Immagini della pagina
PDF
ePub

sunt, et quia partim veteres sunt, partim novae, partim ab illorum, partim ab nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim minus utiles, ex causarum dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex vetustatibus habebitur. LVI. Utilitas autem s aut in corpore posita est aut in extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum revertitur, ut in re publica quaedam sunt, quae (ut sic dicam) ad corpus pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, nautae, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent civitates; aliae vero, quae iam quiddam 10 magis amplum et minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quaedam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac societatum multitudo. 169. Quibus rebus non illud solum conficitur, ut salvae et incolumes, verum etiam, ut amplae atque potentes sint civitates. Quare utilitatis duae partes videntur esse, incolu15 mitas et potentia. Incolumitas est salutis rata atque integra conservatio ; potentia est ad sua conservanda et alterius obtinenda idonearum rerum facultas. Atque in iis omnibus, quae ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri possit, oportet considerare. Facile fieri id dicimus, quod sine magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam brevissimo 20 tempore confici potest; posse autem fieri, quod quamquam laboris, sumptus, molestiae, longinquitatis indiget atque aut omnes aut plurimas aut maximas causas habet difficultatis, tamen, his susceptis difficultatibus, compleri atque ad exitum perduci potest.

Uri

170. Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, nunc restat, 25 ut de iis rebus, quas his attributas esse dicebamus necessitudine et affectione, perscribamus. LVII. Puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla vi resisti potest, quo ea secius id, quod facere potest, perficiat; quae neque mutari neque leniri potest. Atque, ut apertius hoc sit, exemplis licet vim rei, qualis et quanta sit, cognoscamus. 30 posse flamma ligneam materiam necesse est. Animal mortale aliquo tempore interire necesse est; atque ita necesse, ut vis postulat ea, quam modo describebamus, necessitudinis. Huiusmodi [necessitudines] cum [in] dicendi rationes incident, recte necessitudines appellabuntur ; sin aliquae res accident difficiles, in illa superiore, possitne fieri, quae35 stione considerabimus. 171. Atque etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices et absolu

:

[ocr errors]

5. ex8.

4. autem aut in nostris rebus aut in corpore PAT aliique, sanè falso. trariis AT aliique extraneis VE et corr. P, contrariis pr. P, extrinsecis R. classis, id est, naves omnes, quae sunt civitatis, PART aliique meliores: classes E. 9. aliae PR, Schol. Voss. II. Leid. III.: alia ATE. 15. rata Schol. Oud. ipso probante: tuta PARTE. 17. in om. PAT. quid fieri PAT, Schol.: quid fieri difficile R, quid difficulter fieri E. 20. posse autem P, Schol. Voss. II.: ea autem AT, difficile autem RE. 27. potest, quo - - perficiat; quae PAT aliique : potest; quae mediis omissis RE. 29. exemplo P, Schol. Leid. I. 30. Animal mortale Orellius: Animal corpus mortale Schol. Oud., Corpus animal mortale pr. P, Corpus mortale E cum ART et corr. P. Quod prius fuerat gloss. Christianum, ab hominibus magis etiam piis vero substitutum est. 32. necessitudinis] Post hoc v.

in PAT rursus inculcantur vers. 27. 28.: cui nulla - - leniri potest, item in RE, sed rursus omissis vv. quo ea -- perficiat. Nos delevimus. V. necessitudines suspectum Ern. expunxit Schützius. Nos seclusimus, item v. in. 34. accident PAT duoque

Gronovii: incident VRE.

tas. Nam aliter dicere solemus: Necesse est Casilinenses se dedere Hannibali; aliter autem: Necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. Illic, in superiore, adiunctio est haec: Nisi si malunt fame perire; si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item, propterea quod, sive velint Casilinenses se dedere sive famem perpeti, atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. Quid igitur haec perficere potest necessitudinis distributio? Prope dicam, plurimum, cum locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam cum simplex erit necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus; 172. cum autem ita necesse erit, si aliquid 10 effugere aut adipisci velimus, tum adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, erit considerandum. Nam si velis attendere, (ita tamen, ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis,) reperias nullam esse rem, quam facere necesse sit nisi propter aliquam causam, quam adiunctionem nominamus; praeter haec autem esse multas res 15 [necessitatis], ad quas similis adiunctio non accedit. Quod genus, [ut] Homines mortales necesse est interire, sine adiunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum illa exceptione: Extra quam, si nolint fame perire. 173. Ergo, ut dixi, illud, quod adiungitur, semper, cuiusmodi sit, erit considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, [aut ad 20 honestatem] ut hoc modo exponenda necessitudo sit: Necesse est, si honeste volumus vivere: [aut ad incolumitatem, hoc modo:] Necesse est, si incolumnes volumus esse, [aut ad commoditatem, hoc modo:] Necesse est, si sine incommodo volumus vivere. LVIII. Ac summa quidem necessitudo videtur esse honestatis; huic proxima, incolumitatis; tertia ac 25 levissima, commoditatis; quae cum his nunquam poterit duabus contendere. 174. Hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consulendum sit, deliberetur. Cuius rei certum quoddam praescriptum videtur in perpetuum dari posse. Nam, qua in re fieri poterit, ut, cum 30 incolumitati consuluerimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, virtute aliquando et industria recuperetur, incolumitatis ratio videbitur habenda; cum autem id non potuerit, honestatis. Ita in huiusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam 35 nullo tempore possumus adipisci. Qua in re vel concedere alteri vel ad conditionem alterius descendere vel in praesentia quiescere atque aliud tempus exspectare oportebit. 175. [In commoditatis vero ratione] modo

-

[ocr errors]

15.

- esse

2. Hannibali PAT ubique: Annibali RE. 3. malint R, ut L. et Graev. 4. non est necesse PART: non necesse (om. est) E. 7. haec perficere potest PAT: perficere potest haec RE. 8. cum PART: cum is E. 10. si AT et pr. P: ut E cum R et corr. P. 11. adipisci aut effugere ART, ut S. 175. Sed saepe in talibus variat Cicero. 12. aut quid] atque PAT. (Ut nos, Codd. Oud.) praeter haec VR et corr. P: partim pr. P, partem AT, pariter Palat. II. E. multas invenias (sic) V, esse invenies (sic) multas corr. P, invenies esse multas R. (Ut nos, AT et pr. P.) – 16. necessitatis PART: necessitudinis E. Nos seclusimus. ut Ern. auctore seclusimus. 19. dico AT et pr. P. 20. An ad id? OR. ut ad AT: ut aut ad P, ut ad RE, Ern. auctore haec seclusimus. 22. Vv. seclusa om. E cum AT, pr. P aliisque. 31. quod sit -- delibatum om. corr. P. deliberatum PAT. 33. potuerit PAT: poterit RE. huiusmodi PART, L: eiusmodi E. 38. Vv. a nobis seclusa om. PAT, Schol. Oud. Leid. III. Palat. II. Alii varie turbant.

[ocr errors]

--

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

172

DE INVENTIONE LIB. II. C. 59.

illud attendatur, dignane causa videatur ea, quae ad utilitatem pertinebit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam derogetur. Atque in hoc loco mihi caput illud videtur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adipisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit necessaria, 5 hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti quaeque res erit, laboremus et gravissimam quamque causam vehementissime necessariam iudicemus.

176. Affectio est quaedam ex tempore aut ex negotiorum eventu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales, quales ante habitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae 10 videantur esse: ut, ad hostes transire turpe videtur esse; at non illo animo, quo Ulixes transiit; et pecuniam in mare deiicere inutile; at non eo consilio, quo Aristippus deiecit. Sunt igitur res quaedam ex tempore et ex consilio, non ex sua natura considerandae; quibus in omnibus, quid tempora petant aut quid personis dignum sit, conside15 randum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quamdiu fiat, attendendum est. His ex partibus ad sententiam dicendam locos sumi oportere arbitramur. LIX. 177. Laudes autem et vituperationes ex iis locis sumentur, qui loci personis sunt attributi, de quibus ante dictum est. Sin distributius tractare qui volet, partiatur in ani20 mum et corpus et extrarias res licebit. Animi est virtus, cuius de partibus paullo ante dictum est; corporis, valetudo, dignitas, vires, velocitas; extrariae, honos, pecunia, affinitas, genus, amici, patria, potentia et cetera, quae simili esse in genere intelligentur. Atque in his id, quod in omnia [valet], valere oportebit; contraria quoque, 25 quae et qualia sint, intelligentur. 178. Videre autem in laudando et in vituperando oportebit non tam, quae in corpore aut in extrariis rebus habuerit is, de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. Nam fortunam quidem et laudare stultitia et vituperare superbia est; animi autem et laus honesta et vituperatio vehemens est. Nunc quoniam omne 30 in causae genus argumentandi ratio tradita est, de inventione, prima ac maxima parte rhetoricae, satis dictum videtur. Quare, quoniam et una pars ad exitum hoc ac superiore libro perducta est et hic liber non parum continet litterarum, quae restant, in reliquis dicemus.

2. quare de PAT: quare aut de RE.

5. elaboremus R. quidquam Lamb. 7. temporum cum Schol. Oud. Schützius. (Ut nos, ceteri, etiam nostri.) deatur AT et pr. P. 11. Ulixes libri: Ulysses E.

