Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

Quare in hoc quoque causae genere nonnihil industriae consumendum putemus. Nunc, absoluta a nobis difficillima parte rhetoricae, hoc est, inventione perpolita atque ad omne causae genus accommodata, tempus est ad ceteras partes proficisci. Deinceps igitur de dispositione dicemus. 5 IX. 16. Quoniam dispositio est, per quam illa, quae invenimus, in ordinem redigimus, ut certo quidque loco pronuntietur, videndum est, cuiusmodi rationem in disponendo habere conveniat. Genera dispositionum sunt duo: unum ab institutione artis profectum, alterum ad casum temporis accommodatum. Ex institutione artis disponemus, cum seque10 mur eam praeceptionem, quam in primo libro exposuimus, hoc est, ut utamur principio, narratione, divisione, confirmatione, confutatione, conclusione, et hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, in dicendo sequamur. Item ex institutione artis non modo totas causas per orationem, sed singulas quoque argumentationes disponemus, quemad15 modum in libro secundo docuimus, [id est, expositionem, rationem, confirmationem rationis, exornationem, complexionem. 17. Haec igitur duplex dispositio est: una per orationes, altera per argumentationes, ab institutione artis profecta]. Est autem [et] alia dispositio, quae, cum ab ordine artificioso secedendum est, oratoris iudicio ad tempus accommo20 datur; ut si a narratione dicere incipiamus aut ab aliqua firmissima argumentatione aut a litterarum aliquarum recitatione; aut si secundum principium confirmatione utamur, deinde narratione; aut, si quam eiusmodi permutationem ordinis faciamus; quorum nihil, nisi causa postulet, fieri oportebit. Nam si vehementer aures auditorum obtusae videbuntur 25 atque animi defatigati ab adversariis multitudine verborum, commode poterimus principio supersedere et exordiri causam aut a narratione aut ab aliqua firma argumentatione. Deinde, si commodum erit, quod non semper necesse est, ad principii sententiam reverti licebit. X. Si causa nostra magnam difficultatem videbitur habere, ut nemo aequo animo 30 principium possit audire, a narratione cum inceperimus, ad principii sententiam revertemur. Si narratio parum probabilis est, exordiemur ab aliqua firma argumentatione. His commutationibus et translationibus partium saepe uti necesse est, cum ipsa res artificiosam dispositionem artificiose commutare cogit. 18. In confirmatione et confutatione argu35 mentationum dispositiones huiusmodi convenit habere: firmissimas argumentationes in primis et in postremis causae partibus collocare; mediocres et neque inutiles ad dicendum neque necessarias ad probandum, quae, si separatim ac singulae dicantur, infirmae sint, cum ceteris coniunctae, firmae et probabiles fiant, interponi et in medio collocari 40 oportet. Nam statim re narrata exspectat animus auditoris, ex qua re 1. causae genere PAFRT: genere causae BE. 2. a nobis PABFRT: nobis E. 13. sequamur PABFRT: sequemur E. 14. sed singulas PABFRT: sed per singulas quoque] quasque BRT, om. PF et pr. A.

E.

[ocr errors]

Vv. id est

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

15. libro secundo PBFRT: secundo complexionem seclusit E; cum his etiam vv. Haec

-

[ocr errors]

libro AE.
profecta Sch. 18. et om. PBFRT. Nos seclusimus. 19. secedendum PFT: re-
cedendum ABRE. 22. eiusmodi PABFT: huiusmodi RE.
27. quod PBRT et
corr. A: quia FE et pr. A. 31. revertemur PABR et corr. F: revertemur licebit
pr. F, revertemur libebit T, revertamur licet E. 33. partium om. PAT. 35. dis-
putationes P aliique, prob. Graevio. 40. statim re narrata exspectat Stephanus et
Lambinus (eoque ducunt sex codicum nostrorum vestigia v. c. nam etsi in re narrata
exspectat P, in quo etsi in manifesto ortum est e statim): re narrata statim exspectat E.

causa confirmari possit. Quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre argumentationem. Et quoniam nuperrime dictum facile memoriae mandatur, utile est, cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem. Haec dispositio locorum, tamquam instructio militum, facillime in dicendo, sicut illa in s pugnando, parare poterit victoriam.

