Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

a

17. Leucade hæc sunt decreta. Id caput Acarnaniæ erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. Itaque, cum hæc repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus, Leucades ad Heræum, quod vocant, naves applicuit. Inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes, ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. Postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere, et arietem admovere muris cœpit. Acarnania universa, inter Ætoliam atque Epirum posita, solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula, et vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa, tum peninsula erat, occidentis regione arctis faucibus cohærens 10 Acarnaniæ. Quingentos ferme passus longæ" fauces erant; latæ haud amplius centum et viginti. In his angustiis Leucas posita est, colli applicata verso in orientem et Acarnaniam. Ima urbis plana sunt, jacentia ad mare," quo Leucadia ab Acarnania dividitur. Inde terra marique expugnabilis est. Nam et vada sunt stagno similiora, quam mari; et campus terrenus omnis operique facilis.' Itaque multis simul locis aut subruti, aut ariete decussi ruebant muri. Sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. Die ac nocte "3 intenti refi• Cultura idoneus, non asper et sylvestris.

8 Profectus Leucadem Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.-9 Nunc insula est olim legebatur; Tò et del. Kreyssig. Vid. Not. Var.-10 Iis partibus cohærens edd. ante Sigon.-11 He add. Kreyssig.-12 Tentat J. F. Gron. patentia

NOTE

Leucade] Fuit Leucas Corinthio. rum colonia: ibi petra fuit, sive promontorium, ex quo amantes in mare se præcipites agebant; quo spectat illud Stat. Et de nimboso saltem Leucate minatur Mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.' Urbs ejus insulæ caput a Mahumete 11. capta

est: nunc Santa Maura dicitur, piratarum Turcicorum sedes.

b Ad Hereum] Apparet portum fuisse Leucadi vicinum.

e Inter Ætoliam atque Epirum] A plerisque geographis Acarnania Epiro ascribitur, ut Etolia Helladi sive Achaiæ.

cere quassata muri, obstruere, quæ patefacta ruinis erant, prælia impigre inire, et armis magis muros, quam se ipsos moenibus, tutari: diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis, Leucade habitantes, ab arce 14 milites accepissent. Eos tamen, ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes, acie in foro instructa, justo prælio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. Interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem. Jamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. Pars 15 in medio cæsi; pars, armis abjectis, dediderunt sese victori. Et post dies paucos, audito prælio, quod ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes populi Acarnaniæ in deditionem 16 legati venerunt.

18. Iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentem "7 regionem, (Peræam vocant,) possessam a majoribus suis, Pausistratum prætorem cum octingentis Achæis peditibus, mille et nongentis fere armatis,18 f ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt. Galli et Nisuetæ et Pisuetæ,i • Partem murorum quæ quassata erat.

h

ad mare.-13 Diem ac noctem Kreyssig.-14 In arcem conj. Drak.-15 T pars præponit Kreyssig. tum. Mox se pro sese Gron. Doujat. Crev.-16 Crev. legendum omnino censet in ditionem.

17 Continentis Kreyssig.-18 'J. F. Gron. suspecta est vox armatis, quasi

NOTE

d Leucadia nunc insula] Nomen insulæ Leucadia, urbis Leucas. Fuit olim pars continentis: post a Corinthis perfosso isthmo in insulam redacta, et ventorum flatibus marisque eluvie sæpe continenti reddita, sæpe revulsa, et vadoso mari, seu maris stagno nunc quoque divisa. Hic desinit lacuna de qua initio hujus libri.

e Peræam vocant] Peræa dicta Rhodiis Cariæ pars, a Græco répa, quod est ultra: est itaque Пepaía quasi translittoralis, quod esset trans fre

tum seu mare quo a Caria Rhodus dividitur.

Mille et nongentis fere armutis] Num et Achæi pedites armati, ut ii auxiliares ex eo capite ab illis fuerint distinguendi? Forte scribendum mille et nongentis levi armatu: ita enim malim, quam leviter armatis; convenit quippe tam diversis ex nationibus collectos non eadem fuisse armatura.

Galli] Ex Galatia Asiatica, de quibus antea.

Et Nisueta] Oppidum Africæ

Tamiani 19 et Arei,' ex Africa, et Laodiceni ex Asia" erant. Cum his copiis Pausistratus Tendeba 20" in Stratonicensi agro locum peropportunum, ignaris regiis, qui tenuerant, occupavit. In tempore et ad ipsum excitum auxilium, mille Achæi pedites cum centum equitibus supervenerunt. Theoxenus iis præerat. Dinocrates, regius præfectus, recuperandi castelli causa, primo castra ad ipsa Tendeba movit, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri; Astragon vocant. Omnibusque ex præsidiis, quæ multifariam disjecta erant, devocatis, et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus, Alabanda,'' ubi hostes

pedites Achæi non pariter armati fuerint; tentat igitur ille vel nongentis levi armalu, vel nongentis leviter armatis. Sed Crev. Achæis peditibus, qui erant unius gentis, armatos, ex vario nationum et auxiliorum genere collectos, opponi existimat. Equidem pro fere legendum puto ferme.' Doering. Suspicatur Rupert. (quem vid.) Livium h. 1. scripsisse Paus. præt. cum octin. mercenariis peditibus, mille et ducentis fere armatis.-19 Et Pisueta, et Nisuetæ, et Tamiani Drak. Ernest. Doer. Kreyssig.-20 Ita ex emend. Freinsh. pro vulg. tendebat. Mox pro tenuerant Rubenius ingeniose tentat qui Thera erant; erat nempe Thera urbs regionis Perææ. J. F. Gron. nimis, ut ipse

[ocr errors]

NOTÆ

propriæ maritimum fuit Nisua, non procul Clupea. Nunc teste Fazello Nubia.

i Pisueta] Pisya, sive Pithue, urbs Cariæ apud Steph.

k Tamiani] Tamiam urbem in Britannia invenio apud Ptol. Tamnam regionem in Arabia; sed hæc nihil ad rem. An de populis urbis Tamiatis in Ægypto intelligendus hic Livins, hæreo.

Arei] Arii fuere regni Persici populi, de quibus accipi potest hic locus. Distinguendum igitur quod sequitur, ex Africa, nt intelligantur Afri milites, ex Africa proprie dicta, diversi ab Areis.

m Laodiceni ex Asia] Plures fuere hujus nominis in Asia urbes, sed hic Laodiceni, opinor, Lydiæ urbis, ad Lycum sitæ, quæ adhuc Laudichia: est enim in Asia proprie dicta.

[ocr errors]

dum Cariæ, apud Stephanum. Antea legebatur, Pausistratus tendebat, nullo sensu egregie restituit Freinshemius.

• Qui tenuerant] Quid hoc sit, non facile divinaveris: satis verisimilis apparet Rubenii conjectura, reponentis, qui Thera erant; nam Thera urbs fuit Perææ, opposita Rhodo insulæ apud Ptol. et Steph.

P Excitum auxilium] A Rhodiis.

a Astragon] Cariæ quoque ignobile oppidum.

▾ Ab ipsa Stratonicea] Macedonum colonia in Caria fuit hæc Stratoni

cea.

• Alabanda] Ejusdem Cariæ fuit oppidum. Dictum volunt ab equo, quem Cares alam vocabant, et a victoria, quæ iisdem banda. Fuit olim opulentissima ex Stephano: hodie a Turcis Eblebanda vocatur, Leunclavio teste. Livius.

Tendeba] Castellum sive oppi-
Delph. et Var. Clas.

8X

erant, ducere pergit. Nec Rhodii pugnam detrectaverunt; atque, castris in propinquum collatis, extemplo in aciem descensum est. Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, lævo Agrianas locat: in medium accipit contractos ex castellorum (Cares maxime erant) præsidiis: equites cornibus circumdat et Cretensium" auxiliares Thracumque. Rhodii Achæos 3x dextro cornu, sinistro mercenarios milites, lectam peditum manum, habuere ;' medios mixta ex pluribus gentibus auxilia: equites levisque armaturæ quod erat, cornibus circumjectum. Eo die steterunt tantum acies utræque super ripam, qui tenui aqua interfluebat, torrentis; paucisque telis emissis, in castra receperunt sese. Postero die eodem ordine instructi majus aliquanto prælium, quam pro numero, edidere, pugnantium. Nec enim plus terna millia peditum fuere, et centeni ferme equites: ceterum non numero tantum, nec armorum genere, sed animis quoque paribus et æqua spe pugnarunt. Achæi primi, torrente superato, in Agrianas impetum

* Ex parte Rhodiorum auxiliares ex Creta, et cohors Thracum, in cornu dextro positi; habuere in sinistro mercenarios, nempe Achæos, &c.

fatetur, audacter, qui Stratonicea erant.' Doering.-1 In ed. Mogunt. Alabandam; Kreyssig. præponit ad. Mox ita pro atque Kreyssig.—2 Agrianos edd. ante Sigon.-3 Vid. Not. J. Cler. int. Rhodia cohors Gron. Doujat. Crev.4 Tum inserit Kreyssig.-5 Præter necessitatem, judice Doer. Duker, malit pares. Mox pugnaverunt Gron. Doujat. Crev.-6 Glareanus in Macedonas.

NOTE

* Agrianas locat] Agriani vel Agrienses populi erant Thraciæ, Odrysarum, ni fallor, pars, inter Hæmum montem et Hebrum flumen ad amnem Agrianem.

" Et Cretensium] Hæc emendata sunt ex J. Periz. sententia. Antea erat absurde, Cretensium auxiliares Thracumque Rhodia cohors, &c. J. Clericus.

× Cretensium auxiliares Thracumque. Rhodii Achæos [Thracumque Rhodia cohors] Mirator Gron. unde Creten sium et Thracum auxiliares Rhodiis;

sed de Cretensibus utcumque fert, et vero in utrisque partibus militasse jam notavit Livius. Aliquos etiam Thracum populos eodem more usos esse nihil vetat: neque enim omnes Macedonibus parebant: nec diffici lins fuit milites ex Thracia quam ex Africa Nisuetas, et Achæos e Græcia, in Asiam ad Rhodios mari pervenire.

Achæi primi] Mercenarii Achæf paulo ante locantur in sinistro cornu Rhodiorum, quod sine dubio cornui dextro Macedonum oppositum fuit,

est.

a

fecere; deinde tota prope cursu transgressa amnem acies Diu anceps pugna stetit. Numero Achæi mille et ipsi quadringentos loco expulere." Inclinat dein dextrum omne cornu. Macedones, usque dum ordine et velut stipata phalanx consistebat, moveri nequiverunt. Postquam, lævo latere nudato, circumjacere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt: terga deinde vertunt: postremo, abjectis armis, in præcipitem fugam effusi, Bargylias petentes fugerunt. Eodem et Dinocrates perfugit. Rhodii, quantum diei superfuit secuti, receperunt se ad castra. Satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi eam urbem sine certamine potuisse. Prætermissa ejus rei occasio est, dum in castellis vicisque Perææ recipiendis tempus teritur. Interim animi eorum, qui

[ocr errors]

.

-7 Vid. Not. Delph. inf. Crevierius ad Gronovii mentem emendandum certe esse existimat Agrianas Achæi mille et ipsos octingentos loco expulere. Sed sic quoque dura et scabra manet oratio. Legendum puto, Numero Achæi mille et quadringenti, mille ipsi et quadringentos loco expulere.' Doering. 'Mea qualicumque sententia legendum: numero Achæi mille et ipsi Agrianas loco expulere.' Rupert.-8 Atqui in eo stabant Macedones, de quibus dicturus est. Quomodo autem hi sunt lævo latere nudati altero cornu cæso? Nonne lævum illorum latus protegebat acies media? Inclinato dein dextrum omnis cornu ed. pr. Ald. Savet. et Frob. Scribe: Inclinata dein omnis media acies. Dextrum cornu, Macedones, usque dum ordines cet.' Gron. Possis et Inclinat dein medium omne. Cornu Macedonum, usque dum cet. vel Inclinant dein sensim omnes Cares. Macedones cet.' Rupert. Inclinato deinde lævo cornu, in dextrum omnes connisi. Macedones, usque dum ordine et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequierunt. Kreyssig. Mox idem circumagere pro circumjacere.—9 Effunduntur. Bargylias Idem. Bargyllas edd. antt. Mox receperunt sese ad castra Gron.

NOTE

apud quos lævum cornu tenuisse dicuntur Agrianes. Mendum sane hic ant ibi irrepsisse apparet; fuerint igitur Achæi in dextro Rhodiornm cornu, ut oppositos pellerent Agria

nas.

2 Numero Achæi mille et ipsi quadrin gentos] Recte, opinor, Gron. scribit: numero Achæi mille et ipsos octingentos loco expulere, id est, Agrianas, qui et ipsi, pari cum Achæis numero, mille

et octingenti erant. Primum enim octingentos Achæos habnit Pansistratus, quibus mille alios Theoxenus paulo post adjunxisse scribitur.

a Et velut stipata phalanx] Reete utitur particula velut, quæ rem exte. noat; Macedones enim hic tantum quingenti numerabantur,phalanx sex. decim millium erat; sed hi quingenti phalangis more stipati et conferti stabant.

« IndietroContinua »