Immagini della pagina
PDF
ePub

enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae ⚫ salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. LV. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic 5 in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit. 223. Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! atque illa brevia; cum ille diceret, se sine causa sudare: Minime mirum, inquit, modo enim existi de balneis. Innumerabilia huiuscemodi fue- 10 runt, sed non minus iucunda illa perpetua. Cum enim Brutus duos lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tres patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. 224. Ex libro primo: FORTE 15 EVENIT, VT IN PRIVERNATI ESSEMVS. Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse. Deinde ex libro secundo : IN ALBANO ERAMVS EGO ET MARCVS FILIVS.) Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat, ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum 20 putaretur. Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit (tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri), (IN TIBVRTI forte assedimys egO ET MARCVS FILIVS.) Ubi sunt ii fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quodnisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum 25 librum composuisset et se etiam in balneis locutum cum filio scriptum reliquisset. 225. Quis est igitur, qui non fateatur, hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa [funere] efferretur anus lunia. Pro dii immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam 30 inexspectata! quam repentina! cum, coniectis oculis, gestu omni imminenti, summa gravitate et celeritate verborum, Brute, quid sedes? quid illam anum patri nuntiare vis tuo? quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? quid maioribus tuis? quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? 35 quid te agere? cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis. 226. Sed fac esse, nihil superest; libidines totum dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi pater-10

[ocr errors]

1. Ennium om. Voss. Leid. 4. Scaevola AB aliique: Scaevolam RE. conticuit ABR. in illo ABR: illo E. 7. repugnabat R. 9. mirum, inquit om. AB. 10. enim modo A. huiuscemodi om. A, fuerunt eiusmodi R. 11. duo B. 13. contra R. 14. capita om. AB. contulissent R. 20. haberet, nihil om. AB. esset A. 24. consignato A. 26. locutum Codd. multi: locum A, lotum RE, pro moribus Romanis sane parum decore. 29. quoniam cum R. funere om. AB, cum funere R. Nos seclusimus. ferretur B. 31. iectis B. omni imminenti] omni et imminenti AB, omni et vultu (sine v. imminenti) R. 36. agere AB, Gu. 3. Cod. Reg. 7703.: facere cum ceteris notis RET.

[ocr errors]

39. iure AB,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

num recepisse. An rei militari? Qui nunquam castra videris! An eloquentiae? Quae nulla est in te; et quidquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? tu hos instueri? tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse conspectu? tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? quibus non modo imitandis sed ne collocandis quidem tibi locum ullum reliquisti. LVI. 227. Sed haec tragica atque divina: faceta autem et urbana innumerabilia ex una contione meministis. Nec 10 enim contentio maior unquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra collegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior. Quare tibi, Antoni, utrumque assentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi. Illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius 15 rei quoque palmam ut ceterarum Crasso detulisse. 228. Tum Antonius, Ego vero ita fecissem, inquit, nisi interdum in hoc Crasso paullum inviderem. Nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum; sed, cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti con20 tigit uni, id mihi vix ferendum videbatur. 229. Hic cum arrisisset ipse Crassus, Attamen, inquit Antonius, cum artem esse facetiarum, Iuli, ullam negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur. Haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem imprimis a Crasso observari 25 solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum iis nihil opus sit. Nos autem quomodo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari, in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur. 230. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus, quam quae priores. 30 Nam et ingenii celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio. Videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ista ipsa contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit. Erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset 35 ab eo obiectum, lepore magis elevandum quam contentione frangendum

1. reliquisse ABR.

militaris AB, familiaris R. 3. ac] et R. - omnem B. 5. tu in foro, tu in urbe om. AB, tu conspectu? tu in foro: tu in urbe R. 7. ne in collocandis R, ne coniungendis AB. quidem om. AB. 8. locum ullum AB aliique: ullum locum RE. 9. aut ex una A, una om. R. contione Codd. al., R: contentione (AB?) E. 10. contentio maior, ut coniecerat Schützius, 13. nulla posse R. Lag. 6. 15. 81. contio maior (B ?) E, maior contio AR. Et illud R. 15. ut ceterarum om. AB, seclusit Ellendt. 18. 17. quemvis R. cum] quod AB, quo eum qui omnium R. sit ABR sis E. 20. id om. A. credendum R. ipse om. Havn. 1. 2. et alii, Aldus, Schützius, Henrichsen. 21. Ac tamen A. facetiarum, Iuli, ullam Codd. al.: facetiarum ullam Voss. Leid. AR, mg. Crat. prob. Bakio, ullam facetiarum B, facetiarum, luli E. videtur e Codd. aliq. T. (Ut nos, ABR.) - Habere R. 24. locus AB. praetermittendarum Heinzio auctore T: praetermittendum ABRE. cum] quo cum R. iis Codd. al.: his ABRE. 34. autem] enim R. in Domitio gravitas A alii35. levandum AB. que: gravitas in Domitio (B) RE.

contione R.

[ocr errors][merged small][merged small]

videretur. LVII, 231. Tum Sulpicius, Quid igitur? patiemur, inquit, Caesarem, qui quamquam Crasso facetias concedit, tamen multo in co studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi, quale sit et unde ducatur; praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur? Quid, si, inquit Iulius, assentior Antonio s dicenti nullam esse artem salis? 232. Hic cum Sulpicius reticuisset, Quasi vero, inquit Crassus, horum ipsorum, de quibus Antonius iamdiu loquitur, ars ulla sit. Observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si eloquentes facere posset, quis esset non eloquens? Quis enim haec non vel facile vel certe aliquo modo 10 posset ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum, quid dicamus, arte ducamur, sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intelligamus, cum, quo referenda sint, didicerimus. 233. Quare, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si 15 tibi videtur, disputes, de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur. Ego vero, inquit ille, quoniam collectam a conviva, Crasse, exigis, non committam, ut, si defugerim, causam aliquam tibi recusandi dem. Quamquam soleo saepe 20 mirari eorum impudentiam, qui agunt in scena gestum spectante Roscio. Quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat? Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, fenum alios aiebat esse oportere. 234. Tum ille, Iocabatur, in- 25 quit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut ad Antonii reliqua redeamus. Et Antonius, Perpauca quidem mihi restant, inquit; sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis requiescam in Caesaris sermone, quasi in aliquo peropportuno deversorio. LVIII. Atqui, inquit Iulius, 30 non nimis liberale hospitium meum dices. Nam te in viam, simulac perpaullulum gustaris, extrudam et eiiciam.

235. Ac, ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam, perbreviter exponam. (De risu quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris risum velle 35 movere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quomodo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere,

1. igitur om. A. M. Crasso R.

parva Ernestii operae.

BR.

[ocr errors]

-

2.

14.

patiemur, inquit A aliique: inquit, patiemur (B?) RE. 3. laborat AB. 4. deducatur R. 5. fateamur R. 6. artem esse Codd. al., RT. (Non AB.) 7. tamdiu R. 8. est] om. A, ista est R. 9. possit AB. (Non R.) · 10. hoc R. vel non BR. 12. ducamus A, deducamur B. 15. hoc a te A aliique, R: a te hoc (B) E. 17. voluisti 19. collegam ad convivia R. 20. causam aliquam tibi recusandi dem AB: tibi causam aliquam recusandi dem RT, tibi causam aliquam dem recusandi E. 21. inspectante AB, Gu. 3. 24. suis AB. quem cum] quemquem B. fenum R. esse] se B. 28. mihi quidem B. 29. disputationis meae Codd. al. T. (Non ABR.) 30. diversorio T. 31. nimium R. 32. perpaulum Codd. al. RT. (Non AB.) 33. nos B. 35. risum velle ABR: velle risum E. 36. sunt 38. tenere nequeamus] teneamus A. (ut vix eum cupientes teneamus Gu. 1.)

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

nequeamus, et quomodo simul latera, os, venas, vultum, oculos occupet, viderit Democritus. Neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne ipsi quidem illi scirent, qui pollicerentur. 236. Locus autem et regio) quasi sridiculi (nam id proxime quaeritur) turpitudine et deformitate quadam continetur. Haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata est: vel quod admi10 rantur omnes acumen, uno saepe in verbo positum, maxime respondentis, nonnunquam etiam lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat: vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maximeque quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat, odio15 sasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. 237. Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, id quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta, nec rursus miseria insignis agitata ridetur. Facinorosos enim maiore quadam vi quam ridi20 culi vulnerari volunt: miseros illudi nolunt, nisi si se forte iactant. Parcendum est autem maxime caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur. LIX. 238. Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio. Itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima digna sunt. Quamobrem materies omnis ridi25 culorum est in istis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata ridentur. 239. Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum: sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus. 30 In quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuiusmodi sint, facilius iam intelligemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.

240. Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tracta35 tur, alterum dicto. Re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, come disse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus. Salsa, ac tamen

[ocr errors]

12.

1. oculos vultum Codd. al. RT. 2. enim sermo hic A. 3. putaret A. ne ipsi illi quidem A, ne ipsi quidem B, ne illi quidem cum aliis T. 4. Locus enim risus qui sit et quae regio quasi est ridiculi B. 5. id quod proxime B. 7. turpiter tamen. Est B. illud] istum (sic) R. 11. vel etiam frangit R. levat BR. 16. quam R. 17. id cum Codd. al. om. T. (Non ABR.) — 19. Facinorosos enim A aliique: Facinorosos (B?) RE. 20. miseros illudi nolunt om. A. ni se A, nisi se Codd. al. RT. 21. Parcendum autem A aliique, T, Parcendum autem est R. 23. Itaque ea misericordia mediis omissis A. 24. omnium R. 25. in his Codd. al. T. (Non ABR.) 26. clarorum R. 27. agitari videntur A.

[ocr errors]

[ocr errors]

30. non modo om. A. quid om. A. 32. inimicus R. AB aliique: Duo enim sunt RE.

ac tamen Codd. al., R: attamen (B) E.

34. Duo sunt enim

35. quid] id R. 36. commodissime: cum R. Largi Codd. al.: Largii (AB?) RE. 37. Salsa] addunt hic et post omittunt tota BR. Terracinae B.

a te ipso ficta tota narratio. Addidisti clausulam tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras LLL MM. Cum quaereres, id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse, Lacerat lacertum Largi mordax Memmius. 241. Perspicitis, hoc genus quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas, vere s quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis adspergendum, sive fingas. Est autem haec huius generis virtus, ut ita facta demonstres, (ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut iis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur. 242. In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem 10 Crassus: Per tuam nobilitatem, per vestram familiam! Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio? Per tuas statuas! vero cum dixit et extento brachio paullulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis: Tibi ego, Antipho, has sero, inquit. Senium est, 15 cum audio. Atque ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit. Mimorum est enim ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscoenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura, quam videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum, (verborum turpitudine et rerum obscoenitate vitanda.) LX. 243. 20 Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est; quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut, re narrata aliqua, quales sint, intelligantur, aut, imitatione brevi iniecta, in aliquo insigni ad irridendum vitio reperiantur. 244. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut 25 sententiae quodam acumine movetur. Sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum, Granium, aut Vargulam, amicum meum? Non mehercule in mentem 30 mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotiescunque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere. 245. Pusillus testis processit. Licet, inquit, rogare? Philippus. Tum quaesitor properans, Modo breviter. Hic ille, Non accusabis. Perpusillum rogabo. Ridicule. Sed sede-35

1. facta B. litteras duo A.

2. litteras LLLMM Schützius: litteras tria LLL, duo MM (B) RE, quaereremus A. 4. Largii ABRE. Memmius mordax Largii A. 6. mendaculis R,

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

18.

genus hoc e Codd. T. (Ut nos, ABR.) 5. vere om. A. mendaciolis e Cratandrina Henrichsen. 7. fingere A, frugas B. autem] enim BR. haec om. BR. 9. inest Steph. Lamb. 14. ista B. 15. has om. B. Sénium est, cum audio] «Non inepta suspicio Lambini est, vv. haec esse ipsius Antiphontis adolescentis.» ELL. Atque Ernestius litteris inclinatis exprimenda curavit. 16. toto ABR. 17. et ethologorum A, et elogorum (sic) R. si om. R. audiet B aliique: audiat E. 20. turpitudinem A, turpitudini - - obscenitati R. (rerum turpitudine et verborum obscoenitate Wyttenbachio auctore Schützius.) 23. intelligantur om. B. sunt R. 24. brevi per iniecta A, id est : breviter iniecta, ut Gu. 2. aliique. ridendum B. 26. ut om. B. morum et ethologorum AR. 28. oratoris A. · 29. et a ceteris R. 30. Gannium R. Vv. Non mehercule - - venit sine causa crucem praefixit Ellendt. 31. mihi quid A, quidem mihi R. Gannio R. 33. processit om. A. 35. accusabit B.

ut aut

[ocr errors]

[ocr errors]

[blocks in formation]

Na

« IndietroContinua »