Ab urbe condita libri, Volume 5

Copertina anteriore
1871

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 222 - Instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore 3 quam hostium metu.
Pagina 71 - Natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat.
Pagina 21 - Romae in foro bovario sanguine pluvisse; et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta velut...
Pagina 245 - ... per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.
Pagina 245 - ... disseruit, ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. Fuit enim Scipio non...
Pagina 246 - ... repente atque ex oculis elapsam. His miraculis numquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta > arte quadam nee abnuendi tale quicquam nee palam 9 adfirmandi. Multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum ; quibus freta tune civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.
Pagina 251 - ... plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. pridie quam ur- 6 bem iniret, in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit: cum simulacro captarum 7 Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata...
Pagina 194 - Dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret...
Pagina 303 - Nunc di immortales imperii Romani praesides, qui centuriis omnibus, ut mihi imperium iuberent dari, fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.
Pagina 174 - Archimeden memoriae proditum est in tanto tumultu, quantum pavor captae urbis in discursu diripientium militum ciere poterat, intentum formis, quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite, quis...

Informazioni bibliografiche