Immagini della pagina
PDF
ePub

fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen 2 magis consensu quam communi consilio esse. placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos 3 militum appellari. cum ad eum ipsum primum is honos, deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate" inquit 5 4,,ista de me iudicia; nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est 5 praeesse vobis, qui proximi invidiae sunt. si quis usus mei 6 est, nihilo minor ex privato capietur." ita decem numero tribunos militares creant.

10

7 Neque in Sabinis quievit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita 8 accenderat. Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino 15 creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia isdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum 9 popularium inminensque ei potestati, et ipse, priusquam iretur 10 ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque 20 urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent. M. Op11 pium Sex. Manilium creant. Patres solliciti de summa rerum, cum senatus cotidie esset, iurgiis saepius terunt tempus 25 12 quam consiliis. Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno 13 iam ante abissent. decemviri querentes se in ordinem cogi 30

[ocr errors]

Endlich siegt im Senate die mildere Partei. 9. Dion. XI, 43: Th 2 ἑξῆς ἡμέρᾳ κρατυνάμενοι τὸν χάρακα καὶ χιλιάρχους δέκα τῶν κοινῶν ἀποδείξαντες κυρίους, ὧν ἡγε μὲν ἦν Μάρκος Ὄππιος, ἔμενον ἐφ' ἡσυχίας. 16. Der Ausdruck praerogativa ist der Sitte und dem Sprachgebrauch späterer Zeit entlehnt. Nach der Reform der Centurienverfassung (etwa um 240 v. Chr.) wurde durch das Loos immer die Centurie bestimmt, welche zuerst abstimmen sollte. In dieser Entscheidung des Looses erkannte man den Willen der Gottheit. Die Folge war, dass der Abstimmung der ersten Centurie (praerogativa)

die übrigen Centurien in der Regel
folgten. Aehnlich wie hier XXI, 3:
in Hasdrubalis locum haud dubia
res fuit, quin praerogativam mili-
tarem, qua extemplo Hannibal in-
perator appellatus erat, favor plebis
sequeretur. 17. per. rerum pop.,
in der Kunst der Demagogie (Wahl-
agitation) erfahren. 18. inminens
= inhians. 20. sub signis, also
in voller militärischer Ordnung.
23. Dion. XI, 44: ἐκ δὲ τῶν εἴκοσι
τοὺς ἐπιφανεστάτους ἀπέδειξαν δύο
προβούλους· οὗτοι βουλευτήριον (con-
silium) ἐξ ἁπάντων καταστησάμενοι
τῶν λοχαγῶν, μετ ̓ ἐκείνων ἅπαντα
διετέλουν πραγματευόμενοι. 29.
Was heisst anno ante?

[ocr errors]

30. in

non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

LII. Per M. Duilium, qui tribunus plebis fuerat, certior 1 facta plebs, contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum 2 5 montem ex Aventino transit adfirmante Duilio non prius, quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram: admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, cessurosque, si non restituta tribunicia potestate redigi in concordiam res nequeant. via Nomentana, cui tum Ficulensi nomen fuit, pro- 3 10 fecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo, qui per aetatem ire posset, retractante. prosecuntur coniuges liberique, 4 cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. Cum vasta Romae 5 15 omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: „quid expectabitis, patres conscripti? si decemviri 6 finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia pas20 suri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? tectis ac parietibus iura dicturi estis? non 7 pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid, si plebs mox, ubi parum secessione 25 moveatur, armata veniat? occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt tribuni ple- 8 bis: nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis. novam inexpertamque eam potestatem eripuere patri- 9 bus nostris, ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, 30 cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant." cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quanto ita videatur, in potestate 10

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

11 patrum adfirmant. id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur, nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

1 LIII. Tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus, quibus vederetur, revocandam conponendasque res 5 decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere 2 iubentur. profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. ob haec iis advenientibus gratiae actae. Icilius pro multitudine 3 verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus 10 legatis quae postulata plebis essent, conposito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. potestatem enim tri4 buniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse 15 milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. 5 de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit: dedi quippe eos aequum censebant, vivosque igni concrematuros mi6 nabantur. legati ad ea: „,quae consilii fuerunt, adeo aequa postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint: libertati enim ea 20 7 praesidia petitis, non licentiae ad inpugnandos alios. irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis, et prius paene, quam ipsi liberi sitis, 8 dominari iam in adversarios vultis. numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis 25 9 in patres? scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humili est, cum iure aequo in civitate vivitur, nec

