Immagini della pagina
PDF
ePub

ciunt. ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in in11 sequentem annum crearentur. quo facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos 12 redeunt. tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius 5 Longus Q. Servilius quartum P. Cornelius Maluginensis.

1

[ocr errors]

XXXVII. Cum tanta mali moles instaret adeo obcaecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult —, civitas, quae adversus Fidenatem ac Veientem hostes aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis 10 2 tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente nihil extraordi3 narii imperii aut auxilii quaesivit. tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, 15 4 extenuantes etiam famam belli, habebant. interim Galli, postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius inpotens est gens, confestim signis convulsis citato agmine iter ingre5 diuntur. ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum 20 exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant, quacumque ibant equis virisque longe ac late fuso agmine inmensum obtinentes 6 loci. sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum deinceps inde aliorum populorum plurimum terroris Romam celeritas 25

Diodor berichtet: ἡ δὲ γερουσία τὸ μὲν πρῶτον ἔπειθε τοὺς πρεσβευτάς τῶν Κελτῶν χρήματα λαβεῖν περὶ τῶν ἠδικημένων, ὡς δ ̓ οὐ προσεί χον, ἐψηφίσαντο παραδοῦναι τὸν κατηγορούμενον. ὁ δὲ πατὴρ προεκαλέσατο τὴν δίκην ἐπὶ τὸν δῆμον, καὶ δυνατὸς ὢν ἐπὶ τοῖς πλήθεσιν ἔπεισεν ἄκυρον ποιῆσαι τὴν κρίσιν τῆς συγκλήτου. 2. tribuni militum] Von den Rogationes Canuleiae (444), 1. ut conubia plebei cum patribus essent, 2. ut alterum ex plebe consulem fieri liceret, war das erste Gesetz durchgebracht worden, das andere ging mit der Beschränkung durch, dass an die Stelle der Consuln Kriegstribune treten sollten, welche aus den Patriciern und Pleb. wählbar waren (3, 4, zuletzt 6 tribuni militares consulari potestate). Von dem Consulat wurde nun die Censur abgetrennt, welehe den Patriciern verblieb.

[ocr errors]

9. Nach dem Bericht der Gesandten hatte das Volk die Wehrkraft der Barbaren unterschätzt (cf. v. 16). Nach Diodor standen bei Clusium nur 30000 Kelten, erst als sie gegen Rom aufbrachen, verstärkten sie sich aus der Heimath bis zu 70000 Mann. 11. ab Oceano] Denn die Gallier in Italien werden mit den transalpinischen Kelten in Verbindung stehend gedacht. 15. nihilo accuratiorem: Diod. XIV, 114: οἱ δὲ νιλίαρχοι τῶν Ρωμαίων .. ἅπαντας τοὺς ἐν ἡλικίᾳ καθώπλιoav. Die Heranziehung der Bundesgenossen deutet Polyb. II, 18 an: μάχῃ νικήσαντες Ῥωμαίους καὶ τοὺς μετὰ τούτων παραταξαμένους, ἑπό μενοι τοῖς φεύγουσι τρισὶ τῆς μάχης ἡμέραις ὕστερον κατέσχον αὐτὴν τὴν Ῥώμην πλὴν τοῦ Καπετωλίου. Neben Diodor und Polybius kann aber die Angabe des Livius recht wohl bestehen. 25. celeritas] Die

hostium tulit, quippé quibus velut tumultuario exercitu raptim 7 ducto aegre ad XI lapidem occursum est, qua flumen Alia, Crustuminis montibus praealto defluens alveo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur. iam omnia contra circa- 8 5 que hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta conpleverant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum non loco castris ante capto, 1 non praemunito vallo, quo receptus esset, non deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato nec litato instruunt 10 aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. nec tamen aequari frontes poterant, cum extenuando 2 infirmam et vix cohaerentem mediam aciem haberent. paulum erat ab dextera editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res ut initium pavoris ac fugae sic una salus fugienti15 bus fuit. nam Brennus regulus Gallorum, in paucitate hostium 3 artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset, haud dubius fa- 4 20 cilem in aequo campi tantum superanti multitudine victoriam fore. adeo non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris 5 stabat. in altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium oblivio, ut multo maior pars Veios in hostium 25 urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent. parumper subsidiarios tutatus 6 est locus; in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam viderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore 30 quidem reddito integri intactique fugerunt. nec ulla caedes 7 pugnantium fuit: terga caesa suomet ipsorum certamine in turba inpedientium fugam. circa ripam Tiberis, quo armis abiectis 8 totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est; mul

[merged small][merged small][ocr errors]

tosque inperitos nandi aut invalidos graves loricis aliisque 9 tegminibus hausere gurgites. maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nun10 tius quidem cladis Romam est missus. ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes 5 petiere, et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt. 1 XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit. et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari, quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos 10 2 eis est, coacervare. tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos 15 3 sustinuit; noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent. 4 Romae, cum pars maior ex acie Veios petisset, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant credere; con- 20 plorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis inpleverunt. privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est. mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

consecratis exstructi gemeint. .In
Bezug auf die Einnahme der Stadt
ist die Nachricht des Polyb. II, 18
richtig, welcher von den Galliern
sagt επόμενοι τοῖς φεύγουσι τρισί
της μάχης ἡμέραις ὕστερον
κατέσχον αὐτὴν τὴν Ῥώμην πλὴν
τοῦ Καπετωλίου. Nur so sind die
Vorkehrungen, welche getroffen
werden, denkbar. 14. Nach Diod.
erbrachen die Kelten am 4. Tage ge-
waltsam die Thore, καὶ τὴν πόλιν
ἐλυμαίνοντο, χωρὶς ὀλίγων οἰκιῶν ἐν
τῷ Παλατίῳ. 20. conplorati — in-
pleverunt ist eine kühne Verbindung
eines passiven und activen Begriffs,
denn nicht die Betrauerten erfüllten
die Stadt mit Wehklagen, sondern
die Trauernden. Vielleicht bildete
conpl. mortuique ursprünglich
einen selbständigen Satz, so dass
vor totam eine Lücke anzunehmen
wäre, etwa viri mulieresque totam
p. urbem lamentis inpleverunt.
24. Die furchtbare gallische Reiterei

audiebant. omne inde tempus suspensos ita tenuit animos us- 6 que ad lucem alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primum eorum adventu, quia accesserant ad urbem, mansuros enim ad Aliam fuisse, nisi hoc consilii foret; 5 deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, 7 ante noctem rati invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent; postremo lux adpro- 8 pinquans exanimare timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam 10 tamen ea nocte neque insequenti die similis illi, quae ad Aliam tam pavide fugerat, civitas fuit. nam cum defendi urbem posse 9 tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere armisque et frumento conlato ex loco 10 15 inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere, sacerdotesque et Vestales sacra publica a caede, ab incendiis 11 procul auferre, nec ante deseri cultum deorum quam non superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes deorum, 12 si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus super20 fuerit inminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse relictae in urbe utique periturae turbae. et quo id aequiore animo de 13 plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam 25 armatorum.

XL. Haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. 1 versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis, per trecentos sexaginta annos omnibus bellis 30 victricis, quaecumque reliqua esset fortuna. digredientibus, qui 2 spem omnem atque opem secum ferebant, ab his, qui captae urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta 3 nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque, 35 cui se fato darent, nihil quod humanis superesset malis relinquebant. magna pars tamen earum in arcem suos persecutae 4 sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ad minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat. 5 alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut 6 agmine iam uno petiit Ianiculum. inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam 5 quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes. 7 flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad omnia ferenda deerant, relinquenda essent consultantes, 8 quisvė ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum 10 ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter eos onere partito feruntur via, quae sublicio ponte ducit ad 9 Ianiculum. in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos habens inter ceteram 15 10 turbam, quae inutilis bello urbe excedebat, salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum, religiosum ratus sacerdotes publicos sacraque populi Romani pedibus ire ferrique, se ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit et Caere, 20 quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

1

XLI. Romae interim satis iam omnibus ut in tali re ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressa ad2 ventum hostium obstinato ad mortem animo expectabat. qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae 25 honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti 3 medio aedium eburneis sellis sedere. sunt qui M. Fabio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria 4 Quiritibusque Romanis tradant. Galli, et quia interposita nocte 30

erstrebt und erreicht wird.

[ocr errors]

2.

exiguus, denn der Capitolinus ist der
kleinste der 7 Hügel. 4. agmine uno,
also nicht vereinzelt, sondern mas-
senhaft.
6. exsequentes, zur Aus-
führung bringend, weil jeder sich
selbst Führer sein muss, also nicht
sequentes. 7. Der flamen Quiri-
nalis erscheint als der tutor der
virgines - Vestales, er hat für sie u.
ihre sacra zu sorgen.
11. in do-
liolis, cf. Paul. Diac. p. 69: doliola
locus in urbe sic vocatus, quia in-
vadentibus Gallis urbem sacra in
eodem loco doliolis reposita fuerunt.

16. etiam tum] Denn zu Livius Zeiten war es anders geworden.

26. augustissima vestis] Die mit

Gold auf purpurnem Grunde gestickte toga (picta) und die mit Purpurstreifen versehene oder mit Palmzweigen gestickte tunica (palmata), welche die Triumphatoren oder die Magistrate trugen, wenn sie die Processions-Wagen mit den Bildern der Götter (tensae) zur Feier der Spiele in den Circus geleiteten.-29.devovisse] Diese Ueberlieferung, welche auch Plutarch und Zonaras erwähnen, ist gewiss richtig; denn wenn das Vaterland in der äussersten Gefahr war, so suchte man in jener Zeit immer den Zorn der Götter durch Menschenopfer zu versöhnen, welche man in ruhigen Zeiten vermied oder um

« IndietroContinua »