XI. 19. Pronuntiationem multi maxime utilem oratori dixerunt esse et ad persuadendum plurimum valere. Nos quidem unam de quinque rebus plurimum posse non facile dixerimus; egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione, audacter confirmaverimus. Nam commodae in- 10 ventiones et concinnae verborum elocutiones et partium causae artificiosae dispositiones et horum omnium diligens memoria sine pronuntiatione non plus quam sine his rebus pronuntiatio sola valere poterit. Quare, quia nemo de ea re diligenter scripsit, (nam omnes vix posse putarunt de voce et vultu et gestu dilucide scribi, cum eae res ad sensus nostros 15 pertinerent:) et quia magno opere ea pars a nobis ad dicendum comparanda est, non negligenter videtur tota res consideranda.

Dividitur igitur pronuntiatio in vocis figuram et corporis motum. Figura vocis est ea, quae suum quendam possidet habitum ratione et industria comparatum. 20. Ea dividitur in tres partes, magnitudinem, 20 firmitudinem, mollitudinem. Magnitudinem vocis maxime comparat natura, nonnihil adauget, sed maxime conservat cura; firmitudinem vocis maxime comparat natura, nonnihil adauget, sed maxime conservat exercitatio declamationis; mollitudinem vocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo pro nostro commodo possimus, maxime faciet exercitatio decla- 25 mationis. Quapropter de magnitudine vocis et firmitudinis parte, quoniam altera natura, altera cura comparatur, nihil nos attinet commonere, nisi ut ab iis, qui non inscii sunt eius artificii, ratio curandae vocis petatur. XII. De ea parte firmitudinis, quae conservatur ratione declamationis, et de mollitudine vocis, quae maxime necessaria est oratori, 30 quoniam ea quoque moderatione declamationis comparatur, dicendum videtur. 21. Firmam maxime poterimus in dicendo vocem conservare, si quam maxime sedata et depressa voce principia dicemus. Nam laeduntur arteriae, si, antequam leni voce permulsae sunt, acri clamore compleantur. Et intervallis longioribus uti conveniet; recreatur enim 35 spiritu vox et arteriae reticendo acquiescunt; et continuum clamorem omittere et ad sermonem transire oportet; commutationes enim faciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni voce integri simus. Et acutas vocis exclamationes vitare debemus; ictus enim fit et vulnus arteriae

[ocr errors]

9. egregie P, Erf. Cauch.: nec egregie ABFRTE. («vel sine nec lege», rc. F.). 15. eae P: hae ABFR E, ea T. 18. et in corporis PBFRT. 19. est ca quae PAB: ea est quae FRT, est, quae E. 22. cura conservat PAFT. 23. comparat natura PRT: comparatam natura F, natura comparat ABE. (Pro natura Sch. coni. cura.) 27. nos PABFRT: ad nos E. 32. Firmam F et corr. P : Firmamento pr. P, Firmam igitur E et, ut videtur, A, Firmam ergo BRT. 33. laeditur arteria B,L, permulsa est (PABF,L) conpletur (PB, compleatur L.), quae lectiones praestare videntur, etiam propter seq. vulnus arteriae nostra in recensione. Non tamen ausi sumus recipere, quia in laeduntur arteriae conspirant nostri praeter B. 35. Et PABFT: Etiam RE. 36. spiritu vox PABFRT: vox spiritu E. 37. omittere PAFRT: remittere BE. 39. vulnus arteriae PFT et cum aliis bonis Codd. Sch.: vulnerantur arteriae ABRE.

-

34. si

-

acuta atque attenuata nimis acclamatione, et si quis splendor est vocis, consumitur uno clamore universus; et uno spiritu continenter multa dicere in extrema convenit oratione; fauces enim calefiunt et arteriae complentur et vox, quae tractata varie est, reducitur in quendam sonum 5 aequabilem atque constantem. Saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur, velut accidit in hac re. Nam quae diximus ad vocem conservandam prodesse, eadem attinent ad suavitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae voci prosit, idem voluptate auditoris probetur. 22. Utile est ad firmitudinem sedata vox in principio. Quid insuavius quam cla10 mor in exordio causae? Intervalla vocem confirmant; eadem sententias concinniores divisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt. Conservat vocem continui clamoris remissio; et auditorem quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum eius retinet aut exsuscitat clamore. Acuta exclamatio vocem [et fauces] vulnerat; eadem laedit 15 auditorem; habet enim quiddam illiberale et ad muliebrem potius vociferationem quam ad virilem dignitatem in dicendo accommodatum. In extrema oratione continens vox remedio est voci. Quid, haec eadem nonne animum vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione causae? Quoniam igitur res eaedem vocis firmitudini et pronuntiationis 20 suavitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt: cetera suo loco paullo post dicemus. XIII. 23. Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est. Eam dividimus in sermonem, contentionem, amplifi25 cationem. Sermo est oratio remissa et finitima quotidianae locutioni; contentio est oratio acris, et ad confirmandum et ad confutandum accommodata; amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum. Sermo dividitur in partes quattuor, dignitatem, demonstrationem, narrationem, iocationem. Dignitas 30 est oratio cum aliqua gravitate et vocis remissione; demonstratio est oratio, quae docet remissa voce, quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit; narratio est rerum gestarum aut perinde ut gestarum expositio; iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pudentem et liberalem potest comparare. Contentio dividitur in continuationem et distributionem. 35 Continuatio est orationis enuntiandae acceleratio clamosa; distributio est in contentione oratio frequens cum raris et brevibus intervallis, acri vociferatione. 24. Amplificatio dividitur in cohortationem et conquestionem. Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam adducit; conquestio est oratio, quae incommodorum 40 amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit. Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes divisa est et hae partes ipsae sunt

RE.

4. tractata varie est PABR: tractata est varie FT, varie tractata est E. 6. conservandam ABR: servandam PFTE. 7. suavitudinem BR, ex aliis Sch.: suavitatem TE. (ceteri nostri corrupti.) 9. firmitudinem PABFT: firmitudinem vocis 13. eius om. PAF, eius animum R. 14. et fauces om. PAFRT, (fauces et vocem B.) Nos seclusimus. 20. suavitudini PABFR: suavitati TE. 21. visa] divisa T. suavitudine PAFR: suavitudini pr. B, suavitate TE et corr. B. 30. et vocis remissione om. PF. 31. remissa voce om. PAFT. 41. sunt in octo partes alias distributae PBT, sunt in octo alias distributae A, sunt in alias partes octo distributae R, quibuscum v. sunt ante v. in collocavimus: in octo partes alias distributae (om. sunt) F, in octo alias distributae sunt E.

in octo alias distributae, harum octo partium quae cuiusque idonea pro-
nuntiatio sit, demonstrandum videtur. XIV. Sermo cum est in dignitate,
plenis faucibus quam sedatissima et depressisima voce uti conveniet;
ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus.
Cum autem est in demonstratione, voce paullulum attenuata, crebris s
intervallis et divisionibus uti oportebit, ut ipsa pronuntiatione eas res,
quas demonstrabimus, inserere atque intersecare videamur in animis
auditorum. Cum autem sermo in narratione est, tum vocum varietates
opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrari videatur.
Strenue quod volumus ostendere factum, celeriuscule dicemus; at aliud 10
otiose, retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, maeste,
hilare in omnes partes commutabimus ut verba, ita pronuntiationem.
Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata, responsa, si quae ad-
mirationes, de quibus nos narrabimus, diligenter animum advertemus,
ut omnium personarum sensus atque animos voce exprimamus. 25. Sin 15
erit sermo in iocatione, leniter tremebunda voce, cum parva significa-
tione risus, sine ulla suspicione mimae cachinnationis leviter oportebit
a sermone serio torquere ad liberalem iocum vocem. Cum autem con-
tendere oportebit, quoniam id aut per continuationem aut per distri-
butionem faciendum est, in continuatione, adaucto mediocriter sono 20
vocis, verbis continuandis vocem quoque iungere oportebit et torquere
sonum et celeriter cum clamore verba conficere, ut vim volubilem
orationis vociferatio consequi possit; in distributione ab imis faucibus
exclamationem quam clarissimam adhibere oportet; et quantum spatii
per singulas exclamationes sumpserimus, tantum in singula intervalla 25
spatii consumere iubemur. In amplificationibus, cum cohortatione ute-
mur voce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationi-
bus crebris, maxima celeritate; in conquestione utemur voce depressa,
inclinato sono, crebris intervallis, longis spatiis, magnis commutatio-
nibus. XV. De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu 30
dicendum videtur.

26. Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae pronuntianti convenit et probabiliora reddit ea, quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse; in gestu nec venustatem conspiciendam nec turpitudinem esse, ne aut histriones 35 aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse accommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in vestigio levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias accommodata; sin erit in demonstratione sermo, paul- 40 lulum corpus a cervicibus demittemus; nam hoc est a natura datum,

-

[ocr errors]

1. harum octo partium quae PABFT,L: quae E. 8. varietates opus sunt T: varietates opossunt (sic) pr. P, varietates poni possunt AFR et corr. P, varietate opus est E et, ut videtur, B. 12. hilare PAFT: hilariter BRE. 13. narrationem PBRT cum optimis apud Oudend.: narratione AFE. 17. mimae] nimiae PAFRT. probb. Graev. et Oud., mimicae de Ern. suspic. Sch. Ut nos, Cod. Fabric. et, ut videtur, B. 23. distributione vocem ab PBFRT.

leniter PBFRT. quam clarissima PABFT.

[blocks in formation]

24. exclamatione L. 35. conspiciendam PABFRT: con

spicuam cum aliis et Lamb. E.

[ocr errors]

6

ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus; sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paullo ante demonstrabatur in dignitate; sin in iocatione, vultu quandam debebimus hilaritatem significare, sine commutatione gestus. 27. Si contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur; sin contentio fiet per distributionem, celeri proiectione brachii, inambulatione, pedis dextri rara supplosione, acri et defixo aspectu uti oportebit. Si utemur amplificatione per cohortationem, paullo tardiore et consideratiore gestu con10 veniet uti, similibus ceteris rebus atque in contentione per continuationem ; sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnunquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis, imitari scriptura conatus sim voces. 15 Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset; nec, si id fieri non posset, hoc, quod feci, fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quod oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc scire [tamen] oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.

20 XVI. 28. Nunc ad thesaurum inventorum atque ad omnium partium rhetoricae custodem, memoriam transeamus. Memoria utrum habeat quiddam artificii, an omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus magis idoneum dabitur. Nunc perinde atque constet in hac re multum valere artem et praeceptionem, ita ea de re loquemur. Placet enim 25 nobis esse artificium memoriae; quare placeat, alias ostendemus; in praesentia cuiusmodi sit ea, aperiemus. Sunt igitur duae memoriae: una naturalis, altera artificiosa. Naturalis est ea, quae nostris animis insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa est ea, quam confirmat inductio quaedam et ratio praeceptionis. Sed quia in ceteris 30 rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnunquam naturalis memoria, si cui data est egregia, similis sit huic artificiosae. 29. Porro haec artificiosa naturae commoda retinet et amplificat ratione doctrinae. Quapropter et naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit 35 egregia; et haec, quae doctrina datur, indiget ingenii. Nec hoc magis aut minus in hac re quam in ceteris artibus fit, ut ingenio doctrina, praeceptione natura nitescat. Quare et illis, qui natura memores sunt, utilis haec erit institutio; quod tute paullo post poteris intelligere. Quodsi illi freti ingenio suo nostri non indigent, tamen ista causa daretur, 40 quare iis, qui minus ingenii habent, adiumento velimus esse. Nunc de artificiosa memoria loquemur.

Constat igitur artificiosa memoria ex

[ocr errors]

7. proiectione] porrectione Libri noti. Ut nos Lambino auctore E. Cfr. Cic. Orat. 18. Quinctil. 11, 3, 84. 12. gestu] gemitu T. 14. et imitari PBFRT. 17. quod PFT, L: quid ABRE. (Est: «tantum dumtaxat, quantum necesse esset.») 18. scire (om. tamen) PAFT, tamen scire BR, L. Nos seclusimus. 22. quiddam PBFRT: quidquam AE. ab PFT: a ABRE. 26. 23. magis om. PAF. sit ea BRT sit eas pr. P, sint eas AF et corr. P, ea sit E. 31. item PAFT: ita BRE. 33. et om. PAFRT. 39. nostri BR: nostro E. (Ceteri nostri corrupti.)— indigerent PAFT. · daretur cum nostris sex ceteri libri noti: datur E.

« IndietroContinua »