-

10. vi12. deiecit] fecit VP. Utrumque 18. iis Lamb. et fortasse R: his PATE. gloss. videbatur Grutero. 19. qui PAT: quis RE. 20. et excontrarias P, et extraneas R. 22. extranea AT, extraneae R et pr. P. (extrariae corr. P.) 23. et om. pr. P. 24. valet om. PAT, Leid. II. expunxit Schützius. 26. extrariis Leid. II. : extraneis PARTE. 32.

hoc ac AT et corr. P: hunc ab E cum R et pr. P.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

I. 1. Cogitanti mihi saepenumero et memoria vetera repetenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent. Ac fuit, cum mihi quoque initium requiescendi atque s animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset. 2. Quam spem cogitationum et consiliorum meorum, cum graves communium temporum, tum varii nostri casus fefellerunt. Nam, 10 qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt. Neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus otii datus est ad eas artes, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas. 3. Nam prima aetate incidimus in ipsam perturbationem 15 disciplinae veteris; et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen; et hoc tempus omne post consulatum obiecimus iis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos redundarent. Sed tamen in eis vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et, quantum mihi vel fraus ini-20 micorum vel causae amicorum vel res publica tribuet otii, ad scriben

4. sine periculo vel in otio om. B. 5. Ac fuit, cum mihi Palat. 1.: Ac fuit quod (id est: quom) mihi B, Ac nunc quidem mihi R, Ac fuit quidem, cum mihi E. 7. labor rerum B. et aetatis Voss. prob. Bakio. Ego prius edideram : et iam. fluxu Ernestii operae, nam flexu Gruterus 1818. Sic tamen Gu. 2. et pr. a Oxon. atque ex B nihil contra notatum est. 11. plenissime (ae) B. 12. moles - 18. iis om. B, absorptum a syll. mus. 19. redundarent

OR.

om. B cum plerisque.

BR: redundarunt E.

[merged small][merged small][ocr errors]

21. causa B (non R).

dum potissimum conferam. 4. Tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti; nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate. II. Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad sid, quod requiris, ut cognoscas, quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi. 5. Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam † quae pueris aut adolescentulis nobis ex commentariolis nostris inchoata ac rudia exciderunt, vix hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti 10 sumus, aliquid iisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri; solesque nonnunquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingenii atque exercitationis genere ponendam.

15

6. Ac mihi quidem saepenumero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est, quid esset, cur plures in omnibus artibus quam in dicendo admirabiles exstitissent. Nam, quocunque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentes in quoque genere videbis non mediocrium artium sed prope ma20 ximarum. 7. Quis enim est, qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet, quin belli duces praestantissimos ex hac una civitate paene innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possimus? 8. Iam vero, consilio ac sapientia qui 25 regere ac gubernare rem publicam possent, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac, ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem quam 30 cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet: qui convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in iis floruerunt quam multi sint, facillime, quanta oratorum sit semperque fuerit paucitas, iudicabit. III. 9. Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem eam, 35 quam pilooogiav Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in 2. quisquam BR: quispiam E. 7. quae] quaedam Lamb., quae cum Oxon. U. expungendum censet Ellendt. Schuetzio auctore fortasse, non quidem post v. hac, ut ille volebat, sed post v. exciderunt inserendum sint, absorptum a syll. runt. OR. nobis aut ex BR. commentariis B, Codd. aliq. T. (Ut nos, BRE.) 12. eruditissimorum Lg. omnes aliique, R: prudentissimorum BE. 15. in om. B (non R). 17. artibus Lg. paene omnes, R: rebus BE. 18. permultos et excellentes Steph. Lamb. prob. Hand Turs. II. p. 475. 19. quocunque R (non B.) 20. est enim R. (non B). 21. utilitatem vel magnitudinem B. (non R.) 22. ex hac una civitate praestantissimos R. (non B.) 25. possint BR. 28. qui Gu. 1. Havn. 1. Erl. 1. (ex Erl. 2. nihil notatum est) Erf.: quis RET. Cfr. de Inv. 2, §. 167., ubi optimi quique ne forte qui. in om. BR. quadam] aliqua B. (Scil. Erl. 1. qua superscr. ali.) 31. qui convertat Codd. meliores, R: convertat (om. qui) BE. 32. his T. (non BR.) floruerunt BR: floruerint E. quam Codd. multi: quamquam B, quamque RE. multi sint, facillime Codd. aliq. R: multi: sic fac. BE. 33. omnium laudatarum artium Lg. omnes, R, L: artium omnium laudatarum 35. philosophiam R. ab omnibus cum Libris notis BR. Correctum video vitium iam in Aldina 1521., nondum vero in Ascensiana 1511.

[ocr errors]

--

BE.

-

[ocr errors]

[ocr errors]

« IndietroContinua »