8. motus initio, vgl. p. 87, 19. Dass Icilius im Namen der Plebs mit der Deputation des Senats unterhandelt, ist nach p. 90, 23 auffallend. Livius scheint hier verschiedenen Quellen zu folgen. Der Bericht des Dion. ist durch eine Lücke unterbrochen. 12. in aequitate rerum, sie vertrauten mehr der Gerechtigkeit ihrer Sache, ihrer Forderungen. 15. ne cui fraudi, Amnestie. Auffallend ist es, dass über das conubium etc. nicht verhandelt, sondern einfach der frühere Rechtszustand wieder hergestellt wird. Auch die Annahme der letzten zwei Gesetzestafeln scheint bedingungslos zugestanden zu sein. 18. igni concrematuros] „P. Mucius trib. pl. omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut ma

[ocr errors]

19.

gistratibus non subrogatis conmunis
libertas in dubium vocaretur, vivos
concremavit." Val. Max.
consilii, Ueberlegung = eure poli-
tischen Forderungen sind so ge-
recht und billig etc. 22. magis
quam, wohl aber nicht.
27. Es ist für den gemeinen Mann
(humilis) genug u. übergenug, wenn
Rechtsgleichheit im Staate herrscht.
Denn wenn ihr Anklagen erheben
wollt (metuendos), so geben euch
die leges sacratae und eure ple-
beischen Magistrate volle Gewalt,
in jedem einzelnen Fall über unser
Wohl u. Wehe zu entscheiden. Ueber
Capitalverbrechen konnten aller-
dings seit dem Zwölftafelgesetz nur
die Centuriatcomitien aburtheilen,
aber die Tributcomitien konnten
grosse Geldstrafen auflegen, welche

inferendo iniuriam nec patiendo. nam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti 5 satis est."

LIV. Facerent ut vellent permittentibus cunctis mox re- 1 dituros se legati rebus perfectis adfirmant. profecti cum man- 2 data plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud 10 quicquam abnuere; Appius truci ingenio et invidia praecipua 3 odium in se aliorum suo in eos metiens odio „haud ignaro“ inquit,,imminet fortuna. video, donec arma adversariis tra- 4 dantur, differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu 15 abeam." factum senatus consultum, ut decemviri se primo 5 quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. his senatus consultis perfectis dimisso se- 6 natu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu 20 ingenti hominum laetitia. nuntiantur haec plebi. legatos quid- 7 quid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. legati pro contione: „quod 8 bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in 25 patriam ad penates, coniuges liberosque vestros. sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis. ibi felici loco, ubi prima 9 initia inchoastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. 30 praesto erit pontifex maximus, qui comitia habeat." ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt 10

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

inde signa, profectique Romam certant cum obviis gaudio. 11 armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt. ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Vergini, auctores secessionis, tum C. 5 12 Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duilium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis 13 quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius C. Apronius 10 14 Appius Villius C. Oppius. tribunatu inito Lucius Icilius ex

templo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset se15 cessio ab decemviris facta. confestim de consulibus creandis cum provocatione Marcus Duilius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum 15 Flaminium appellant.

1 LV. Per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria, nec sine offensione 2 fuit: quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere 20 3 opibus credebant. omnium primum cum velut in controverso iure esset, tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut quod tributim plebes iussisset, populum teneret, qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum da4 tum est. aliam deinde consularem legem de provocatione, uni- 25 cum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; 5 qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capi6 talis noxae haberetur. et cum plebem hinc provocatione, hinc 30 tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, 7 relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt san

erfolgte. 14. Zur Wiederherstellung des Consulats bedurfte es keines neuen Gesetzes der Centuriatund Curiatcomitien, da es nur für die Dauer der Gesetzgebung abgeschafft war, so wenig wie nach Beendigung einer Dictatur. Die Legitimität ward dadurch gewahrt, dass ein Interregnum bestellt wurde, dass ein Interrex die Centuriatcomitien berief und dass die iussu populi zu Consuln ernannten Männer die lex

curiata de inperio von den Curien erhielten. Lange I, 545.

23. populum teneret] Also auch die Patricier, nur übersieht Livius, dass diese plebiscita der Bestätigung durch den Senat und die Curien bedurften. Jedenfalls war der Senat jetzt genöthigt (tenebatur), Plebiscite in Berathung zu ziehen. 28. ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet] die Dictatur, als ausserordentliche Magistratur,

« IndietroContinua »