Immagini della pagina
PDF
ePub

locis et imaginibus. Locos appellamus eos, qui breviter, perfecte, insignite aut natura aut manu sunt absoluti, ut eos facile naturali memoria comprehendere et amplecti queamus, ut aedes, intercolumnium, angulum, fornicem et alia, quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse volumus ; 5 quod genus, equi, leonis, aquilae memoriam si volemus habere, imagines eorum certis in locis collocare nos oportebit.

30. Nunc, cuiusmodi locos invenire et quo pacto reperire et in locis imagines constituere oporteat, ostendemus. XVII. Quemadmodum igitur, qui litteras sciunt, possunt id, quod dictatum est, scribere et 10 recitare, quod scripserunt, ita qui uvnuovizà didicerunt, possunt, quae audierunt, in locis collocare et ex his memoriter pronuntiare. Loci enim cerae aut chartae simillimi sunt, imagines litteris, dispositio et collocatio imaginum scripturae, pronuntiatio lectioni. Oportet igitur, si volumus multa meminisse, multos nobis locos comparare, ut in multis 15 locis multas imagines collocare possimus. Item putamus oportere ex ordine hos locos habere, ne quando perturbatione ordinis impediamur, quo secius, quotoquoque loco libebit, vel ab superiore vel ab inferiore vel a media parte imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt, edere possimus. XVIII. Nam ut, si in ordine stantes notos complures 20 viderimus, nihil nostra intersit, utrum ab summo an ab imo an ab medio nomina eorum dicere incipiamus, item in locis ex ordine collocatis eveniet, ut in quamlibet partem, quotoquoque loco libebit, imaginibus commoniti dicere possimus id, quod locis mandaverimus. 31. Quare placet et ex ordine locos comparare; et locos, quos sumpseri- 25 mus, egregie commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere possint. Nam imagines sicut litterae delentur, ubi nihil utimur: loci tamquam cera remanere debent. Et, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque placet notari; quod genus, si in quinto loco manum auream collocemus, in decimo aliquem notum, cui praenomen sit De- 30 cimo; deinde facile erit deinceps similes notas quinto quoque loco collocare. XIX. Item commodius est in derelicta quam in celebri regione locos comparare, propterea quod frequentia et obambulatio hominum conturbat et infirmat imaginum notas, solitudo conservat integra vi simulacrorum figuras. Praeterea dissimiles forma atque natura 35 loci comparandi sunt, ut distincte interlucere possint. Nam si qui multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine [locorum], ut ignoret, quid in quoque loco collocarit. Et magnitudine modica et

[ocr errors]

--

aquilae
7. in

6. leonis Voss. I. III. Leid. III. IV. Ed. Mediol.: leones PABFRTE. memoriam si R cum aliis: aquilae si PAFT, aquilae, quorum memoriam si E. locis certis B, locis certis PFR, certis locis T. (Infra praepositio non omittitur, nisi quod v. 15 pro ut in habent uti PA.) 19. sequi et ea PB: sequi ut et ea AF, sequi, ut ea RE. (sequi ut possimus edere ea T.) 20. edere possimus PAF: edere et proferre possimus R, videre et proferre possimus BE. (v. proferre non est nisi gloss. v. edere; ravioλoyiav autem tollere conati sunt, pro hoc scribentes videre.) 27. utimur PABFRT cum Codd. tantum non omnibus: illis utimur E. 29. quemque PABFRT: quemque locum E. 30. in PFRT: et in ABE. 35. integra vi PFT, Erf.: integras ABRE. 36. qui PBFRT: quis AE. 37. locorum om. PAFT. Nos seclusimus. et ignorabit, quod ex aliis placebat Oudendorpio, unus nostrorum B. 38. in quoque PAFRT; in quoquo B, quoque in E.

