectus. Et Attalus primo Oreum se recepit. Inde, cum fama accidisset, Prusiam Bithyniæ regem in fines regni sui transgressum, omissis i Supervenit Philippus Attalicis, conantibus naves e portu in altum impellere.

a

Gron. cum Romana classis Oreum se recepisset. Cum Romana classis a Chalcide eo se recepisset scil. Cynum Locridis, ubi in statione erat, ut faveret Attalo Opuntem capienti; Gron. Cf. cap. 6. extr. Recte: sed forte Cynum leg. pro eo, ne subjectum nimis remotum sit, et quia Oreum pro eo exhibent quidam Mss. et edd. vett. vel rò eo referendum ad Opunti. orum urbem, cujus navale fuit Cynus.' Rupert.-5 Effuso del. Crev.-6 Lect. antiq. Philippus advenit, metumque. Advenit in primo invenio Gryp. metum dedit Rhenan.' J. F. Gron.-7 Rectius pro Toronem Glareanus legendum esse suspicatus est Thronium, quod est oppidum Locridis haud procul Opunte.' Doering.-8 Pro se recepit in omnibus fere Mss. legitur est profectus, inepta eorundem verborum repetitione. Hinc recte, opinor, utrumque correctoribus tribuit Gron. et Livium scripsisse putat, Et Attalus

[ocr errors]

NOTE

portum, ut Attalo expugnanti Opuntem faverent Romani. Nihil igitur attinet Orei nunc mentionem fieri, quod antea expugnatum fuerat. Et male vulgo legitur Oreum sese recepisset.

* Pecuniis a principibus exigendis] Intellige a primatibus captæ civitatis Opuntiorum.

▾ Ab eadem ira] Ex causa ejusmodi doloris, nempe amissæ occasionis,

hilippus Opuntios increpuit.

1 Toronem] Est quidem Torone urbs Macedoniæ in Paraxia regione,

a qua Toronaicus sinus: quæ urbs nunc Castel Rampo Italis. Sed longe distat ab iis regionibus de quibus hic agitur: unde Glar. et Sigon. exponi volunt Thronium, quod oppidum est Locrorum Epicnemidiorum ad Boagrium fluvium et sinum Maliacum, (quod olim incensum fuerat a Xerxe,) non procul Cnemide horum Locrorum primaria urbe. Constanter tamen Toronem habent membranæ quas videre mihi contigit.

a Prusiam Bithynia regem] Nicomedis primi filius, Zielæ frater, Pru.

Et Sulpi

11

rebus atque Ætolico bello, in Asiam trajecit. cius Æginam classem recepit,1° unde initio veris profectus erat. Haud majore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronem cepit. Incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis. Urbe sua capta a Philippo, cum in fidem Ætolorum perfugissent, sedem eis Ætoli eam dederant urbis vastatæ ac desertæ priore ejusdem Philippi bello. Tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus, Tritonon et Drymas, 12 d Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. Inde Elatiam, jussis ibi se opperiri Ptolemæi Rhodiorumque legatis, venit. Ubi cum de finiendo Etolico bello ageretur, (affuerant enim legati nuper Heraclea concilio Romanorum Ætolorumque,) nuntius affertur, Machanidam Olympiorum solenne ludicrum parantes Eleos aggredi statuisse. Prævertendum id

с

primo Oreum; inde.......in Asiam trajecit ; Sulpicius cet.' Rupert.-9 ‘Tò rebus adjecit Rhenan. quod in prioribus edit. deerat.' J. F. Gron. Add. Romanis Gron. Doujat. Crev.-10 Recipit Gron. Doujat. Crev.-11 Pervenissent, &c. vasta ac deserta priore quidem, Edd. ante Gron.-12 Tritonon et Drymas. In optimis Mss. Uthronon, Uthuronon, Uthoronon, et Drumias, Drymias; unde Tethronion s. Tithronion et Drumiam suspicari possis. Trepáviov dicitur Pausan. x. 3. et 33. Telpúviov Herodot. vIII. 33. Tpírwvos Steph. Tithrone Plin. IV. 3. Apuuía Steph. Apuuala Pausan. et Plin. II. II. Apvuds Herodot. l. c.

NOTE

sias erat, Zipatæ Thracis nepos; qui dissidentibus Alexandri successoribus, Bithyniam occupaverat. Hic Philippi Macedonis gener per secundam uxorem, pro eo adversus Attalum Pergami regem arma nunc cepit: postea populo Romano in servilem modum addictus, ut ejus se libertum profiteretur.

b Urbe sua] Nempe Thebis Phthioticis.

e Tritonon] Tethronion Herodoto vocatur, et Pausaniæ oppidum fuit Phocidis, hand procul Elatea : neque vero eo pertinet Tritonus Stephani, qui oppidulum Macedoniæ vocat cir. ca Pallenem, atque ita inter sinus Thermaicum et Toroniacum. Vibins

Sequester Tritonicam paludem me-
morat: ejusdem nominis in Boeotia
exiguus amnis ad Alalcomenas.
d Drymas] Drymaa Pausaniæ, He-
rodoto Drymos, dicitur. Codices Li-

vii meliores scribunt Drumias. Pho-
cidis quoque oppidum fuit, minus,
opinor, distans ab Elatea. Quod au-
tem hæc duo loca Noster Doridi
ascribit, mirum videri non debet:
bellis enim et gentium migrationibus,
confusi sæpe in Græcia populorum
fines.

e Eleos aggredi statuisse] Id contra immunitatem Eleis concessam ob sacros Jovi ludos fieri videbatur, qua nemini armato per hanc urbem et regionem transire licebat ex Ætolo

h

ratus, legatis cum benigno responso dimissis, se neque causam ejus belli fuisse, nec moram (si modo æqua et honesta conditione liceat) paci facturum,' cum expedito agmine profectus per Boeotiam, Megara, atque inde Corinthum descendit; "3 unde, commeatibus sumtis, Phliunta s Pheneumque petit. Et jam, cum Heræam 14 venisset, audito, Machanidam, fama adventus sui territum, refugisse Lacedæmonem, Ægium se ad concilium Achæorum recepit: simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam, ibi ratus se inventurum. Paucis ante diebus in Phoceas 1s trajecerant Poni: inde portus Acarnanum

i

Cf. Palmerii Græc. Ant. vi. 15.' Rupert.-13 In Edd. ante Gron. Per Baotiam, Megaram atque inde Corinthum descendit.-14 Olim Eream.—15 In Phoceas. Cum Phocearum nullibi mentio fiat, Crev. Livinm pro in Phoceas scripsisse in Oxeas suspicatus est. Oxeæ ad Echinadum insulas pertinent; vid. Strab. VIII. p. 351.' Doering.

rum jurato decreto.

NOTE

f Megara] Hæc Græciæ urbs, caput exiguæ regionis (quæ Atticæ pars et quasi lacinia) medio Athenas inter et Corinthum intervallo sita, Nisi, fabulis noti, regia, a quo Nisæa portus ad sinum Saronicum nomen accepit. Sub Turcis nomen fere servat. Vocatur enim Megra, extrita secundæ syllabæ vocali. Apparet longe diversam a Megaris Siciliæ, quæ et Hybla minor, de qua sup. XXIV. 30.

g Phliunta] Phlius, cujus oppidani Phliasii, in Sicyoniæ sinu circa Asopi Achaici fontes : hodie Pinetus aliique dici volunt Phoica, alii aliter: verius forte periisse alii putant.

h Pheneumque] Pheneos oppidum fuit Arcadiæ in Peloponneso sub monte Cyllene, non procul Nonacride: nomen adhuc retinere dicitur.

i Ægium] Urbs fuit Achaiæ proprie dictæ in Peloponneso, sic appellata a capris duabus quæ Joveni aluere, alyas Græci appellant. Ibique

Achæorum concilia habebantur : hodie Vistiza, vel Bostizan.

k In Phoceas] Phocæ insulæ parvæ memorantur a Plinio juxta Cretam ante Sammonium promontorium, quo Punicam classem in auxilium Philippi venisse, nec impossibile est, nec admodum verisimile. Longe minus Phocæam Æolidis (quæ Asiæ civitas) devectos. Forte in Phoceas Græca terminatione dixit Livius pro in Phoceos, id est, in portus Phocidis regionis in sinu Corinthiaco. Sed quia variant exemplaria, et in quibusdam legitur in devaces, conjicit Gron. legendum in Echinades, quæ sane insulæ sunt extra sinum. Ait enim Pœnos fuisse in statione apud Ægium ex condicto expectantes Philippum;

sed cum audissent discessisse Romanos et Attalum ab Oreo EubϾ, veritos ne ad se iretur (sic enim omnes, non in se) et intra sinus angustias caperentur, transmisisse ex illis claustris in Echinades, inde in Acarnanum portus.

petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur, et intra Rhium (fauces eæ sunt Corinthii sinus) opprimerentur.

8. Philippus moerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam. In concilio autem,' dissimulans ægritudinem, elato animo disseruit, testatus Deos hominesque, 'se nullo loco, nec tempore defuisse,11 quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo, quanta maxima posset celeritate, tenderet: sed vix rationem iniri posse, utrum ab se audacius, an fugacius ab hostibus geratur bellum. Sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium a Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. Sed non semper felicem esse fugam: nec pro difficili id bellum habendum, in quo, si modo congressus cum hostibus sis, viceris. Quod primum esset, confessionem se hostium habere, nequaquam pares esse sibi: brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum, quam spe, pugnaturos.' Læti regem socii audierunt. Reddidit inde Achæis Heræam et Triphyliam." Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium"

[ocr errors]

* Et celeritatem suam a fortuna delusam, quæ ipsi cuncia, jam jam prope sub oculis posita, eriperet.

[ocr errors]

1 In Edd. ante Gron. in concilio tamen.-2 Olim legebatur se nulli loco nec tempori defuisse.-3 Celeritate contenderet Vet. Lib. Sigon.-4 Ante Gron. sic ipsis diebus.-5 Nequaquam pares esse eos. Put. nequaquam pareses ibi. Pet. et Pal. pares esse sibi. Reg. patere se sibi. Men. par esse sibi. Certe nusquam deest sibi, quo deleto gaudet Rhenan.' J. F. Gron.—6 ' Quod suorum jus esse

NOTÆ

1 Nullo loco, nec tempore defuisse] Supple rebus gerendis, occasionibus, opportunitatibus; et sic meliores, contra quam vulgati nulli loco, nec tempori defuisse.

m

Triphyliam] Triphylia Elidis regio, ex eo dicta quod in unum corpus Tpía pûλa, id est, tres gentes coierint: Epei; Minyæ, qui eo commigravere; et Elei, Strabone auctore lib. v. qui

addit Minyarum loco ab aliquibus Arcades nominari. In ea fuit Pylus Triphyliaca dicta ad Messeniacæ discrimen. Utraque, ni fallor, Nestori paruit: utraque hodie in Moreæ provincia Belvedere: atque hæ duæ ab Eliaca diversæ.

n Alipheram] Aliphera Arcadiæ oppidum in Elidis confinio, ad Alpheum amnem, quemadmodum Heræa.

« IndietroContinua »