Immagini della pagina
PDF
ePub

sumus rei satis locupletes in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos: in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant. quod ad tribunos 19 attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit, 5 an in diem differatur: nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus, et nostro supplicio liberemus Romana arma." X. Movit patres conscriptos 1 cum causa tum auctor, nec ceteros solum, sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. magistratu 10 inde se extemplo abdicaverunt, traditique fetialibus cum cete- 3 ris Caudium ducendi. hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est. Postumius in ore erat, eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Decii consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse civitatem ex obnoxia pace 4 15 illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. arma cuncti spectant et bellum: en umquam futurum, ut congredi armatis 5 cum Samnite liceat?

In civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium 6 20 voluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite novae legiones, ductusque ad Caudium exercitus. praegressi fetiales ubi ad 7 portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret: „quin tu" inquit,adducis lorum, ut iusta 25 fiat deditio? tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal 8 ventum Pontii est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit: quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium 9 foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem, quo populus Romanus scelere inpio sit 30 solutus, hosce homines vobis dedo." haec dicenti fetiali Postu- 10 mius genu femur quanta maxime poterat vi perculit, et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum fetialem a se contra

"

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1 ius gentium violatum: eo iustius bellum gesturos. XI. Tum Pontius: „,nec ego istam deditionem accipiam" inquit, „nec 2 Samnites ratam habebunt. quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas? Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debe- 5 3 tur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat le4 giones intra saltum, quo saeptae fuerunt. nemo quemquam deceperit, omnia pro infecto sint, recipiant arma, quae per 10 pactionem tradiderunt, redeant in castra sua, quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. 5 ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem 15 6 nec nos fidem populi Romani accusemus.

numquamne causa

[ocr errors]

defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: 7 furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt; pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: eam pacem inritam facitis. 20 8 et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis. non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas? pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foe9 deribus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. ut quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot cives incolumes, ego 25 pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? 10 ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio nec dedi arbitror, nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus diis, quorum eluditur numen, redeant. 30 11 gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. ita dii credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse, et a Samnite legatum Romanum 12 violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum. haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre, et vix pueris 35 dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere! 13 i, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant." et illi quidem forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

redierunt. XII. Samnitibus pro superba pace infestissimum 1 cernentibus renatum bellum omnia, quae deinde evenerunt, non 2 in animis solum, sed prope in oculis esse, et sero ac nequiquam laudare senis Pontii utraque consilia, inter quae se me5 dia lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse, et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere. adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam 3 pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio 10 Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, 4 Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.

c) Krieg in Etrurien. (Liv. IX, 29. 35—37.)

XXIX. Profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura 1 15 decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est. nec 2 erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. itaque altero consule in Samnio reliquias 3 belli persequente P. Decius, qui graviter aeger Romae restite20 rat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. is, 4 prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agit, quieturus

1. pro superba pace],,Es war ein grösserer Fehler des Samnitischen Feldherrn, den Römischen die Wahl zu stellen zwischen Rettung ihres Heeres und Ueberschreitung ihrer Vollmacht, als der Römischen, dass sie nicht die Seelengrösse hatten, die letztere Anmuthung unbedingt zurückzuweisen. Kein grosses Volk gibt was es besitzt anders hin als unter dem Druck der äussersten Nothwendigkeit, alle Abtretungsverträge sind Anerkenntnisse einer solchen, nicht sittliche Verpflichtungen." Mommsen I, 370.

14. profligato: Nach der Niederlage der Samniten in Campanien (314) war Bovianum von den Römern belagert, dann Fregellae und Nola wieder erobert worden (313). Um dieselbe Zeit wurden die Co

lonien Luceria in Apulien, Pontiae
an der Volskischen Küste, Saticula,
Interamna und Suessa Aurunca an-
gelegt, endlich (312) der Bau der
via Appia zur Verbindung von Rom
und Capua begonnen. 15. Etrusci
belli fama exorta est] Es war nun
schon das 15. Jahr des Krieges u.
ausser den Tarentinern, welche Sub-
sidien zahlten, hatte sich noch kein
Italisches Volk der Samniten an.
genommen, die Etrusker thaten es
nicht vielleicht aus Furcht vor den
Galliern. Nach einer Nachricht bei
Polybius hatten die Römer einen
Vertrag mit den Galliern geschlos-
sen, wahrscheinlich um diese im
Nothfall gegen die Etrusker zu ge-
brauchen. Nieb. Vorl. I, 501. Jeden-
falls war die Macht der Etrusker
durch die Gallier geschwächt.
20. C. Iunium Bubulcum] Ist ein

5 haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. eadem in conparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere. neutri finibus egressi.

1 XXXV. Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur, consulique Fabio imis montibus ducenti ad 5 ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua pos2 set, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paululum in clivos agmen

aspreta erant strata saxis, inde signa in hostem ob- 10 3 vertit. Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, 4 stringerent gladios vadentes in hostem: Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, inge- 15 5 rere. igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non vulneraverant turbarent, neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent: 6 stantes et expositos ad ictus, cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes, fluctuantemque et instabilem 20 aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes 7 invadunt. eum impetum non tulerunt Etrusci, versisque signis fuga effusa castra repetunt. sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra 8 itinere montes petunt. inde inermi paene agmine ac vexato 25 vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus

[ocr errors]

Irrthum (der Abschreiber?), denn Dictator war (312 v. Chr.) C. Sulpicius Longus, dagegen C. Iunius magister equitum. 2. cohibendoque bello] Verzögerung des Krieges. 3. neutri finibus egressi] Erst im folgenden Jahre (311) ergreifen die Etrusker die Offensive gegen Rom: omnes Etruriae populi (Bundeskrieg) praeter Arretiños ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis velut claustra Etruriae erat (lat. Colonie gegen Volsinii hin), ingens orsi bellum. Liv. IX, 32.

4. Dum ea Romae geruntur] Der Tribun P. Sempronius hatte sich bemüht, Appius Claudius zur Niederlegung der Censur zu bewegen (310 v. Chr.) 5. consulique Fabio] Q. Fabius hatte die Führung des

Etr. Krieges erhalten, sein College war C. Marcius Rutilus. Diodor. (XX, 35) dagegen berichtet: tõv Τυρρηνῶν στρατευσάντων ἐπὶ πόλιν Σούτριον ἄποικον Ρωμαίων οἱ μὲν ὕπατοι δυνάμεσιν ἁδραῖς ἐκβοηθή σαντες ἐνίκησαν μάχῃ τοὺς Τυρρη νοὺς καὶ συνεδίωξαν εἰς τὴν παρεμβολήν, οἱ δὲ Σαυνῖται κατὰ τοῦτον τὸν χρόνον μακράν απηρτημένης τῆς Ῥωμαίων δυνάμεως ἀδεῶς ἐπόρ θουν τῶν Ἰαπύγων τοὺς τὰ Ρωμαίων φρονοῦντας. διόπερ ἠναγκάσθησαν οἱ ὕπατοι διαιρεῖν τάς δυ νάμεις, καὶ Φάβιος μὲν ἐν τῇ Τυρ ρηγία κατέμεινε, ὁ δὲ Μάρκιος ἐπὶ τοὺς Σαυνίτας ἀναζεύξας Αλλίφας μὲν πόλιν εἷλε κατὰ κράτος, τοὺς δὲ πολιορκουμένους τῶν συμμάχων ἐκ τῶν κινδύνων ἐρρύσατο. 10. signa in hostem obvertit] Die Schlacht

captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum.

XXXVI. Silva erat Ciminia magis tum invia atque hor- 1 renda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem 5 ne mercatorum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat: aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat. tum ex iis, qui aderant, consulis 2 frater M. Fabius Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua consulem genitum tradunt - speculatum se iturum 10 professus brevique omnia certa adlaturum. Caere educatus 3 apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat, linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se 4 15 tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim 5 regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota hae20 sitantes deprendi possent. iere pastorali habitu, agrestibus 6 telis, falcibus gaesisque binis armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. ibi, 7 25 qui essent, fateri Romanum ausum, introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque, atque inde comi 8 hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum, commeatum exer

hatte zunächst den Zweck, Sutrium zu entsetzen u. mit Lebensmitteln zu versehen.

3. Silva erat Ciminia] Das Gebirge von Viterbo bildete die Grenze gegen das freie Etrurien, heut zu Tage ist es ein kahler Bergrücken. Die Schilderung des Livius ist jedenfalls übertrieben. Vgl. über solche Episoden das Urtheil des Polybius III, 47. — 4. Germanici saltus] Die silva Hercynia. 11. linguamque Etruscam] Wissenschaft, Kunst und Sprache der Etrusker konnten den Römern nicht ganz unbekannt sein in Folge der uralten Beziehungen Roms zu Etrurien (Tarq. Priscus. Luceres etc.). Die Etruskische Sprache gehörte zwar ebenfalls dem indogermanischen Sprachstamm an, sie war aber doch der umbrisch

sabellisch-latinischen Sprachfamilie
fremd. 13. Wesentlich verschie-
den Cic. div. I, 92: bene apud ma-
iores nostros senatus tum, cum flo-
rebat inperium, decrevit ut de prin-
cipum filiis X ex singulis Etruriae
populis in disciplinam traderentur
etc.
14. praecipuum, dass er eine
besondere Kenntniss gehabt haben
müsse, welche andere nicht hatten;
dass also die Kenntniss der Etrus-
kischen Sprache nicht so allgemein
gewesen sein kann. 19. accepere,
nahmen hinzu, liessen sich sagen.
22. sic quam, weil sic mit
der Negation den Begriff von mi-
nus enthält. 24. Camertes Um-
bros] Camerinum in Umbrien an
der Grenze von Picenum. 25. Ro-
manum ausum, Uebergang zur or.
obl., weil die Sache selbst dem Li-

[ocr errors]

[ocr errors]
« IndietroContinua »