4

mediocres locos habere oportet. Nam et praeter modum ampli vagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non videntur posse capere imaginum collocationem. 32. Tum nec nimis illustres nec vehementer obscuros locos haberi oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines 5 aut splendore praefulgeant. Intervalla locorum mediocria esse placet, fere paullo plus aut minus pedum tricenum. Nam ut aspectus, ita cogitatio minus valet, sive nimis procul removeris, sive vehementer prope admoveris id, quod oportet videri. Sed quamquam facile est ei, qui paullo exploraverit, et quamvis multos et idoneos locos comparare, 10 tamen si quis satis idoneos invenire se non putabit, ipse sibi constituat quam volet multos licebit. Cogitatio enim quamvis regionem potest amplecti et in ea situm loci cuiusdam ad suum arbitrium fabricari et architectari. Quare licebit, si hac prompta copia contenti non erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione nostra regionem constituere et idoneorum 15 locorum commodissimam distinctionem comparare. De locis satis dictum est: nunc ad imaginum rationem transeamus.

XX. 33. Quoniam ergo rerum similes imagines esse oportet et ex omnibus verbis notas nobis similitudines eligere debemus, duplices similitudines esse debent, unae rerum, alterae verborum. Rerum similitu20 dines exprimuntur, cum summatim ipsorum negotiorum imagines comparamus; verborum similitudines constituuntur, cum unius cuiusque nominis et vocabuli memoria imagine notatur. Rei totius memoriam saepe una nota et imagine simplici comprehendemus, hoc modo: ut, si accusator dixerit ab reo hominem veneno necatum et hereditatis 25 causa factum arguerit et eius rei multos dixerit testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defendendum nobis expeditum sit, meminisse volemus, in primo loco rei totius imaginem conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, de quo agetur, si formam eius detinebimus; si eum non agnoverimus, aliquem aegrotum non de mi30 nimo loco sumemus, ut cito in mentem venire possit, et reum ad lectum eius adstituemus, dextera poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem. Hoc modo et testium et hereditatis et veneno necati memoriam habere poterimus. 34. Item deinceps cetera * crimina ex ordine in locis ponemus; et, quotiescunque rem meminisse 35 volemus, si formarum dispositione et imaginum diligenti notatione utemur, facile ea, quae volemus, memoria consequemur. XXI. Cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus, plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo facere oportebit: Iam domuitionem reges Atridae parant. In primo

6. item ABFT.

9. paullo exploraverit PAFT: paullo plura exploraverit BRE. et quamvis PAFRT: quamvis BE. 10. quis satis idoneos B: quis adis idoneos pr. P, quis ad ista idoneos AFR et corr. P, quis ad ista idoneum T, quis ad ista satis idoneos E. Recte Baiterus perspexit, vv. ad ista orta esse ex corrupto v. satis, 12. suum quocirca illa h. 1. expunximus cum B, qui ea ante v. comparare inculcavit. arbitrium PAFRT: suum commodum et arbitrium E cum B aliisque. Est gloss. 18. notas] Malim notatas. Vide C. 22. §. 37. OR. (notas debere similitudines Ernestii operae.) 24. ab reo om. AT. 26. ut defendendum Ernestii operae. 29. de non imo Iac. Gronovius. (non om. PF et pr. A.) 31. dextera PABT: dextra FRE. domi ultionem utroque loco libri, etiam nostri. Correxit Victorius. In primo loco Sch. in loco cum Codd. etiam nostris E. Scriptum erat: in I, loco.

[ocr errors]

[ocr errors]

loco constituere oportet manus ad caelum tollentem Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur. Hoc erit, Iam domuitionem reges. In altero loco Aesopum et Cimbrum † subornari Iphigeniam, Agamemnonem et Menelaum. Hoc erit, Atridae parant. Hoc modo omnia verba erunt expressa. Sed haec imaginum conformatio tum valet, si natura- s lem memoriam exsuscitaverimus hac notatione, ut, versu posito, ipsi nobiscum primum transeamus bis aut ter eum versum, deinde cum imaginibus verba exprimamus. Hoc modo naturae suppeditabit doctrina. Nam utraque altera separata minus erit firma, ita tamen ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. Quod docere non gravaremur, 10 ni metueremus, ne, cum ab instituto nostro recessissemus, minus commode servaretur haec dilucida brevitas praeceptionis.

25. Nunc, quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae et ad monendum idoneae sint, partim imbecillae et infirmae, quae vix memoriam possint excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum est; 15 ut, cognita causa, quas vitemus et quas sequamur imagines, scire possimus. XXII. Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri. Nam si quas res in vita videmus parvas, usitatas, quotidianas, eas meminisse non solemus; propterea quod nulla nisi nova aut admirabili re commovetur animus. At si quid videmus aut audimus egregie turpe aut hone-20 stum, inusitatum, magnum, incredibile, ridiculum, id diu meminisse consuevimus. Itemque quas res ante ora videmus aut quod recens audivimus, obliviscimur plerumque; quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe; nec hoc alia de causa potest accidere, nisi quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et novae manent diu- 25 tius. 36. Solis exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quod quotidie fiunt; at eclipses solis mirantur, quia raro accidunt, et solis eclipses magis mirantur quam lunae, propterea quod hae crebriores Docet ergo se natura vulgari et usitata re non exsuscitari, novitate et insigni quodam negotio commoveri. Imitetur ars igitur naturam 30 et, quod ea desiderat, inveniat; quod ostendit, sequatur. Nihil est enim, quod aut natura extremum invenerit aut doctrina primum; sed rerum principia ab ingenio profecta sunt, [et] exitus disciplina comparantur. 37. Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus manere in memoria diutissime potest. Id accidet, si quam 35 maxime notatas similitudines constituemus; si non mutas nec vagas, sed

sunt.

E.

-

[ocr errors]

2. Regibus Graevius: regibus cum Codd. E. 3. subornari PABFRT: subornare Locus est desperatus; varietatem vide in Graevio-Oudendorpiana et in Programm. Turic. a. 1844., ex qua fortasse hoc prodit: subornari in Iphigeniam (immolandam) a Calchante Agamemnonem et Menelaum. (subornatam agentes Iphigeniam Lindem.) — 8. suppeditabitur PAF, L. 9. Nam cet.] Hic quoque locus propter multiplicem lect. varietatem prorsus incertus est. Ut nos, E: sed fuit aut: nam utraque ab altera separata minus erit firma; aut: nam utraque ex (ab) altera parata magis erit firma Sch., vel minus erit infirma; aut: nam utraque alteri comparata (gepaart) magis erit firma (comparata habet A). Vide Graevio-Oud. et Progr. Tur. 14. imbecillae P et duo Gryphii: imbecilles cum ceteris E. 21. ridiculum] periculosum B et alii nonnulli. 22. aut quod] ut quod (in rasura) P, at quod AT et (superscr. aut) F, et (sine quod) R, aut (sine quod) BE. recens ABFT et corr. P: om. recens RE et pr. P. 23. audivimus PABFRT: audimus E. 28. propterea quod PAFRT: quoniam BE. 30. ars igitur PF: igitur ars ABRE. (ergo ars T.) P, ac de Ernestii suspic. Sch. Nos seclusimus. 36. notatas B, Oudendorpii, duo (AE) Lindemanni, Interpres Graecus: notas PAFRTE.

33. et om. pr. codices aliquot

aliquid agentes imagines ponemus; si egregiam pulchritudinem aut unicam turpitudinem eis attribuemus; si aliquas exornabimus, ut si coronis aut veste purpurea, quo nobis notatior sit similitudo; aut si quam rem deformabimus, ut si cruentam aut coeno oblitam aut rubrica 5 delibutam inducemus, quo magis insignita sit forma; aut si ridiculas res aliquas imaginibus attribuemus; nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse possimus. Nam, quas res veras facile meminimus, easdem fictas et diligenter notatas meminisse non difficile est. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque locos imaginum renovandarum 10 causa celeriter animo pervagemur.

XXIII. 38. Scio plerosque Graecos, qui de memoria scripserunt, fecisse, ut multorum verborum imagines conscriberent, uti, qui eas ediscere vellent, paratas haberent, ne quid in quaerendo operae consumerent. Quorum rationem aliquot de causis improbamus primum, 15 quod in verborum innumerabilium multitudine ridiculum, sit mille verborum imagines comparare. Quantulum enim poterunt haec valere, cum ex infinita verborum copia modo aliud, modo aliud nos verbum meminisse oportebit? Deinde cur volumus ab industria quemquam removere, ut ne quid ipse quaerat, cum nos illi omnia parata quaesitaque 20 tradamus? Praeterea similitudine alia alius magis commovetur. Nam ut saepe, formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non omnes habemus assensores, quod alii videtur aliud, item fit in imaginibus,

ut, quae nobis diligenter notata sit, ea parum videatur insignis aliis.

39. Quare sibi quemque suo commodo convenit imagines comparare. 25 Postremo praeceptoris est docere, quemadmodum quaeri quidque conveniat, et unum aliquod aut alterum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subiicere, quo res possit esse dilucidior. Ut cum de prooemiis quaerendis disputamus, rationem damus quaerendi, non mille prooemiorum genera conscribimus, ita arbitramur de imaginibus 30 fieri convenire.

XXIV. Nunc, ne forte verborum memoriam aut nimis difficilem aut parum utilem arbitrere, [et] ipsarum memoria rerum contentus sis, quod et utiliores sint et plus habeant facilitatis, admonendus es, quare verborum memoriam non improbemus. Nam putamus oportere cos, 35 qui velint res faciliores sine labore et molestia facile meminisse, in rebus difficilioribus esse ante exercitatos. Nec nos hanc verborum memoriam inducimus, ut versus meminisse possimus, sed ut hac exercitatione illa rerum memoria, quae pertinet ad utilitatem, confirmetur; ut ab hac difficili consuetudine sine labore ad illam facilitatem transire possimus. 40. Sed cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa assiduitate exercitationis, tum vero in uvημovizołę minimum valet doctrina, nisi industria, studio, labore, diligentia comprobetur. Quam plu

4. quam rem 10. perva16. hae B Linde

2. aliquas PAFRT cum aliis: aliquam rem B, aliqua re E. PABFRT, alii: qua re E. 8. difficile est PABFRT: est difficile E. gemur AF et corr. T: pervagemus PB et pr. T, percurramus RE. manni et Lambino auctore Sch. (Refertur ad verba.) 22. item PABFT et corr. R: ita E et pr. R. 23. notata sit T: nota sit PAFR, note sint B, notatae sint E. ea parum videatur insignis PAFRT: eae parum videantur insignes BE. PFRT, ipsarumque T. Nos seclusimus.

32. et om.

rimos locos ut habeas et quam maxime ad praecepta accommodatos, curare debebis. In imaginibus collocandis exerceri quotidie conveniet. Non enim, sicut a ceteris studiis abducimur nonnunquam occupatione, item ab hac re nos potest causa deducere aliqua. Nunquam est enim, quin aliquid memoriae tradere velimus et tum maxime, cum aliquo s maiore negotio detinemur. Quare cum sit utile facile meminisse, non te fallit, quod tanto opere utile sit, quanto labore sit appetendum; quod poteris existimare, utilitate cognita. Pluribus verbis ad eam te hortari non est sententia, ne aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, dixisse videamur. De quinta parte rhetoricae deinceps 10 dicemus: tu primas quasque partes in animo frequenta et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma.

RHETORICORUM
AD

C. HERENNIUM

LIBER QUARTUS.

I. 1. Quoniam in hoc libro, Herenni, de elocutione conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripse-15 runt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus. Atque hoc nos necessitudine facere, non studio, satis erit signi, in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus. Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est artis, ita, ut instituimus, persolvemus. Sed facilius nostram 20 rationem intelliges, si prius, quid illi dicant, cognoveris.

quod

Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poëta probato sumptum ponere exemplum. Et primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod videatur esse ostentatio 25 quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos videri velle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem. 2. Quare pudor imprimis est ad eam rem impedimento, ne nos solos probare, nos amare, alios contemnere et deridere videamur. Etenim cum possimus ab Ennio sumptum aut a Graccho ponere 30

[ocr errors]

4. item PFT: ita ABRE.

-

[ocr errors]

8. quod om.

14. nostris

-

2. convenit PABF, conveniat R. AF et pr. P. 13. Herenni PABFRT, ut Lib. II. C. Hereuni E. exemplis cum Codd. adhuc notis etiam PABFRT: nostris E coni. 20. uti B, L. 22. disputant AF et Cod. Medic. prob. Graevio. 26. etiam ipsos PBR, et in ipsos A, et ipsos F, ipsos etiam E, ipsos om. etiam T. 27. inquit F.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »