Immagini della pagina
PDF
ePub

quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse revocet; ut, quod dixit, iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet, quid potius aut 5 quomodo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; 138. ut saepe cum iis, qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo, quod agitur, 10 avertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet, quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coërceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet, quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam; ut obiurget aliquando; ut deprecetur; ut 15 supplicet; ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet; ut exsecretur; ut fiat iis, apud quos dicet, familiaris. 139. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur: brevitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis; saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae natuHoc in genere 20 rarumque imitatio. omnis nam quasi silvam vides eluceat oportet eloquentiae magnitudo.

[ocr errors]

XLI. 140. Sed haec nisi collocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem, quam volumus, aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant iam me illa, quae 25 supra dixeram, tamen iis, quae sequuntur, perturbabar magis. Occurrebat enim, posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam mearum laudum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis tanta senatus iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. 30 Quibus si nihil aliud responderem, nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satisfacere voluissem. 141. Sed si profitear quod utinam possem! me studiosis dicendi praecepta et quasi vias, quae ad eloquentiam ferrent, traditurum: quis tandem id iustus rerum 35 existimator reprehendet? Nam quis unquam dubitavit, quin in re publica nostra (primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, (secundas iuris scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidii pluri

dem irascatur A.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

2. dixerit T, solus. 4. ecquid A. 7. transferat Eins. 8. mores sermonesque T. 10. risumque Eins. Ven. pr. (Ut nos, cum ceteris notis etiam T, R.) 11. videat] putat A, Gu. 3. Erl. L. ut ante v. utatur om. A, Eins. Dr. Gu. tres, R. 12. ut interpellet: oratorem coërceat Vit. Eins., Mon. R, ut interpellet; ut interpellatorem coërceat Meyer. 13. caveat T, Eins. Dr. Erl. R. 14. audeat quiirascatur; etiam ut distinguunt T, L. 15. aliquantum T, Vit. Eins. Dr. Gu. 2. 3. Erl.: aliquantulum RE. ut ante v. exsecretur om. A, Gu. 3. 17. sequetur T, A, Gu. 3. Erl. L: sequatur cum ceteris RE. 19. erit] re A. 24. etsi non movebant iam me illa Vit. Eins. Dr. Gu. (1.) 2. R. (Ut nos, Gu. 3. Erl.) 27. laudum mearum A. 32. profitear cum Codd. notis R: profi33. praecepta dicendi Eins. A. 35. existimator Vit. Eins. Dr. A, reprehendet Vit. Eins. Dr.: reprehenderet Gu. 1. 2.

terer Ern. coni.
Gu. 2. R: aestimator E.

[blocks in formation]

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

-10

mum esset; in altera praescriptionum cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finesque defenderet. 142. Cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo iuventutem, vitu-s peretur? Nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia. Sin ea non modo eos ornat, penes quos est, sed etiam universam rem publicam, cur aut discere turpe est, quod scire honestum est; aut, quod nosse pulcherrimum est, id non gloriosum est docere? XLII. 143. At alterum factitatum est, alterum novum. Fateor: sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ii, qui docerent, nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satisfacerent et consulentibus. Alteri, cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in se ipsis reficiendis omne consumerent, 15 quem habebant instituendi aut docendi locum? Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum ingenio plus valuerint quam doctrina. Itaque illi dicere melius quam praecipere, nos contra fortasse possumus. 144. At dignitatem docere non habet. - Certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum 20 etiam una legendo, audiendo, nescio cur, cum docendo etiam aliquid aliquando possis meliores facere, cur nolis? An, quibus verbis sacrorum alienatio fiat, docere honestum est, ut est; quibus ipsa sacra retineri defendique possint, non honestum est? 145. At ius profitentur etiam, qui nesciunt; eloquentia autem illi ipsi, qui consecuti sunt, tamen se 25 valere dissimulant, propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id, quod dissimulat, effugit aut est periculum, ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id, quod ipsi fuerit honestissimum discere? 146. Ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae 30 me tuli. Qui enim possem, cum et afuissem adolescens et horum studiorum causa mare transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae,

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

4. domus

1. praescriptionum Vit. et Romana: persecutionum cum ceteris E. floruerunt Gu. 3. Erl. 9. gloriosum est Dr. A. Vet. Steph. Gu. tres, Erl.: gloriosum (om. est) Vit. Eins. RE. 13. et om. R. discentibus, id est, studiosis, satisfacerent A, Gu. 3. 17. oratorum contra atque nos ingenio Vit. (?) A, Vet. Steph. Gu. 3. ceterique interpolati. Probat Muretus V. L. XII. 20. recepitque Peter; sed omnino est putidum emblema, ut sequens. 18. possumus melius docere. At Vit. Oxon. R. 19. At dignitatem melius docere Eins., Gu. 1. 2. 20. percontando R: percunctando E. communicando] commemorando Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. R. 21. nescio cur cum docendo Vit. Eins. R: nescio cur non d. A, Gu. 2. 3., nescio docendo E. - 22. possis Codd. sinceri et R, item ex interpolatis A, Gu. 3. si possis Erl. E. melius Vit. Eins. Dr. Mon. R. (Ut nos, Gu. tres.) nolis Eins. Gu. 1. 2. R: nolis (om. cur) Vit. E. Ad duplex cur cfr. de Divin. 1, S. 131. An] Si Vit. solus. 23. ut est om. Gu. 3. Erl., seclusit E. 24. hi etiam Vit. 25. eloquentiam A. tamen ea se A, L. 30. At Eins. Gu. 3. Erl. 31. Qui Ernestii suspicio: Quid libri, RE, Quod Peter. adolescens Gu. tres, Vet. Steph. Erl. (Ut nos, Vit. Eins., Mon. R.) A, Gu. 3. Erl., ut est de Rep. 1, 3, 6.

[ocr errors]

[ocr errors]

cur

[blocks in formation]

cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didicisse? Quid erat, cur probarem, nisi quod parum fortasse profeceram?

XLIII. Quod cum ita sit, tamen ea, quae supra dicta sunt, plus in disputando quam ea, de quibus dicendum est, dignitatis habuerunt. $147. De verbis enim componendis et de syllabis propemodum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae etiamsi sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, sed proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed 10 esse illa sine his non potest. Me autem sive pervagatissimus ille versus, qui vetat

Artem pudere proloqui, quam factites,

dissimulare non sinit, quin delecter, sive tuum studium hoc a me volumen expressit, tamen eis, quos aliquid reprehensuros suspicabar, respon15 dendum fuit. 148. Quodsi ea, quae dixi, non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet, qui hanc mihi non daret veniam, ut, cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem? Quae quidem me antea in iudicia atque in cu20 riam deducebant, nunc oblectant domi; nec vero talibus modo rebus, quales hic liber continet, sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si erunt perfectae, profecto forensibus nostris rebus etiam domesticae litterae respondebunt. Sed ad institutam disputationem revertamur.

XLIV. 149. Collocabuntur igitur verba, ut aut inter se quam 25 aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus; aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum; aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus, quale sit; quod vel maxime desiderat diligentiam; est enim quasi structura quaedam, nec id tamen fiet operose; nam esset 30 cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scaevola,

Quam lepide Léseis compostae, ut tesserulae, omnes
Arte, pavimento atque emblemate vermiculato!

150. Nolo tam minuta haec constructio appareat; sed tamen stilus exer35 citatus efficiet facile hanc viam componendi. Nam ut in legendo oculus, sic animus in dicendo prospiciet, quid sequatur, ne extremorum verbo

1. dissimulare Gu. 2. 3., ut volebat Ern.: dissimularem cum ceteris RE. 2. Sed qui probarem Erl. solus. 7. Vv. Est id dicitur suspecta Schützio. 8. sed] ut A. Gu. 3. 9. sicuti R. 10. pervolgatissimus A, Vet. Steph. Erl. 11. qui vetat] qui vel ad Vit., unde orta videtur horribilis interpolatio Romanae : quid velas artem? pudet ea proloqui, quae factites? 15. tam durum se A. 17. conticuissent volebat Beier. 19. me om. Vit. R. 22. profecto maximis rebus forensibus nostris et externis inclusae et domesticae litterae respondebunt A ceterique interpolati. 28. est enim quasi Vit. Eins. Dr. Mon. Gu. 1. 2. R: ut fiat quasi cum interpolatis E. 29. nec id tamen fiet Vit. Dr. Gu. 1. 2. R: nec tamen fiet Eins., nec tamen fiat E. 32. lexeis E. exhibent Codd. noti et Nonius p. 188. Merc. Steph. Erl., L.

[ocr errors]

33. Arte] Endo Lamb. coni. Illud

35. facile formulam comp.A, Vet.

cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesve sententiae tamen, si inconditis verbis efferuntur, offendunt aures, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit, qui vocales nolit coniungere. 151. In quo quidam Theopompum etiam s reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates: at non Thucydides, ne ille quidem haud paullo maior scriptor Plato (nec solum in iis sermonibus, qui deάhoyor dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit, sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti; quae 10 sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocum concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.

XLV. 152. Sed Graeci viderint: nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae 15 Catonis, indicant omnes poëtae praeter eos, qui, ut versum facerent, saepe hiabant: ut Naevius

[blocks in formation]

153. Hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam 25 solent. Sed quid ego vocales? Sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent, multi' modis, vas' argenteis, palm' et crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius, quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? Nam ut duellum bellum et duis bis, sic Duellium eum, qui Poenos classe devicit, 30 Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quomodo enim vester Axilla Ala factus est, nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis et vexillo et

Theo6. idem Vet.

2. gravesve Vit. Gu. 1. Erl. R: gravesque Mon. E, graves Eins. (graves suavesve Gu. 3.) incondite positis A, L. 3. offendunt Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2.: offendent RE. subtilissimum Vet. Steph. Erl., L. 4. quin Vit. Eins. Dr. Gu. 3. Mon., Erl. R. Cfr. Peter Ed. p. 39. et Goeller ad h. 1. 5. quidem R. pompum etiam Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. R: etiam Theopompum E. Steph. Gu. 3. Palat. I. Erl.: id Vit. Eins. Dr. RE. Cfr. Hand Turs. II. p. 603. 8. iis Eins.: his E. 10. sunt Eins. Erl. 11. sit] est Vit., esset 18. Algidam E. 20. Grai R, L: Graii E. 21. semel] saepe A ceterique interpolati. 27. palm' et crinibus libri: passi' crinibus Lamb., pass' et crinibus quasi cum Lamb. E. Certa sedes huius compositionis est in Euripidis Hecuba 816. Herm. καὶ χερσὶ καὶ κόμαισι adeo ut Latinum exemplum desumptum videatur ex Ennii Hecuba. OR.

R.

dialogi E.

31. nominarunt R.

Cicero T. I.

28

paxillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit. 154. Libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis; iam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein 5 etiam saepe et exin pro deinde et exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? Quia si ita diceretur, obscoenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset 10 simile illis vobiscum ac nobiscum.

15

20

XLVI. 155. Atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deùm atque hominum fidem deorum aiunt. Ita, credo, hoc illi nesciebant: an dabat hanc licentiam consuetudo? Itaque idem poëta, qui inusitatius contraxerat Patris mei, meûm factum pudet

pro meorum factorum, et

Texitur: exitium examen rapit

pro exitiorum, non dicit liberùm, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberùm loco dicimus, sed ut isti volunt:

Neque tu unquam in gremium extollas liberorum ex te genus! Et idem

[blocks in formation]

quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam 30 libenter armûm iudicium, etsi est apud eundem:

Nihilne ad te de iudicio armûm accidit? -,

156. quam centuriam — ut censoriae tabulae loquuntur

suetudo licentiam Gu. tuum cum Gu. 3. E.

fabrùm

1. pauxillo Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. Mon. R, Peter. Ut nos, Gu. 3. Erl.; interpolati igitur. Sed analogia item nomen substantivum videtur requirere. OR. 5. et pro exinde R. 10. ac Vit. atque cum plerisque RE, et Gu. 3. 14. con3. Erl. L. 20. tu Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. Mon. R, Peter: Ceterum ad Ennii Phoenicem refert hunc versic. Bergk Rhein. Mus. III. 1. p. 73. 26. socii om. E cum Gruteri operis. 28. pavor Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 3. Erl. R: pavos Gu. 2. E. 32. quam centuriam, ut Vit. Eins. Dr. Gu. tres, Erl. Mon. R: quam armorum. Iam, ut cum Gryphio LE. (quam armorum. Centuriam, ut, falso Goeller.)

« IndietroContinua »