Immagini della pagina
PDF
ePub

specta est utriusque nostrûm exercitatio paullo ante, quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit; cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis, ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus quotidie. Quibus quidem causis s tu etiam, Brute, praesto fuisti compluresque et nobiscum et solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit. Annis ante decem causas agere coepit, quam tu es natus; idem quarto et sexagesimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, 10 orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.

XCV. 325. Sed, si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sen15 tentiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis; qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam (Menecles, frater eius, fuit; quorum utriusque orationes sunt imprimis, ut Asiatico in genere, laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum 20 quam verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum; in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat. 326. Haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt ado25 lescentibus; in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum; in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio cum 30 incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus saepe videbam cum irridentem, tum etiam irascentem et stomachantem Philippum ; sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur; 327. erat excellens iudicio vulgi et facile primas tenebat adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, 35 tamen aptum esse aetati videbatur; et certe, quod et ingenii quaedam forma lucebat et exercitatione perfecta erat verborumque adstricta comprehensio, summam hominum admirationem excitabat. Sed, cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret,) remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, 40 quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis, quo consuerat, ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit, quam placuisset,

[ocr errors]

7. idemque cum R sola Meyer. 12. primam volebat Ern. 20. quali est] qualis est Sch. coni. 23. his Lg. omnes praeter 20., item Ven. 1. Ottob. Gu. 1. 2. R iis cum Lg. 20. et Edd. plerisque E. 30. probantur libri et R. Correxit Ern.; illud praetulit Peter. 34. V. adolescens suadente Bernhardyo seclusit Ellendt. - 35. et ante v. ingenii cum Gu. 1. 2. Dresd. expunxit Peter. 36. elucebat Lamb. suspicio. exercitatio cum R sola Bernhardyus. verborum, eratque adstricta ex suis DEFG. 41. consuerat Lg. praeter 20. 53., item Ven. 1. Vat. Ottob.: consueverat E.

Peter.

si illum flagrantem studio et florentem fucultate audire potuisses. XCVI.
328. Tum Brutus, Ego vero, inquit, et ista, quae dicis, video qualia
sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi
pro Messala dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque de-
clarat totidem, quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a s
Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules)
floruit; nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere
consules. Sic Q. Hortensii vox exstincta fato suo est, nostra publico.
329. Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam,
et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea 10
non vidit cum fierent, quae providit futura! Saepe enim inter nos im-
pendentes casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupi-
ditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus.
Sed illum videtur felicitas ipsius, qua semper est usus, ab eis miseriis,
quae consecutae sunt, morte vindicavisse.

15

330. Nos autem, Brute, quoniam post Hortensii, clarissimi oratoris, mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberali custodia; et hos ignotos atque impudentes procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu, quantum possumus, prohibeamus. Equidem, etsi doleo me in 20 vitam paullo serius tamquam in viam ingressum, priusquam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor, quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem, quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur mortuo viverentque; quae, si 25 recte esset, salute rei publicae; sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. XCVII. 331. Sed in te intuens, Brute, doleo; cuius in adolescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit, haec cura sollicitat et hunc mecum, socium eiusdem 30 et amoris et iudicii. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus; tibi optamus eam rem publicam, in qua duorum generum amplissimorum renovare memoriam atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum; tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum 35 artium instrumento et eisdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses. 332. Ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingenii tui, Brute, premit haec importuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id, quod iam propemodum vel plane 40 potius effeceras, ut te eripias ex ea, quam ego congessi in hunc sermonem, turba patronorum. Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus,

[ocr errors]

8. suo fato cum R sola Meyer, item Ellendtii operae. 11. praevidit Lamb. 15. vindicavisse Lg. praeter 20. et pr. 35., item Ven. 1. Vat. Ottob. Gu. 1. 2. R, Lamb. vindicasse cum aliis E. 19. armatorum libri tantum non omnes. Emendatum est in Lg. 20. 56. Gu. 1. 25. mortuo viverentque D. Lg. 8. 20. 35. 53. 56. 58. 68. Ven. 1. Vat. Ottob. Gu. 1. 2. R: mortuoque viverent cum ceteris E. 30. angit Corrado auctore Lamb. haec cura D. Lg. (praeter 53. 68. 70.) Ven. 1.

Ottob. Gu. 1. 2. R: haec me cura cum ceteris E.

Cicero T. I.

26

[ocr errors]

Ba

6

quas cum domo haurire non posses, arcessivisti ex urbe ea, quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te exercuit Pammenes, vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus, hospes et familiaris meus, s si quidem similes maioris partis oratorum futuri sumus? 333. Nonne cernimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabiles constitisse? Galba fuit inter tot aequales unus excellens, cui, quemadmodum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt Lepidus postea, deinde Carbo: nam Gracchi in contionibus 10 multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius, Crassus, post Cotta, Sulpicius, Hortensius, nihil dico amplius: tantum dico, si mihi accidisset, ut numerarer in multis; ** si operosa est concursatio magis opportunorum, ***

6. exstitisse Rivio auctore Lamb.

