Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI
ISTORIARUM LIBRI

QUI SUPERSUNT OMNES

ET

DEPERDITORUM FRAGMENTA.

E X RECENSIONE

ARN. DRAKENBORCHII
AD CODICUM

AMBERGFNSIS ET VINDOBONENSIS
FIDEM PASSIM REFICTA

EDIDIT

IOANNES THEOPHILUS

KREYSSIG.

EDITIO STEREOTYPA.

TOMUS I. LIB. 1-VI.

LIPSIAE

SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITIL

1829.

Ladenpreis 7 Groschen

[ocr errors]

PRAEFATIO.

Quum abhinc annis amplius octoginta Drakenborchius, absoluta Livii editione, quae Stutgardiae ante hos octo annos laudabili sane consilio repeti coepta est, de antiquioribus Livii editoribus atque interpretibus docte et copiose disseruerit 1), mihi quoque, oblata praefandi opportunitate, de iis, qui inde a Drakenborchii actate Livii Historiarum libris pro virili parte consultum voluerunt, breviter saltem strictimque exponere placuit 2).

Ac primum quidem satis constat, Crevierium non solum eodem fere tempore, quo Drakenborchius ad Livium emendandum atque explicandum operam conferret, maiorem adornasse Livii editionem, codicum Parisinorum opibus instructam, sed etiam paullo post minorem comparasse, quae textum, quem vocant, passim refictum et novas aliquot coniecturas exhibet, atque ab aliis sine ulla mutatione repetita, ab aliis ad Lallemandi editionem, de qua deinceps dicam, tacite conformata est. Crevierium excepit Ruddimannus, qui in edendis Livii

1) In Praefatione, editionis Drak uborchianae tomo septimo et ultimo praefixa, p. 2. sqq.

2) Editionum recentiorum titulos cum brevi de singulis iudicio, temporis ordinem secutus, adieci Drakenborchii Syllabo editionum praecipuarum T. Livii, Tom. I. p. 62. sqq. editionis nostrae maioris.

libris ita versatus est, ut in compluribus locis, partim auctoritatem codicum a Drakenborchio aliisque collatorum, partim Kennethi Mackenzie aliorumque coniecturas secutus, ab recensione Drakenborchiana discederet. Post hunc ad evulgandos Livii libros accessit Ernestius, qui, licet textum immutatum ex Drakenborchii recensione exscribendum curaret, optime tamen de Livii interpretationc meruit concinnando Glossario Liviano, quod primum ab editore Oxoniensi, deinde a Schaefero ex ipsius Ernestii schedis, denique a memet ipso ex Mülleri et Gersdorfii adversariis emendatum plurimisque accessionibus locupletatum esse constat. Nitidissimam porro eandemque accuratissimam Livii editionem Lallemandus paravit et, quum locos permultos, aliorum plerumque coniecturis obsecutus, in integrum restituisset, mutationum omnium rationem in notis adiectis bona fide reddidit. Saluberrimo deinde consilio, dum Livii Historiarum libri cum Freinshemii Supplementis Mannhemii pariter ac Biponti eduntur, Strothius Livii interpretationem suscepit, sed morte praematura absumptus, id quod magnopere dolendum est, ultra librum quintum decimum progredi non potuit. In eius locum invita, ut aiunt, Minerva successit Doeringius, qui Livii editionem a Strothio inchoatam ita continuavit et circumactis demum tribus et viginti annis absolvit, ut, quum doctrinac alioquin spectatae copiam hac in re desiderari passus sit, utrum Livii ipsius vicem gravius doleas, an editoris negligentiam vehementius indigneris, vix apud animum statuere possis. Atque in eandem fere doctorum reprehensionem incurrit Ru

pertius, qui, licet magno hiatu promisisset3), sese effecturum, ut, qui sua editione utatur, quacunque alia facile possit carere, praepropera tamen festinatione et temeraria coniectandi libidine tot ac tantis implicitus est erroribus, ut commentarius, quem ex Drakenborchii et ceterorum Livii inter. pretum annotationibus consarcinavit, vix ac ne vix quidem dignus esset, qui Lutetiae Parisiorum recoqueretur. Lemarius enim, quemadmodum in edendis aliorum scriptorum Romanorum libris editorum Germanorum scrinia compilavit, ita etiam splendidae, quam nuperrime paravit, Livii editioni integrum Rupertii commentarium cum selectis aliorum interpretum annotationibus inseruit; melius haud dubie de Livio meriturus, si textum ad codices Parisinos, quibus in speciem magis quam re vera usus est, diligentius exegissct.

Multo maiores igitur laudes et gratiae sunt habendae Strothio 4), Iungio 5), Wernsdorfio 6), Osiandro) et Seebodio ), qui varias, quas vocant,

3) In Prooemio de Livii vita et Historia Romana p. 70.

4) Varietatem lectionis ex codice Veithiano,qui primamLivii decada continet, a Strothio excerptam, a Docringio autem in editione recentissima omissam, Klaiberus editioni Stutgardiensi inseruit.

5) Ioach. Iungii Specimen lectionum variantium codicis membranacei Liviani seculo undecimo exarati, qui in bibliotheca Collegii Medici adservatur. Part. I. II. Hafniae, 1783. 84. Hunc codicem postea in bibliothecam Academiae Hafniensis translatum esse, compertum habeo.

6) Chr. Theoph. Wernsdorf de Livii aliquot codicibus Helmstadiensibus, in Novis Actis Societatis Latinae Ienensis, Vol. I. p. 99. sqq. Utriusque codicis lectiones Klaiberus editioni Stutgardiensi addidit.

7) Variae lectiones e codice Livii membranaceo Stutgardiensi ab Osiandro enotatae, in Friedemanni et Seebodii Miscellaneis maximam partem criticis, Vol. I. Part. I. p. 168. sqq.

8) Variae lectiones e codice Livii Cracoviensi a Seebodio ex

« IndietroContinua »