Immagini della pagina
PDF
ePub

corpore membrum esse videatur. Nam nonnulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut audientiam sibi fieri nolle videantur. Atque eiusmodi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur; sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possint.

5

326. Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est, quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem affert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est 10 maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. 327. Videlicet illa,

Nam is postquam excessit ex ephebis, —

quam longa est narratio! (mores adolescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et lamentatio sororis, reliqua 15 pervarie iucundeque narrantur. Quodsi hanc brevitatem quaesisset,

Effertur, imus.

Ad sepulcrum venimus;

In ignem imposita est:

fere decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam hoc ipsum, 20 Effertur, imus, concisum est ita, ut non brevitati servitum sit sed magis venustati. 328. Quodsi nihil fuisset nisi, in ignem imposita est, tamen res tota cognosci facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus; et est probabilius, quod gestum esse dicas, cum, quemadmodum actum sit, exponas, et 25 multo apertius ad intelligendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur. 329. Apertam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumento aut in purgando aut in perorando; et maiore etiam 30 periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum

1. membrorum A. 2. fieri sibi A. R: Samnitum (A?) E. 4. hastam B. proluserunt (A) E, praeluserunt R.

R.

[ocr errors]

accommodata] occupata B.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

3. Samnitium B aliique, pugnas R. 5. proluserint B aliique: possunt AB. 7. redundet R.

11. maxime tollit. Videlicet illa Codd. al., Aldus: pollit (sic) vident illa A, tollit. Vident illa B, tolli videtur illa R, tollit. Ut illa E, tollit. Vel illa Klotz. 13. Nam ipsa est quam excessit ex epheos (sic) A. 14. adolescentis - mors om. AB. percontatio Codd. al., R: percunctatio (AB?) E. 15. lamentio A. 17. imus] funus R. 19. et 22. imposita bis AB, ut e Codd. Bentleius dedit in Andriae 1, 1, 102.: posita RE. 20. fere decem, Palat. octavus et, ut videtur, A: in his fere decem BR, his fere decem E, decem (om. fere) e Codd. T. versiculis] verbis contra libros Ernestius. 21. Effertur, imus] Efferimus AB, Effertur et imus R. sit magis, sed venustati Bakius. 24. et est et AB. cum] quam (= quom) B, quando R. 26. est om. R. si A aliique: sic B, si sic RE. constituitur AB aliique, R: consistitur Victorio auctore E. 28. ceteras B, ceteras orationis partes R. in hoc ABR. 29. in quater omittunt AB. 30. in argumentando Lambinus, in arguendo Bakius. in ante perorando om. R. et maiore etiam Codd. al. et Aldus: et maiore et AB, et maiore RE. culo] ridiculo AB. cetera Ernestii operae. 32. quid] quod AB.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

est: narratio obscura totam obcaecat orationem, vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco planius: narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum conservato, si non interrupte narrabitur. LXXXI. 330. 5 Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consilii. Neque enim si nota res est nec dubium, quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus. Ac, si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequamur et, quidquid poterit, detrahamus; ne illud, quod Cras10 sus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, quod omnis orationis reliquae fons est narratio.

331. Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in controversiam veniat. Tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte 15 et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Namque una in causis

ratio quaedam est eius orationis, quae ad probandam argumentationem valet. Ea autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et 20 natura et utilitate et tractatione coniuncta sunt. 332. Omnia autem concludenda plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando; omniaque cum superioribus orationis locis, tum maxime extremo ad mentes iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.

25 333. Neque sane iam causa videtur esse, cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus. Sunt enim pleraque communia; sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi esse personae videtur. Nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, 30 auctoritate probare, oratione persuadere possis. LXXXII. Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim est consilium, multisque aliis dicendi relinquendus locus; vitanda etiam ingenii ostentationis suspicio. 334. Contio capit omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat. Ergo in suadendo nihil est optabilius quam 35 dignitas. Nam qui utilitatem putat, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem; sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor, ea neglecta, ne dignitatem quidem posse retineri. 335. Controversia autem inter hominum senten

[ocr errors]

14. Tunc R. coniuncta R.

17.

6. nec dubium AB, aliique: nec si non dubium sit R, nec si non dubium E. narrare AB aliique: narrari RE. 7. si ante refellemus om. AB. 8. nec] ne B. 9. potuerit AB. 10. ut om. AB. 12. sit] si A, sit si quidem Lag. 2. 13. Sequatur AB. 15. tuis alienis confirmandis AB. quaeret AB. 18. tua] tu ea AB. 21. inflammandas B. 22. orationis plerumque locis R. extremo - maxime om. AB. 28. esse personae videtur Codd. al.: personae videntur (sic) esse AR, personae esse videntur (sic) B, videtur esse personae E. 30. possis A aliique: possit (B?) RE. 32. relinquendus] ac linquendi A, ac relinquendi B. (Hinc in Lag. 2. 4. 13. 36. ac loquendi.) ingeniis B. que Voss. Leid. R. 35. putat] petit AB. 37. tam om. AB.

[blocks in formation]

38. subest om. A.

39. autem] aut R.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

tias aut in illo est, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur, utrum honestati potius an utilitati consulendum sit. Quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendit, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidii militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrario- 5 rum. Qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erunt vel cum periculo gloriosa, colliget, posteritatis immortalem memoriam augebit; utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam. 336. Sed quid fieri possit aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in utraque re maxime est quaerendum. 10 Inciditur enim omnis iam deliberatio, si intelligitur non posse fieri aut si necessitas affertur; et qui id docuit, non videntibus aliis, is plurimum vidit. 337. Ad consilium autem de re publica dandum caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis; qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum. 15 Et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen, quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et illustrius esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis admovenda est ad animorum motus nonnunquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem 20 aut in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos. LXXXIII. 338. Fit autem, ut, quia maxima quasi oratori scena videatur contionis, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitemur. Habet enim multitudo vim quandam talem, ut quemadmodum tibicen sine tibiis 25 canere, sic orator nisi multitudine audiente eloquens esse non possit. 339. Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi; quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quoquo animi vitio dictum esse aliquid videatur; aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est 30 aut ex criminatione atque fama; aut res si displicet; aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum obiurgatio, si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior obiurgatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum deprecatio; quod est infimum sed nonnunquam utile. 340. Nullo autem 35 loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod dictum, nec sine dignitate et cum lepore. Nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia

1. est om. AB. honestati R.

aequitatem AB.

cum id] quid AB. conveniat B.

B. 16. est saepe eloquentiae R. metum om. A. 21. concitando B.

[ocr errors]

[ocr errors]

2. utilitati potius an utilitatem]

ceterarum Lam

[ocr errors]

3. inter se saepe A aliique, R: saepe inter se (B?) E. 4. potentiae AB: potentiae, pecuniae RE. binus et Schützius: utilitates ceterarum cum libris (etiam AB) RE. (E tamen seclusit.) 6. impellet R. 9. coniuncta B. aut non possit om. AB. 11. iam om. B. (Ex A nihil notatum est.) 12. et] ei R. 13. videt AB. 15. qui om. tamen om. B. 20. in spe aut metu B, in ante 22. a temeritate] erit a te A, erit arte B. 24. excitemur AB aliique: excitetur RE. 26. nisi Codd. al.: sine (AB) RE. 29. quoquo] cum AB. 30. aliquod A. videtur AB. est om. AB. 32. His AB aliique: Hisque RE. 34. levior B. 35. infirmum AB. non nullo R. autem om. R. 36. plus om. B. (Ex A hoc non notatur.) - ad breve A.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.

LXXXIV. Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque omnino s in causis ratione versari. 341. Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram; sed et quia multa essent orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum. Ipsi enim Graeci magis 10 legendi [et] delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt; quorum sunt (libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimonii brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad 15 funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, nonnunquam etiam scribendum, velut Q. Tuberoni Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus. 342. Perspi20 cuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda. (Genus, forma, vires, opes, divitiae ceteraque, quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu ac moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt na25 turae et fortunae bona, in quibus est summa laus: non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae; ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse. 343. Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil 30 laudari potest, tamen habet plures partes, quarum alia est alià ad laudationem aptior. Sunt enim aliae virtutes, quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac beneficentia positae; aliae, quae in ingenii aliqua facultate aut animi magnitudine ac robore. (Nam clementia, iustitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda 35 est auditu in laudationibus; 344. omnes enim hae virtutes non tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur. Sa

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

1. et breviter B aliique: ac br. (A?) RE. 4. quaque] qua AB. 5. laudationis BR. 7. essent Pearcius: sunt cum libris (etiam AB) RE. et graviora om. R. 10. et delectationi B. (et deletum malebat Schützius.) 13. alii BR. 14. inscribuntur R. 15. oratoris Cod. Reg. 7703. teste Leclerquio, et ita coniecit Ernestius. accommoda B. 16. est ulendum] studendum AB. 17. Q. Verburgius P. cum libris (etiam AB) RE. laudantis B. 18. velut Codd. al., R. hic Codd. al.: is RE, om. B. 21. ceteraque, quae] quaeque A, cetera quaeque B, ut videtur. dat Schützius: det ABRE. 22. corpore B. 24. in laudationibus etiam A aliique, R: etiam in laudationibus E, etiam om. B. 25. se om. AB. 30. laudari] audiri B. alia Manutius: alia est cum libris (etiam AB) RE. 32. et om. AB. tate R. 34. iudicanda AB. in ante ingenii om. AB. 35. non tam ipsis, qui]

19. possumus R, Lamb.

-

-

[ocr errors][merged small][merged small]

non ipsis tamque AB. 36. eas habent Cod. Voss. aliique: ea est habent AB, eas in se habent RE et corr. Leid.

10

pientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro ni-
hilo putantur; et in excogitando vis quaedam ingenii et ipsa eloquentia
admirationis habet non minus iucunditatis minus: ipsos enim magis
videtur, quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac
tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera virtutum. 5
Ferunt enim aures hominum, cum illa, quae iucunda et grata, tum etiam
illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari. LXXXV. 345. Et quoniam
singularum virtutum sunt certa quaedam officia ac munera et sua cuique
virtuti laus propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid
cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eiusmodi aliquo officio is,
qui laudabitur, gesserit. Itemque in ceteris res gestae ad cuiusque vir-
tutis genus et vim et nomen accommodabuntur. 346. Gratissima autem
laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus
sine emolumento ac praemio; quae vero etiam cum labore et periculo
ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod et dici 15
ornatissime possunt et audiri facillime. Ea enim denique virtus esse
videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi autem laboriosa,
aut periculosa aut certe gratuita. Magna etiam illa laus et admirabilis
videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna,
retinuisse in rebus asperis dignitatem. 347. Neque tamen illa non ornant, 20
habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae iudiciis hominum
comprobatae; in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium
iudicio tribui laudationis est. Sumendae autem res erunt aut magnitu-
dine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares. Neque
enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude 25
dignae videri solent. 348. Est etiam cum ceteris praestantibus viris com-
paratio in laudatione praeclara. De quo genere libitum est mihi paullo
plura, quam ostenderam, dicere, non tam propter usum forensem, qui
est a me in omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si lau-
dationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum 30
omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessa-
riam. 349. Iam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse
perspicuum est. Simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie
et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine
vitiorum cognitione satis insignite atque aspere posse. Atque his locis 35
et laudandi et vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere

causarum.

350. Habetis, de inveniendis rebus disponendisque quid sentiam. Adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem neque ei quidquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec exornen- 40 tur. LXXXVI. Perge vero, inquit Crassus. Libenter enim te cognitum

[ocr errors]

-

4.

1. geruntur tenues R. ac B aliique: et (A?) RE. pro] prope B. videntur Voss. AB et pr. Leid. prob. Bakio, videmur Lag. 3. 4. «sane non male.» ELLENDT. laudamus om. AB. quam 5. in om. ABR. 11. gesserit Codd. al. gerit AB, fecerit RE. ad cuiusque] aliquo usque B, ad cuius R. et] ac B. - 17. autem] aut B. 19. sapienter] patienter Lambinus. 21. virtuti Lag. 20. Lamb. 26. viribus comprobatio AB. 27. mihi est AR. 28. tam om. iis B. 38. inveniendisque B.

B.

[ocr errors]

30. quod] quam B.
quibus rebus R.

40. ni A.

Cicero T. L

35. insigniter R.
adornentur R.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
« IndietroContinua »