Immagini della pagina
PDF
ePub

et procùm audeo dicere, non fabrorum et procorum. Planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico nunquam. Atqui dixit Accius:

idemque

Video sepulcra duo duorum corporum

Mulier una duûm virûm.

Quid verum sit, intelligo; sed alias ita loquor, ut concessum est, ut hoc vel proh deûm dico vel proh deorum, alias ut necesse est, cum trium virûm, non virorum, cum sestertiûm nummûm, 10 non nummorum: quod in his consuetudo varia non est.

XLVII. 157. Quid, quod sic loqui nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et iudicavisse? Quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius,

Post idem

Eho tu, cognatum tuum non noras?

Stilphonem, inquam, noveras?

Siet plenum est, sit imminutum; licet utare utroque. Ergo ibidem :

Quam cara sintque, post carendo intelligunt,
Quamque attinendi magni dominatus sient.

Nec vero reprehenderim

[blocks in formation]

scripserunt esse verius sentio; sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.

15

20

25

Idem campus habet

inquit Ennius et

In templis isdem

probavit. At eisdem erat verius, nec tamen eisdem, ut opimius: male sonabat, iisdem; impetratum est a consuetudine, ut peccare 30 suavitatis causa liceret. Et pomeridianas quadrigas quam postmeridianas libentius dixerim et mehercule quam mehercules.

3. stlitibus Cod. Glorierii apud Muret. V. L. 12, 20. litibus cum ceteris RE. 5. duo Vit. RL: dua cum Eins. Gu. 1. 2. aliisque E. nonnunquam A. 16. Eho tu, cognatum distinximus cum Handio Turs. II. p. 360.: Eho, tu cognatum E. - 17. ibidem A, Gu. 3. 20. sintque, post Eins. Erl. L: sint: que post R, sint, quae post E. 24. scripserunt Quintil. 1, 3, 44. Viteb. et, ut videtur, Erl. : et scripserunt cum ceteris RE, etsi scripserunt L. (esse tamen verius Vit.) 29. eisdem post tamen expunxit Lamb. ut opimius nos: ut optimus Vit. Eins. Gu. 1., ut optimum R, ut optimius (sic) Dresd. Gu. 2., opimius (om. ut) E.

Non scire quidem barbarum iam videtur; nescire dulcius. Ipsum meridiem, cur non medidiem? Credo quod erat insuavius. 158. Una praepositio est abs eaque nunc tantum in accepti tabulis manet, ne his quidem omnium: in reliquo sermone mutata est; nam amovit 5 dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias, abne verum sit an abs. Quid, si etiam abfugit turpe visum est, et abfer noluerunt, aufer maluerunt? quae praepositio praeter hacc duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum in praeponi oporteret, dulcius visum est ignoti, ignavi, ignari dicere, 10 quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses ut, exegit, edixit. Refecit: rettulit, reddidit: adiuncti verbi primam litteram praepositio commutavit, ut subegit, summutavit, sustulit.

15 XLVIII. 159. Quid, in verbis iunctis quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit naturâ sed quodam instituto? Indoctus 20 dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter. Itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit; consule veritatem, reprehendet: refer ad aures, probabunt. 25 Quaere, cur? Ita se dicent iuvari. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. 160. Quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Kartaginem dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum 30 loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium iudicium semper licet. Burrum semper Ennius, nunquam Pyrrhum;

Vi patefecerunt Bruges,

[ocr errors]

1. quiddam barbarum nimirum habere videtur tamquam ex Vit. Meyer: sed in Codd. sinceris huius lect., quae sane est in Ascens. pr., nullum comparet vestigium; ex interpolatis enotatur: barbarum iam habere videtur Vet. Steph., barbarum num (cum lin.) habere videtur Erl. 3. est abs eaque] est eaque Vit. Eins. Dr. Gu. 1. 2. R, est ab que Gu. 3. est abque que Erl. Ut nos, Ascens. sec. seqq. 4. et ne Handii suspicio. 8. reperietur Vit. Eins. Gu. 2. Vet. Steph. Erl. R: reperitur cum Victorio E. 12. refecit, rettulit, reddidit libri noti, et sinceri et interpolati (etiam A et Gu. tres): effecit, extulit, edidit cum Aldo et Lamb. E. 13. prima littera praepositionem probabiliter Schneider Elementarl. p. 612., Peter, Goeller. subegit] libri (etiam A et Gu. tres): suffugit cum Ven. sec. E. summutavit] summovit Ven. sec. 19. indoctus Gell. N. A. 2, 17., item A, Vet. Gu. 3. et Vit. Eins. Mon. R. (hi quattuor inductus): inclitus Erl. E. 22. atque in felice Dr. dicuntur Gell. I. I. Gu. tres, Dr. Erl. (producte dicitur IN, in cet. Schützius.) 30. scientiam rei Vit. 32. semper ante v. licet om. Gu. 3. Erl. Burrum Palatt. duo, Lamb., birrhum Erl., Purrum Codd. plerique, RE. 34. Vi] bi A. Fruges Vit. Dr., pr. Eins. R.

non Phryges; ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas; et cum Phrygum et cum Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut tantum barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui. Tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus. 161. Quin etiam, 5 quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optumus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus, quam nunc fugiunt poëtae novi. Ita enim loquebamur:

[blocks in formation]

10

Quodsi indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tan-15 dem arte et doctrina postulari putamus? 162. Haec dixi brevius, quam si hac de re una disputarem — est enim hic locus late patens de natura usuque verborum —, longius autem quam instituta ratio postulabat.

XLIX. Sed quia rerum verborumque iudicium prudentiae est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intelli-20 gentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim negligenda fuit nobis voluptas eorum, quibus probari volebamus, aut ars eius conciliandae reperienda. 163. Duae sunt igitur res, quae permulceant aures, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus, legenda 25 sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poëtae exquisita ad sonum sed sumpta de medio.

Qua ponto ab Helles

superat modum. + At

Auratus aries Colchorum

splendidis nominibus illuminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera + finitus:

Frugifera et ferta arva Asia tenet.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

2. cum ante v. Phrygibus om. Gu. 3. Lamb. 3. tantum barbaris] tam in barbaris Eins. Dr. Gu. 1. 2. eam in barbaris Vit. R. 7. oplumus h. 1. RE cum libris praeter Erl. 9. ea offensio A, Vit. Eins. Mon. Gu. tres, Erl. R: offensio (om. ea) Dr. E. Ita] sic A, Gu. 3. Erl. 10. loquebantur Romana, ut malebat Heusinger. 17. locus hic A, Gu. 3. 22. fuit nobis Vit. Eins. Gu. tres, R: nobis fuit E. 23. repetenda Vit. Eins. Dr. R. 24. igitur res sunt Gu. tres. 28. pontus Helles A ceterique libri, item R, praeter Gu. 3., qui ponto Helles. Emendavit Lipsius ex Senecae Ep. 81. 30. Auratos cum Grutero E. (Ceterum libri, Gu. 1. 3., at auricos locorum, Gu. 2. R, at tauricos locorum, Erl. aut alles boleorum ac similiter ceteri. Locus est prorsus incertus.) 31. inquinatus teste Meyero om. Vit. utique solus, neque hoc v. interpolationem redolet, etsi expunxit Peter. Nos vero cum mg. Repett. Lamb. notavimus v. finitus, pro quo finis Vit. Eins. Mon. Forlasse: littera F, quae ter retinnit in hoc versiculo. OR. 33. farta R. Asia Vit. Eins. Mon. Gu. 1. 2. R: Asiae Erl. E, Asias Gryph. Meyer.

30

164. Quare bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum; nisi forte sic loqui poenitet:

Qua tempestate Paris Helenam

et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus: Habeo istam ego perterricrepam

idemque:

Versutiloquas malitias.

Nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Sed finiuntur aut com10 positione ipsa et quasi sua sponte aut quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similes, sive paribus paria redduntur, sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiamsi nihil est factum de industria. 165. In huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo de 15 genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim, iudices, haec non scripta, sed nata lex,) quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus.» Haec enim talia sunt, ut, quia referuntur 20 ad ea, ad quae debent referri, intelligamus non quaesitum esse numerum sed secutum. 166. Quod fit item in referendis contrariis, ut illa sunt, quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur: Eam, quam nihil accusus, damnas.

25

(condemnas diceret, qui versum effugere vellet :)

Bene quam meritam esse autumas,

Dicis male mereri.

Id, quod scis, prodest nihil: id, quod nescis, obest.

Versum efficit ipsa relatio contrariorum. Id esset in oratione numerosum: Quod scis, nihil prodest: quod nescis, multum obest. 30 L. Semper haec, quae Graeci avridɛra nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt, et eum sine industria. 167. Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum

6. itemque malebat Ern.

-

8. componantur finiantur A, Gu. 3. Erl. 9. aurium alterum Gu. 3. Ald. sec. Lamb. 10. aut quasi Schützio auctore Peter. ut quaedam genera Vit. Eins. Dr. R. Peter, aut quaedam genera Gu. tres. (Cfr. S. 219.) - 12. opponuntur contrariis contraria mg. Repett. Lamb. Cfr. §. 166. 14. confectione Vit. Gu. 1. R, consectione Eins. Dr. Mon. Gu. 2. Veram lect. rursus servarunt Codd. interpolati, ut Erl. Gu. 3.; sic rursus mox relatio pro falsa sincerorum ratio; item S. 168. colligetur sententia pro colligentur sententiae. 20. ad ea quae Vit. Dresd. Mon. Erl. Gu. 1. 2. (Ut nos, Eins. R.) - 21. referendis contrariis Vit. Eins. Dresd. Gu. 1. 2. R: contrariis referendis Gu. 3. E. 24. dixisset - voluisset A, Erl. Gu. 3. Lamb. 25. Bene - mereri uno versiculo E. 28. ipsa] ratio Vit. Eins. Dresd. Gu. 1. 2. R, Peter. 31. et eum] etiam A, Erl. Gu. 3.

illa A.

[ocr errors]

ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes; ut illa sunt in quarto Accusationis: «Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo, qui cepit, s conditas, ab hoc, qui constitutas accepit, captas dicetis Syracusas.»

[ocr errors]

168. Ergo et hi numeri sint cogniti, et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas aures habeant aut quid in iis hominis simile sit, nescio. Meae 10 quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut Et verbis colligetur sententia. «Non erat hoc apud antiquos.»quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant et sententias 15 graves et suaves reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant paQuid, si antiquissima rum. 169. Hoc me ipsum delectat, inquiunt. illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit, credo, repetenda, haec scilicet repudianda! - Nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic 20 in exemplis antiquitas; quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id, quod deest antiquitati, flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum ea maiora iudicem, quae sunt, quam illa, quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent. LI. Post inventa 25 conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnes usos magnos oratores videmus. 170. Sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece évduós, inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas aures adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab 30 oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant, qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? Hic enim invidiosus numerus nihil affert aliud, nisi ut sit 35 apte verbis comprehensa sententia: quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu, saepe natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere, quia sunt conclusa, laudantur. 171. Et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt, cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:

Versibu', quos olim Fauni vatesque canebant;

mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non

-

10. iis Eins. 8. cogniti et genus Vit. Eins. Gu. 1. 2. R: cogniti. Genus E. R: his E. 14. colligetur sententia Gellius N. A. 18, 7. A, Erl. Gu. 3. Lamb.: colligentur sententiae Vit. Eins. Dresd. RE. 15. effingebant A, Erl. Gu. 3. 19. sint Vit. Eins. Gu. 1. 2. R. expetenda R. 24. bonis Vit. Eins. Dr. R, Peter, manifesto quidem errore. (Ut nos, Erl.) — 29. numerus Latine cum libris R: numerus (deleto Latine) E. 39. haec probantur Vit.

--

40

« IndietroContinua »