Immagini della pagina
PDF
ePub

temnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc orato5 riam vim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea, quae sunt in eodem genere nimia. 82. Quamobrem omnis vis laudandi vituperandique ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt illustranda maxime, quemadmodum quisque generatus, quemadmodum educatus, quem10 admodum institutus moratusque fuerit; et, si quid cui magnum aut incredibile acciderit, maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum quod quisque senserit, dixerit, gesserit, ad ea, quae proposita sunt, virtutum genera accommodabuntur, ex illisque iisdem inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero 15 mors eorum, quorum vita laudabitur, silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animadvertendum aut in ipso genere mortis aut in iis rebus, quae post mortem erunt consecutae.

XXIV. 83. C. F. Accepi ista didicique breviter, non solum quemadmodum laudarem alterum, sed etiam quemadmodum eniterer, ut 20 possem ipse iure laudari. Videamus igitur deinceps, in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. C. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem omnia ita referuntur in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. 25 Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis utile sit; et, si quid necesse est- necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus id est reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis anteponendum. 84. Cum autem quaeritur, quid fieri possit, videndum etiam est, quam facile possit. Nam quae perdifficilia sunt, 30 perinde habenda saepe sunt, ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, etsi aliquid non necessarium videbitur, videndum tamen erit, quam sit magnum. Quod enim permagni interest, pro necessario saepe habetur. 85. Itaque cum constet hoc genus causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio: si et utile est 35 et fieri potest, fiat. Dissuasori duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est. 86. Quare quoniam in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discernendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim necessaria 40 sunt, ut vita, pudicitia, libertas, ut liberi, coniuges, germani, parentes: partim non necessaria; quorum alia sunt per se expetenda, ut ea,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

suasori, si alterum infirmat R, dissuasori, si alterum infirmarit V. 40. Inter vita, pudicitia lacunam habet Y. Fort. vv. sic transponenda: partim non necessaria, ut parentes. OR.

mus.

quae sita sunt in officiis atque virtutibus; alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae. 87. [Eorum autem, quae propter se expetuntur, partim honestate ipsa, partim commoditate aliqua expetuntur.] Honestate, ea, quae proficiscuntur ab iis virtutibus, de quibus paullo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per se; commoditate autem s aliqua, quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda. Quorum alia sunt quasi quodam modo cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria; alia diversa, ut vires, forma, valetudo, nobilitas, divitiae, clientelae. XXV. 88. Est etiam quaedam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis. Amicitiae autem caritate et amore 10 cernuntur. Nam cum deorum, tum parentum patriaeque cultus eorumque hominum, qui aut sapientia aut opibus excellunt, ad caritatem referri solet. Coniuges autem et liberi et fratres et alii, quos usus familiaritasque coniunxit, quamquam etiam caritate ipsa, tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intel-15 lectu, quae sint contraria. 89. Quodsi semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egereSed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut ho- 20 nesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus. 90. Et quoniam non ad veritatem solum sed etiam ad opiniones eorum, qui audiunt, accommodanda est oratio, hoc primum intelligamus, hominum duo esse genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum atque expolitum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque (huic generi laus, honos, gloria, fides, iustitia omnisque virtus, illi autem alteri quaestus, emolumentum fructusque proponitur.) Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum 30 honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est. XXVI. 91. Et illud videndum, quanto magis homines mala fugiant, quam sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt, quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam 35 unquam expetat, quam ignominiam, infamiam, contumeliam, dedecus fugiat? Quarum rerum dolor gravis est testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum. Quare in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus, qui bona consequi malaque vitare possimus; 92. sed apud 40

[ocr errors]

5. dictum est V.

1. sunt sita RV. 3. Vv. nobis suspecta seclusimus. 6. in ante fortunae om. RV. Habet Gu. 7. quasi quodam modo V aliique, Edd. ante Ern.: quasi (om. quodam modo) R, Oxon. unus, E. 9. etiam] autem RV. 13. et ii, quos R, et hi, quos V. 25. atque expolitum Y, Lamb.: alterum expolitum RV, et politum E. 27. honos V: honor RE. 29. est virtuti maxime inimica R, maxime est virtuti inimica V. 36. expetivit Y. 37. fugit Y. gravis est testis genus BR: gravis est. Est genus VE. 38. opinionibus esse corruptum B: opinionibus omne corruptum R, opinionibus corruptum E. (De V non liquet.) · 40. qui V: quare Y, qua via R, qua vi cum Aldo E.

25

homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus, quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus, emolumenta, voluptates vitationesque dolorum profes rantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis, (quem non, si ipsa minus honestas, contumelia tamen et dedecus magno opere moveat. Quare, quod ad utilitatem spectet, ex iis, quae dicta sunt, reperietur; 93. quid autem possit effici necne possit, in quo etiam, quam facile possit quamque expediat, quaeri so10 let, maxime ex causis iis, quae quamque rem efficiant, est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae, quae ipsae conficiunt; aliae, quae vim aliquam ad conficiendum afferunt. Itaque illae superiores conficientes vocentur; hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. 94. Conficiens autem causa alia est absoluta 15 et perfecta per se, alia aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius generis vis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam illa, quae maximam vim habet, sola saepe causa dicatur. Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur, quid sit optimum factu, aut utilitas 20 aut spes efficiendi ad assentiendum impellit animos. XXVII. 95. Et, quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum, pecuniae, sociorum earumve rerum, quae ad quamque rem efficiendam pertinent, possimus uti, requirendum est. 25 Neque solum ea sunt, quae nobis suppetant, sed etiam illa, quae adversentur, videnda. Et, si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse, quae suademus, erit persuadendum, sed curandum etiam, ut illa facilia, proclivia, iucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, 30 neque aliis ex praeceptis sed iisdem ex suasionis locis. 96. Uterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime pro35 ficient, si incitandi erunt, eiusmodi sententiae, quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunae dubiisque eventis rerum futurarum et retinendis suis fortunis, si erunt secundae; sin autem adversae, de periculo commonendi. Atque hi quidem sunt perora40 tionis loci. 97. Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debent. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque auctor. Quare proponere, qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus

[ocr errors]

[ocr errors]

1. et honestate (om. de) R. 5. Nemo est enim Gu. RV: Nemo enim est E. 7. spectat Edd. vett. ed Schützius. Ut nos, nostri. 8. reperitur R. ecquid Lamb. necne possit RV aliique: necne (om. possit) E. 11. efficiunt pr. R. 12. vim] viam Y, Ed. Ven. 16. etiam BR : et E. (autem V.) 22. genere toto V. esse videantur R. (non V.) 29. afferendae volebat Ern. 38. fortunis suis R.

35. eiusmodi R: huiusmodi VE.

28.

30. ex eisdem V.

39. perorationis sunt R.

40. debebunt RV.

sit, debet hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

XXVIII. 98. C. F. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc, quae iudiciis accommodata sint, exspecto; idque nobis genus restare unum puto. C. P. Recte intelligis. Atque eius quidem generis 5 finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione nonnunquam, ut, cum de verissimo accusatore disceptatur, aut cum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio: in quibus causis, quid aequius aequissimumve sit, quaeritur; quas ad causas facultas petitur argumentationum ex iis, de quibus mox dicetur, aequi- 10 tatis locis. 99. Atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi, qui agit, aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio, quaeritur. Quae etiamsi ante, quam res in iudicium venit, aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum 15 saepe habent pondus, cum ita dicitur: Plus petisti; sero petisti; non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio. 100. Quarum causarum genus est positum in iure civili, quod est in privatarum ac publicarum rerum lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria 20 videtur. Quare de constituendis actionibus, accipiendis subeundisque iudiciis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt, ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabantur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paullulum ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. 25 Nam omnia, quae de iure civili aut de aequo et bono disceptantur, cadunt in eam formam, in qua, quale quid sit, ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et iure maxime consistit. XXIX. 101. In omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si plures non queas, ad resistendum. Nam aut ita consi- 30 stendum est, ut id, quod obiicitur, factum neges; aut illud, quod factum fateare, neges eam vim habere atque id esse, quod adversarius criminetur; aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id, quod arguere, neges tale esse, quale ille dicat, et rectum esse, quod feceris, concedendumve defendas. 102. Ita primus ille sta-35 tus et quasi conflictio cum adversariò coniectura quadam, secundus autem definitione) atque descriptione aut informatione verbi, (tertius) aequi et veri et recti et humani ad ignoscendum (disputatione tractandus est. Et quoniam semper is, qui defendit, non solum resistat oportet aliquo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed 40 etiam rationem subiiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus,

[ocr errors]

4. sunt RV.

1. autem] haec V. 7. disceptatur Y, Lamb.: disputatur RVE. 9. aequius] aequum RV. 13. destiterit RV. - 15. non delevit Lamb.. seclusit

23. eius generis V.

27. eandem V.

formam causarum Gu.

Ern. At vide Schützium in Ed. mai. 16. dicuntur RV. 21. capiendis V. Eadem varietas S. 77. V. (non R.) 31. id om. RV. 38. et humani et recti V. (Vv. et recti om. B.) — 40. aliquo certo statu Y. 41. suae om. Gu. (non RV.)

4

quod non sit in re, quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod id recte factum esse defendat, quod sine ulla nominis controversia factum fatetur. 103. Deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id, quod si non esset in accusatione, causa omnino esse non s posset. Itaque ea, quae sic referuntur, continentia causarum vocentur ; quamquam non ea magis, quae contra rationem defensionis afferuntur, quam ipsae defensionis rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellamus eam, quae affertur ab reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet, non haberet; 10 firmamentum autem, quod contra ad labefactandam rationem refertur, sine quo accusatio stare non potest. XXX. 104. Ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio exoritur quaedam, quam disceptationem voco in qua, quid veniat in iudicium et de quo disceptetur, quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam 15 habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in 20 coniectura nulla est. Nemo enim eius, quod negat factum, rationem aut potest aut debet aut solet reddere. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio est extrema. 105. In illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem, quod egit de Caepione turbulentius; populi enim Romani dolor iustus vim illam excitavit, non tribuni actio: 25 maiestas autem, quoniam est magnitudo quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta est potius quam deminuta ; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperii atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is, qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit; exsistit illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui voluntate 30 populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit. 106. In his autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse [factum] defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut ab Opimio: Iure feci salutis omnium et conservandae rei publicae causa; relatumque est ab Decio: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare 35 potuisti; oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis et temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractisque temporibus et personis rursum ad consultationis formam rationemque revocantur. XXXI. 40 107. Sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si qua ex

1. ponatur Gu. RV, Lamb. : ponitur E. 6. defensionis superscr. oris R. 8. a RV.

-

qui id Gu. V.
9. quod R.
quaedam exoritur Gu. V.
18. fusa Manutius: confusa RVE, diffusa Lamb.
stissimi pr. V, iustissimus corr. V. vim tum illam V, Lamb.

RV.
nos, Y.)

12. conflictatione Y.

[blocks in formation]

3. Denique V. · 10. autem appellamus 13. deveniat RV. (Ut Schützius. 24. iu

26. potius est V.

- 27. est in imperii atque in omni populi praeter Lambinum edebant inde ab Aldo usque ad Grut. (Ut nos, YBRV. Nota Quintil. 7, 3, 35: ut Cicero dicit: Maiestas est in imperio atque in omni populi R. dignitate.)

RV; nos seclusimus.

[blocks in formation]

31. factum om. Ed. Ven.; habent

« IndietroContinua »