14. óptimorum R sola, Meyer, Ellendt.

Tunc demum, cum multo maior Bruti pars ab operis absoluta esset, Turicum pervenit RITSCHL Parergon Vol. I., in quo p. 57. huius libri S. 72. prorsus sic scribendum docet, ut invitus, quemadmodum videtur, fecit Ellendt, cuius Editionem alteram ille nondum viderat. Ritschlio autem teste cui si (ut consulto edidi ego quoque) praebent Lagg. 93. 98. 99. 101., de quibus nescio cur sileat Ellendt. Totam vero Codd. Lagg. varietatem Bruti §§. 71. 72. 73. exhibet Plauti sospitator Praefat. p. X.

Illud vero (quamquam per se intelligitur), me in omnibus, quae de Lagomars. Codd. refero, unice pendere ex Ellendtii testimoniis clare hic pronuntiandum censeo; unde, si, quos ille commisit errores, aliquando fortasse detegentur, ego certe eos nec praestare queo, neque vero ullam propterea culpam in me contraxi.

L

[blocks in formation]

1. 1. Utrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti, an efficere id, quod rogares, diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei, quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur; et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate conse-s qui difficile esset, sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius, qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. 2. Quid enim est maius, quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare, quae sit optima species et quasi figura dicendi? Quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiundi spe 10 quam experiundi voluntate. Malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim, benevolentiam.

3. Quaeris igitur idque iam saepius, quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi videatur illud, cui nihil addi possit, quod 15 ego summum et perfectissimum iudicem. In quo vereor, ne, si id, quod vis, effecero eumque oratorem, quem quaeris, expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent, quod se assequi posse diffidant. 4. Sed par est omnes omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. Quodsi quem aut 20 natura sua aut illa praestantis ingenii vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum, quem

7. veretur Eins. R.

prudentum R.

3. carissimum me Eins. 10. perficiundi Vit. Eins. R: perficiendi E. 15. cui] quo (ex script. quoi Tulich.) Gu. 2., ad quod Eins. (ex correctione lect. quo.) potest Vit. 18. experiri id libri et R: experiri (om. id) cum Mediol. E. nolent Eins. R: nolint Vit., E. se om. Eins. 19. omnis R. 20. concupiverint R, concupivere Lamb. 21. destituet deficiet Vit., defecerit R.

[ocr errors]
[ocr errors]

poterit. Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poëtis non Homero soli locus est ut de Graecis loquar aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos. 5. Nec vero Aristotelem in philosophia deterruit 5 a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit. II. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se artibus suis removerunt, qui aut lalysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari. Nec simulacro Iovis 10 Olympii aut Doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt, quid efficere aut quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. 6. In oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est, quantum inter omnes unus excellat. Ac tamen, cum esset Demosthenes, 15 multi oratores magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Quare non est, cur eorum, qui se studio eloquentiae dediderunt, spes infringatur aut languescat industria. Nam neque illud ipsum, quod est optimum, desperandum est et in praestantibus rebus magna sunt ea, quae sunt optimis proxima. 7. Atque ego in summo oratore 20 fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an nunquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pul25 chrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et iis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulchriora. 9. Nec 30 vero ille artifex, cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. III. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam 35 speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa non cadunt; sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaeri

liquet.)

[ocr errors]

15. ante R.

[ocr errors]

2. An in poëtis non Homero Vit. Eins. ceterique libri, An in poëtis Homero (om. non) R, quod ita correctum est in Asc. sec. Crat. Non enim in poëtis Homero, et hoc placuit Beiero ac Leutschio. Ut nos, Iunt. sec. 3. Pindaro? Sed horum in sec. R. 6. restrinxit Gu. 1. 2. et corr. Vit. (non R.) 7. se ab artibus Lamb. coni. Cfr. Zumpt ad Verr. p. 428. 13. vero] autem Gu. 1. Graecis quidem sine causa suspecta Leutschio. 14. Ac tamen Eins., Gu. 1. 2.: Attamen RE. (De Vit. non 16. studio eloquentiae se Gu. 1. 18. praesentibus cum libris plerisque (etiam Gu. 1.) R. Emendatum in Gu. 2. et ab Aldo. 21. esse possit Eins., Gu. 1. 2. R. 22. nunquam pr. Eins. et Iunt. sec.: unquam ceteris cum libris RE. 23. elucet Ern. coni. id idem est apud R. 27. et ante Ph. om. R. 28. Habet videmus R, non vidimus corr. Eins. et aliq. Edd. vett. iis Eins., Monac. : his cum ceteris RE. 34. et in figuris cum Ven. sec. Tul. Meyer. Ut nos, etiam 35. ipsa non cadunt cum libris (etiam Gu. 1. 2., de quibus nonnulli dubitabant) R: ipsa cadunt (om. non) cum Victorio V. L. 11, 14. Lamb. E. Goeller.

R.

[ocr errors]

[blocks in formation]
« IndietroContinua »