Immagini della pagina
PDF
ePub

argumentis, in eo mentem orationemque defigit. Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse videatur. s IX. 32. Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur: quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius; ego autem, quamquam memet mei poenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione 10 coniungar. (Videtisne, genus hoc quod sit Antonii?) forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae sacptum, acre, acutum, enucleatum, in una quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. 33. Nos autem, quicunque in 15 dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intelligi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in iis 20 fere soleo perorare et (quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet verentem, ne, si paullo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse videatur. 34. Quodsi in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines, tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate 25 magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est: quid censetis, si omnes, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus? nonne fore, ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque 30 dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, iisdem praeceptis atque una institutione formari. 35. Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo summorum in suo cuius35 que genere artificum et magistrorum exisse discipulos dissimiles inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur. 36. Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artes omittamus, quod dicebat Isocrates, doctor singularis, se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere. 40 Alterum enim exsultantem verborum audacia reprimebat, alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat. Neque eos similes effecit inter se, sed tantum alteri affinxit, de altero limavit, ut id conformaret

19. his BR.

11. et] atque B. 20. Vv. quam in sententiis delevit Schützius. Nos seclusimus: et in sententiis eligendis quamquam eum labor B, et in sententiis eligendis quam Antonium labor R. 22. silentio et exspectatione R. 23. tam] causa (sic) B. 28. mea] in ea B. 31. una Codd. al.: in una BRE. institutione] disputatione R. 36. ac tamen cum Müllero edidi etiam prius ex Ox. uno et Goerenzii Cod. (?), item T: attamen BRE. 39. in ante Ephoro om. B. 40. contantem R. 41. fecit B. 42. confirmaret BR.

[ocr errors]
[ocr errors]

in utroque, quod utriusque natura pateretur. X. 37. Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque vestrùm in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.

[ocr errors]

5

Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus melior nam de actione post videro, quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcunque agetur, apte congruenterque dicamus? 38. Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari 10 a me puri dilucidique sermonis. Neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non dicat, quod intelligamus, hunc posse, quod admiremur, dicere. Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium. Nam alterum traditur 15 litteris doctrinaque puerili; alterum adhibetur ob eam causam, ut intelligatur, quid quisque dicat; quod videmus ita esse necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. 39. Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poëtis. Sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae 20 dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum verbis iis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, † quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum 25 volutatus. XI. 40. Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat; et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit; sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus. 41. Nolo exprimi litteras 30 putidius, nolo obscurari negligentius; nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur. Sunt enim certa vitia, quae nemo est, quin effugere cupiat; mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque 35 absurda. 42. Est autem vitium, quod nonnulli de industria consectantur. Rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur; ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me 40 autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum, quamquam est caput; verum id affert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore;

26. Vv.

[ocr errors]

2. fuerant B. 4. id a me] id omne B. 9. agitur Gu. 1. 14. haec igitur B. 18. eloquendi B. 24. ita om. R. 25. is] his B, iis R. quod ostendam corrupta videbantur Ern. Fort. quod quid ostendam? OR. 27. et ante verba om. B. 32. quasi om. R. 34. qui BR. 35. aut muliebris B aliique, R: ut muliebris E. 35. aut absurda R. 41. subtilitas B aliique, R: suavitas cum Ascensiana secunda E.

--

36

quae quidem ut apud Graecos Atticorum sic in Latino sermone huius est urbis maxime propria. 43. Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit; domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodammodo nomine urbis et s auctoritate: tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri minus student litteris quam Latini. Tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est, quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate 10 vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat. XII. 44. Quare cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. 45. Equidem cum audio socrum 15 meam Laeliam, — facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt; sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire. Sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis afferre videatur; ex quo sic locutum esse eius patrem 20 iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter. 46. Quare Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, nonnunquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos sed messores videtur imitari. Hic cum arrisisset ipse Sulpicius, Sic agam 25 vobiscum, inquit Crassus, ut, quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis. Utinam quidem! inquit ille: id enim ipsum volumus, idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus. 47. At enim non sine meo periculo, Crassus inquit, possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri. 30 Tu vero; inquit ille, quoniam monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; ex quo vereor, ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem si forte motum. Ergo ista, inquit Crassus, quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum irrideam; sunt autem mea multo et plura et maiora, 35 quam dicis quae autem sunt aut tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de iis te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo. XIII. 48. Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi, (quae) puerilis doctrina tradit et (subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis quotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum 40 oratorum et poëtarum. Neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus assequi possimus, ut ea, quae dicamus, intelligantur. 49. Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo

[ocr errors]
[ocr errors]

1. ut] muta (sic) B. 5. Asiatico B. 7. Latine R. 23. 21. aequaliter R. E om. BR. plenissimam B. 24. videris B. 30. Tu vero, inquit ille, quo

[ocr errors]

niam e C1d., ut ait, Lambinus: Tum ille: tum quod cum ceteris libris (etiam B) RE. 34. multa B. et maiora om. R. verbis R.

36. his B.

quis BR. 41. rebus]

verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde
productis iis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non
discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis,
non perturbato ordine. Quid multa? tam facilis est tota res, ut mihi
permirum saepe videatur, cum difficilius intelligatur, quid patronus velit s
dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret.
50. Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi do-
cent, ut non desideres planius dici. Easdem res autem simulac Fufius
aut vester aequalis Pomponius agere coepit,) non aeque, quid dicant,
nisi admodum attendi, intelligo; ita confusa est oratio, ita perturbata, 10
nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba
verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem
et tenebras afferat atque ut quodammodo ipsi sibi in dicendo obstrepere
videantur. 51. Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis qui-
dem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odio- 15
siora pergamus. XIV. Atqui vides, inquit Antonius, quam alias res
agamus, quam te inviti audiamus, qui adduci possimus, de me enim
coniicio, relictis ut rebus omnibus te sectemur, † te audiamus; ita
de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam
est oratio tua.

20

52. Faciles enim, inquit, Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingenii, omnis laus eloquentiae continetur. Nemo enim unquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus. Si est aliter, 25 irrident; neque eum oratorem tantummodo sed hominem non putant. Nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intelligerent, quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. 53. In quo igitur homines exhorrescunt? quem stupefacti dicentem intuentur? in quo exclamant? quem deum, ut ita dicam, inter homines 30 putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt: id est, quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut peronarum dignitates ferunt, ii sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino. 54. Qui ita 35 dicerent, eos negavit adhuc se vidisse Antonius et iis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum. Quare omnes istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratorum vim complexos esse arbitrantur neque adhuc, quam personam teneant aut quid profiteantur, intelligere potue- 40

8. Fufus Lambinus: Fusius BR. Cfr. Brut. 62. haec] equidem R. nobis R. 15. certa B.

[ocr errors]

[ocr errors]

12. ut oratione B. 14. 16. quam Codd. al.: cum BRE. 17. audiamus h. 1. om. B. (quam abs te non inviti quidem adduci R.) adducti B. · possimus Codd. al., R: possumus BE. 18. te audiamus] corrupta haec delenda censet Ellendt. (Fuitne: te admiremur? OR.) 21. hae B. 33. id est, qui dicunt ornate. Qui Schützius; ii sunt, qui dicunt ornate; qui mavolt Ellendt. quidem ita R. 34. fuerunt hi B. 35. laudandi om. Lag. 15. 16. 17. 70. 73. 86., laudis expunctum in Lag. 35., ut edidit Schützius, postquam Ernestius alterutrum delendum suaserat.

-

qui id

[ocr errors]

3

runt. Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. 55. Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam sunt omnes s virtutes aequales et pares, sed tamen est species alia magis alia formosa et illustris; sicut haec vis, quae scientiam complexa rerum, sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui audiant, quocunque incubuerit, possit impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si 10 dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus. XV. 56. Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant. Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non 15 tam fortasse docti sed impetu mentis simili et voluntate. Eadem autem alii prudentia sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus 20 iucundius, plures, quam utile fuit rebus publicis, delectavit. 57. Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis affluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem 25 illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disiuncti doctores, sed iidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut illum efficeret oratorem verborum actoremque rerum. 58. Sed ut homines labore 30 assiduo et quotidiano assueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poëtas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, 35 ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in iis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt, XVI. 59. Sed quod erant quidam iique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique 40 sapientiam, florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates: inventi

1. Vero B aliique: Verum RE. (Vero enim vero e Gu. 1. 2. Schützius.) — 7. qui quidem audiant R. (audiunt contra libros Iunta, Schützius.) 11. inquam] quam Lag. plerique, que Lag. quattuor, om. Lag. 16. Habet Lag. 93. et R. Ex B nihil notatum est, adeo, ut videatur habere.

[blocks in formation]

14. Coruncani B.

33. voluntates suas B.

aut quisque B. 41. sed ut huius B.

16. prudentia alii B.

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »