Cornelii Taciti De situ ac populis Germaniae liber Friderici Kritzii annotatione illustratus |
Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione
Nessuna recensione trovata nei soliti posti.
Altre edizioni - Visualizza tutto
Cornelii Taciti De situ ac populis Germaniae liber Friderici Kritzii ... Cornelius Tacitus Visualizzazione completa - 1878 |
Cornelii Taciti De situ ac populis Germaniae liber Friderici Kritzii ... Cornelius Tacitus Visualizzazione completa - 1878 |
Parole e frasi comuni
adhuc agri Agric agunt alia alii aliis arma armis bello bellum Caes Caesar causa ceteris ceterum civitates codices corr cuius Dial dicitur dictum domus donec eadem eius eodem eoque eorum erant esset fama fere fuisse gens gentes Germ Germani Germaniae Germanorum Germanos habet Halm haud Haupt Hist hominum hunc igitur illa illis illos illud inde infra ipsa ipso ipsum Italia locus magis mare minus modum Muellenhoff multum neque nihil Nipperdey nomen nomine nulla numero nunc olim omnibus omnium pars partem particula Plin populis potest prae principes prout quamquam quare quas quippe quorum quos quum ratio rebus Rheni Rhenum ripa Romanis sacerdos Sall sensu sententia significat sine sint sive super supra Taciti Tacitus tamen tanquam tantum terra unum usque usus valet velut verba verbis versus videtur
Brani popolari
Pagina 53 - Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Pagina 11 - Ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam, qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint, ac nunc Tungri, tune Germani vocati sint. Ita nationis nomen non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Pagina 33 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Pagina 32 - ... nee rubor inter comites adspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires, magno semper electorum iuvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium.
Pagina 45 - Festinantur: ie festinanter nuptiis dantur. pares validaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur, et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
Pagina 29 - Ut turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis quam iubendi potestate.
Pagina 15 - Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus ; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida ; laboris atque operum non eadem patientia ; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assuerunt. *V. Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit, satis ferax, frugiferarum arborum impatiens,...
Pagina 28 - De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur.
Pagina 51 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
Pagina 36 - Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum est; ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.