Immagini della pagina
PDF
ePub

15

Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent. satis sciebat negaturum Albanum: ita pie 5 bellum indici posse. ab Albanis socordius res acta: excepti

hospitio ab Tullo blande ac benigne comi fronte regis con- 5 vivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores

et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec 6 renuntiant Tullo. tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid

petentes venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando

terunt tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, 10 7 dicturos. sed imperio subigi: res repetitum se venisse; ni red

dantur, bellum indicere iussos. ad haec Tullus , nuntiate" inquit „regi vestro, regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, uti in eum omnes expetant huiusce clades belli.

XXIII. Haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi

Romani essent. eventus tamen belli minus miserabilem dimi- 20 10 cationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.

Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque milia passum

Tocant, fossa circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per 25 15 aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque

vetustate abolevit. in his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. interim Tullus ferox praecipue morte regis, magnumque deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum poenas 30

5

als rex (c. 23), sein Nachfolger
Fufetius heisst dictator (c. 23).
1. ad res repetendas: Genugthuung
(nicht blos für Eigenthum, sondern
auch für die Ermordung von An-
gehörigen), cf. c. 82, 6. - 3. pie, mit
gutem Gewissen, daher c. 32, 12:
puro pioque duello iusto bello.

- 5. comi fronte, ist nicht richtig: die Gesandten sind comi hospitio excepti u. nehmen fronte laeta oder hilari am convivium Theil. Die Stelle ist in den codd. verdorben. – 6. tantisper, unterdessen, vgl. paulisper, nuper aus novumper.-7. tricesimum, cf. c. 32, 9. Es war dies die heilige Frist eines vollen Monats. Die Bestimmung eines solchen Termins

hiess condictio. 11. ni reddantur für si non reddantur, gehört der Gesetzessprache an.

14. uti, vgl. p. 17, 18. 15. expetant: in aliquem

uaf Jem. fallen lassen, ihn treffen mit etc. (trans).

17. prope, ja fast. 20. Romani, nicht allein Romulus, sondern mit ihm ein grosser Theil der patres mit ihren Clienten. 22. confusi: confundere Trans. zu dem Intr. coalescere. – 24. passum passuum. — 25. fossa Cluilia: Wohl die Grenzscheidung der ältesten röm. Markung; an derselben macht auch Coriolan Halt (II, 39). 28. Mettius, vielleicht=dem Oskischen metdis, wed-DELĘ, Volsk. medix

ex 7

ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. ea res ab stativis 5 excivit Mettium. ducit quam proxume ad hostem potest. inde

legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, priusquam dimi5 cent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire

ea se allaturum, quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud aspernatus Tullus, tamen in 6 aciem educit. exeunt contra et Albani. postquam instructi

utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces pro10 cedunt. ibi infit Albanus: „iniurias et non redditas res

foedere quae repetitae sint, et ego e rege nostro Cluilio causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre. sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda

sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma 15 stimulat.

neque, recte an perperam, interpretor; fuerit ista 8 eius deliberatio, qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc

magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent. memor 9 20 esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo

fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum adgrediantur. itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus ali

quam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine 25 multo sanguine utriusque populi decerni possit. « haud displicet 10 res Tullo, quamquam cum indole animi tum

spe

victoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa praebuit materiam.

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini 1 30 fratres nec aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque

fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior.

Rathsprecher. - 10. ex foedere repe-
tere: z. B. konnte die Zurückgabe von
fugitivi (Sklaven) zw. Alba u. Rom
vertragsmässig geordnet sein. - 12.
videor bin mir bewusst. - 14. im-
perii, der Oberherrschaft. Cincius
(bei Fest. p. 241) behauptete, Al-
banos rerum potitos usque ad Tullum
regem. So erklärt sich auch leichter
die Sage von dem Zweikampf.
15. fuerit: abweisend, vgl. Tusc. V,
§ 10 Cuius de diciplina aliud tem-
pus fuerit fortasse discendi = alias,
mox videro, post videro, alias videri-
mus etc. (also nicht Conjunctiv!).
19. plurimum pollent: Liv. I, 2, 5:

tanta opibus Etruria erat, ut iam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui inplesset. — 20. spectaculo fore, sc. Tuscis. - 23. certa-dubiam, Τhuc. VI, 9: τά τε υπάρχοντα σωζειν παραινoίην και μη τοϊς ετοίμοις περί των αφανών και μελλόντων κινδυνεύειν, als Grundsata einer conservativen Politik.

29. in duobus tum exerc; durch Zwischenstellung des minderwichtigen tum wird duobus um so schärfer betont; ebenso beachte, dass trigemini dem nomen subst. voran

tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures

tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, 2 inclinat animus. cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quis

que patria dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria 5 3 fuerit. nihil recusatur. tempus et locus convenit. priusquam

dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia 10 4 fiunt. tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis

memoria est. fetialis regem Tullum ita rogavit: „iubesne me,

rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" iubente 5 rege „sagmina“ inquit, „, te, rex, posco. rex ait „tollito.“

fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem 15 ita rogavit: rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?" rex respondit: „quod sine

fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio. fetialis 6 erat M. Valerius. is patrem patratum Spurium Fusium fecit

verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius 20 iuriandum patrandum, id est sanciendum fit, multisque id

verbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit. 7 legibus deinde recitatis, „audi“ inquit, „Iuppiter, audi, pater

[ocr errors]

gestellt ist. 1. nominum error, Un- lung, wie es scheint, jeder Fetialis Ungewissheit in Bezug auf die durch eine bestimmte Ceremonie Namen der Helden. In den Dril- zum pater patratus gemacht werlingsbrüdern sind wahrscheinlich den. Die Functionen des p. p. sind die drei Stämme symbolisch darge- 1. Eidesleistung beim Bündniss, stellt, aus welchen der römische u. 2. die Dedition von Personen, welvielleicht auch der albanische Staat che gegen das ius fetiale gehandelt bestand. 5. unde fuerit: Vgl. stare haben, wie z. B. des Mancinus an ab aliquo neben cum aliquo.-8.cuius die Numantiner (Cic. de Or. I $ 181,

utrius. — 9. cum bona pace sine II § 137). Der pater patratus ist dolo malo. - 12. Fetialis: die Auf. wohl der mit der höchsten forderung zur Sühne oder die Lei- Vollmacht (potestas) versehene stung derselben, die Ankündigung Fetiale. Vgl. Marq. IV, 383, sq. des Krieges, wenn sie nicht geleistet 14. sagmina: utroque nomine (sagm. et wird, u. die Abschliessung eines verbena) idem significatur h. e. grafoedus waren mit genau vorge- men ex arce (Capitol.) cum sua schriebenen Ceremonien ver- terra evolsum; ac semper unus e bunden, deren Ausübung einem legatis verbenarius vocabatur. eigenen Priestercollegium (später Plinius. — 17. vasa: die sagmina z. B. aus 20 Mitgliedern), den Fetiales und der silex. 17. quod, soweit. (von fari Sprechen) übertragen 18. sine fraude mea= ohne Schaden war und deren Ritual eine eigene für mich etc. – 20. tangens, indem er Disciplin, das ius fetiale bildete. ihn damit zu seiner Mission weiht. Der pater patratus war in den mei- 21. patrandum, der beauftragte sten Fällen der Vorstand (magister) Priester heisst pater, insofern er den des Collegiums, es konnte aber auch als Familie gedachten Staat verzum Zweck einer bestimmten Hand- tritt, und patratus, weil er weder

patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus

populus Romanus prior non deficiet. si prior defexit publico 8 5 consilio dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum

sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam, tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.“ id ubi dixit, 9 porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suum

que ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes 10 peregerunt.

XXV. Foedere icto trigemini sicut convenerat arma capiunt. 1 armati cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit,

illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte 15 ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas

acies procedunt. consederant utrimque pro castris duo exer- 2 citus periculi magis praesentis quam curae expertes: quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna

positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum 20 spectaculum animos intendunt. datur signum, infestisque 3

armis, velut acies, terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea

deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. ut primo statim 4 25 concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror

ingens spectantis perstringit, et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. consertis deinde manibus cum iam non motus 5 tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque, sed

vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super 30 alium alius vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt.

ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, 6 Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic 7

natura noch iure pater reip. ist, 19. itaque ergo: letzteres in sondern nur für eine bestimmte seiner Grundbedeutung = {oyo, cf. Aufgabe dazu geweiht ist. - 1. illa

39, 25, 11

19. erecti suspensique, i. e. die eben verlesenen Bedin- voll gespannter Erwartung. - 22. gungen. 3. utique et uti. 4. publicum, nur ihres Staates (Sieg u. defexit=defecerit, faxit (fac-sit) = Niederlage), Herrschaft u. Dienstfecerit, cf. Zumpt. § 161. 5. tum barkeit. 23. futuraque=und der illo die correspondirt dem folgen Gedanke, dass etc.- 26. torpebat, waden hic hodie. 6. ut ego feriam, ren alle in lautloser, ja athemloser cf. Hom., I. r. 300. 9. sacerdotes Spannung; jeder Laut, jeder Athemdie Fetialen der Alb.

zug schien erstorben.

28. anceps, 15. Adh. vocibus, Ermunterungs- von beiden Seiten. — 33. exanimes = rufe, pleni erfüllt, gehoben = elati. in Todesangst. — 34. ut sic=zwar

adversus singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum,

capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere ad8 fectum corpus sineret. iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi

pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis inter

vallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. in eum 5 9 magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Cu

riatiis, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato

faventium solet, Romani adiuvant militem suum, et ille defungi 10 proelio festinat. prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, 10 11 consequi posset, et alterum Curiatium conficit. iamque aequato

Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat, alter fessum vulnere, fessum cursu

trahens corpus, victusque fratrum ante se strage victori obicitur 15 12 hosti. nec illud proelium fuit. Romanus exultans ,,duos" in

quit ,fratrum Manibus dedi, tertium causae belli huiusce, ut

Romanus Albano imperet, dabo. male sustinenti arma gla13 dium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes

ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo 20 prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequa

quam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, 14 alteri dicionis alienae facti. sepulcra extant quo quisque loco

cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat, usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita exercitus inde domos abducti.

Princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens. 30 2 cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia

ante portam Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris

paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et fle3 biliter nomine sponsum mortuum appellat. movet feroci iuveni

animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio 35 publico. stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit

25

1

ac paene sollicita (metuenda) res fuerat.

· aber.

5. sequentes ... abesse: Part. = Bild, Inf. - Factum. 8. ex insperato faventium: der Vergleich ist vielleicht von den Gladiatorenspielen hergenommen.-10. nec procul = non procul. - 14. dabat

= faciebat, reddebat, efficiebat etc. 17. fratrum manibus: um die Manen seiner gefallenen Brüder zu sühnen. -- 20. quo prope metum=quo deterior

31. soror virgo, vgl. filius adulescens.

32. Martial III, 47: Capena grandi porta qua pluit gutta, Horatiorum qua viret sacer campus. 33. paludamento: Kriegsgewand.

36. verbis increpans wie p. 7, 8. Aehnlich ist auch dort der

« IndietroContinua »