1 XXXVI. Ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas iam prius2 quam inirent magistratum, in suos mores formare. cotidie coibant remotis arbitris: inde inpotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando super- 5 biam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem 3 perduxere. idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet, et hoc insigne 10 regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito 4 omnes cum duodenis fascibus prodiere. centum viginti lictores forum inpleverant, et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec adtinuisse demi securem, cum sine provocatione 5 creati essent, interpretabantur. decem regum species erat, mul- 15 tiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut ad populum misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. nam praeter quam quod in populo nihil erat praesidii sublata 20 provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent, et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent. aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit, paulatim totus vertere in plebem coepit. abstinebatur a 25 patribus; in humiliores lubidinose crudeliterque consulebatur. hominum, non causarum toti erant. ut apud quos gratia vim ρητα τῷ πλήθει συνθήκας σφίσιν aequi haberet. iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita dis- 8 cedebat, ut paeniteret non prioris decreto stetisse. opinio etiam 9 sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos in5 iuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium. XXXVII. Circumspectare iam patriciorum vultus plebei et 1 inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo in eum 10 statum rem publicam adduxerant. primores patrum odisse 2 decemviros, odisse plebem; nec probare quae fierent, et credere haud indignis accidere; avide ruendo ad libertatem in servitutem delapsos iuvare nolle; cumulari quoque iniurias, ut taedio 3 paesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in 15 desiderium veniant. Iam et processerat pars maior anni, et duae tabulae legum 4 ad prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset. expectabant, 5 20 quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam repararent: cum interim mentio comitiorum nulla fieri. et decemviri, qui primo tribu- 6 nicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostenta25 verant plebei, patriciis iuvenibus saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsidebant. hi ferre agere plebem plebis- 7 que res, cum fortuna publica privataque, quidquid cupitum foret, potentioris esset. et iam ne tergo quidem abstinebatur: 8 virgis caedi alii, alii securi subici, et ne gratuita crudelitas 30 esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem. XLIV. Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum haud minus foedo eventu, quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem 2 imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. pater virginis L. Verginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. 5 perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis 4 expertae virtutis. hanc virginem adultam, forma excellentem Appius amore ardens pretio ac spe perlicere adortus postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque 10 5 vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum 6 iniuriae esse ratus. virgini venienti in forum ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant minister decemviri libidinis 15 manum iniecit serva sua natam servamque appellans; sequi se 7 iubebat, cunctantem vi abstracturum. pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium inplorantis fit concursus; Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebratur, notos 8 gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. iam a 20 vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait: se iure grassari, non vi. vocat puellam in ius. auc 13. denn die Clienten (Telárα) führen 18. fidem, Schutz. 19. celebratur, war in aller Mund, daher bekannt. Dies bewirkt allgemeine Theilnahme. 22. Wenn z. B. toribus, qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appi perventum est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem 9 argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse; id se indicio 10 5 conpertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse. advocati puellae, cum Verginium 11 rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare, postu- 12 10 lant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire. XLV. Appius decreto praefatus, quam libertati faverit, 1 eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi 15 suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore prae- 2 sidium, si nec causis nec personis variet: in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat: placere itaque patrem arcessi; interea 3 20 iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat. adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam 4 quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae avun Verginia willig folgte u. Niemand, der ein Recht dazu hatte, Einspruch erhob, so war ein Rechtsverfahren unnöthig. Jetzt erhebt der Client rechtlichen Anspruch auf Verginia vor dem Richter (in iure). Verginia ist hier ohne Rechtsbeistand, weil der Vater nicht anwesend ist, in desssen potestas sie bisher war, aber das anwesende Volk ist bereit, für sie einzutreten. 2. iudici, uneigentlich für magistratui, welcher die Cognition des Prozesses hat. 3. argumenti fabulae, der Intrigue, Comödie. 6. pertineat, welcher am meisten bei der Sache betrogen worden sei; iniuria Rechtswidrigkeit, Frevel, der an jemand verübt wird. Ein anderer dominus als der Client sei jetzt nicht vorhanden. 10. rem integram, denn in den Augen der advocati ist die Sache nicht mehr res integra, wenn Verginia bis zur Entscheidung in die Gewalt des adsertor kommt. 13. Der Entscheidung (decretum) schickt der magistratus seine rechtlichen Motive voraus (praefatur). 15. praetendant, geltend machten, ohne dass sie dazu ein Recht haben. 16. variet, intr. schwanke, d. h. wenn das Recht nicht nach Rücksichten geübt werde. 17. id iuris esse]=Gelte diese Rechts- 23. recusare, 23. avunculus, ¿ 5 culus et sponsus Icilius interveniunt. dataque inter turbam via, cum multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait, vociferantemque Icilium submovet. 6 placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset: „ferro hinc tibi submovendus sum, Appi" inquit, „ut tacitum feras 5 quod celari vis. virginem ego hanc sum ducturus nuptamque 7 pudicam habiturus. proinde omnes collegarum quoque lictores convoca, expediri virgas et secures iube: non manebit extra 8 domum patris sponsa Icili. non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, 10 ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum 9 vestrae libidini datum est. saevite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque 15 10 tu istud umquam decretum sine caede nostra referes. postulo Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. Ver11 ginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat: hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius de- 20 seret quam fides." 1 XLVI. Concitata multitudo erat certamenque instare videbatur. lictores Icilium circumsteterant. nec ultra minas tamen 2 processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem 25 3 locum seditioni quaerere diceret. non praebiturum se illi eo die materiam: sed ut iam sciret, non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum; a M. Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam 30 4 in posterum diem pateretur. quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque decemviro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auc5 tores, contentum se suis lictoribus fore. Cum dilatum tempus 35 iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium |