Immagini della pagina
PDF
ePub

speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obiice postes,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum.

Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avulsam solvit radicibus; inde repente
impulit, impulsu quo maximus intonat aether,
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae :
non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident immisso lumine Manes.
Ergo insperata deprensum luce repente

225

230

235

240

245

inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit, omniaque arma

advocat et ramis vastisque molaribus instat.

250

Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,

faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca,

prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus, et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis,

255

260

abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribiles oculos, vultum villosaque setis.

pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri.

265

270

Hanc aram luco statuit, quae maxima semper dicetur nobis et erit quae maxima semper.

Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit,

275

et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo. Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae

280

dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. Tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis,

285

hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae

monstra manu geminosque premens eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit urbes,

290

Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae.
pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembres
Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,

295

༢༠༠

et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiiciunt spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. Ibat. rex obsitus aevo,
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
Miratur facilesque oculos fert omnia circum
Aeneas, capiturque locis, et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.

305

310

Tum rex Evandrus, Romanae conditor arcis :

'Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant

gensque virum truncis et duro robore nata,

315

queis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,

sed rami atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula. Sic placida populos in pace regebat,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
tum reges asperque immani corpore Thybris,
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus (amisit verum vetus Albula nomen).
Me pulsum patria pelagique extrema sequentem
fortuna omnipotens et ineluctabile fatum

320

325

330

his posuere locis, matrisque egere tremenda

335

Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo.'

Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam

quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

340

R

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Nec non et sacri monstrat nemus Argileti,
testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Iam tum religio pavidos terrebat agrestes

345

dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.

350

'Hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso vertice collem

(quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum

[blocks in formation]

Ut ventum ad sedes, 'Haec' inquit limina victor

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

(Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

365

effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

1 finge deo, rebusque veni non asper egenis.'

Dixit et angusti subter fastigia tecti

ingentem Aenean duxit, stratisque locavit

Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
Laurentumque minis et duro mota tumultu

370

Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis divinum aspirat amorem:
'Dum bello Argolici vastabant Pergama reges

debita casurasque inimicis ignibus arces,

375

non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis,

[blocks in formation]

Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:

385

390

non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
'Quid causas petis ex alto? fiducia cessit
quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
nec Pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit
coniugis infusus gremio per membra soporem.

395

4Co

405

Inde ubi prima quies medio iam Noctis abactae
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
exercet penso, castum ut servare cubile
coniugis et possit parvos educere natos:

haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis

410

415

« IndietroContinua »