Immagini della pagina
PDF
ePub

his rebus nos insinuabimus ad causam: de eo, quod adversarii firmissimum sibi adiumentum putaverint, primum nos dicturos pollicebimur ; aut ab adversarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; aut dubitatione utemur, quid potissimum dicamus aut cui loco primum respondeamus, cum admiratione. Si defessi erunt 5 audiendo, ab aliqua re, quae risum movere possit, [exordiemur] ab apologo, fabula veri simili, imitatione depravata, inversione, ambiguo, suspicione, irrisione stultitiae, exsuperatione, collatione, litterarum mutatione; praeterea exspectatione, similitudine, novitate, historia, versu, aut ab alicuius interpellatione aut arrisione; et si promiseri-10 mus aliter, ac parati fuerimus, nos esse dicturos; nos non eodem modo, ut ceteri soleant, verba facturos; quid alii soleant, quid nos facturi simus, breviter exponemus. VII. 11. Inter insinuationem et principium hoc interest. Principium eiusmodi debet esse, ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut benevolum aut attentum 15 aut docilem faciamus auditorem at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commoditatem in dicendi opere pervenire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt comparandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis attentos, dociles, benevolos praebeant, 20 tamen id per exordium causae maxime comparandum est. Nunc, ne quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda sint, docebo. In exordienda causa servandum est, ut lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non apparata oratio esse videatur. Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest accommodari, quod vulgare dicitur. 25 Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius potest uti, quod commune appellatur. Item illud, quo [leviter commutato] adversarius ex contrario poterit uti. Item vitiosum est, quod nimium apparate compositum est aut nimis longum est, et quod non ex ipsa causa natum videatur [, quod separatum vocatur; in quo etiam translatum includitur], 30 ut proprie cohaereat cum narratione; et quod neque benevolum neque docilem neque attentum facit auditorem. VIII. De exordio satis erit dictum deinceps ad narrationem transeamus.

12. Narrationum tria genera sunt. Unum est, cum exponimus rem gestam et unumquidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi 35 causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est.

1. rebus nos PABFRT: nos rebus E.

6. exordiemur om. PABFRT, quocirca

seclusimus. 7. fabula PABFRT: a fabula E. - depravata B: depravatione PAFRTE. in R eadem manus adscripsit vel depravata inversione. Correxit Sch. superatione AFRT, separatione P.

8. stultitia PABFRTE. collectione PABFRT. Sed

cfr. de Or. 2, 66. 14. eiusmodi PABFRT: huiusmodi E. 15. apertis his cum Duisb. Graev. Ut nos, nostri. 18. dicendi opere venire PABFRT, dicendo pervenire haud improbabiliter Lamb. 24. videatur esse PBRT, videatur (om. esse) A. 27. leviter commutato om. PABFRT, quocirca seclusimus. Videtur inculcatum ex Cic. de Inv. 1, 18. ex contrario poterit uti PABT: poterit uti ex contrario RE, poterit uti (om. ex contrario) F. 28. apparate BFT et corr. P: apparatae A, apparatis pr. P, apparatis verbis E. 29. nimis] nimium PABFT. 30. videatur PABFRT: videtur E. Vv. quod includitur om. PABFRT, quocirca seclu32. erit dictum PBFRT: dictum est AE. 34. tria genera sunt PAFR: tria sunt genera BE, sunt tria genera T. unum quo exponemus B. (unum quo etiam L.) - 35. unumquidque RL: unumquodque PABFTE. trahemus B.

simus.

Alterum genus est narrationis, quod intercurrit nonnunquam fidei aut criminationis aut transitionis aut alicuius apparations [vel laudationis] causa. Tertium genus est id, quod a causa civili remotum est; in quo tamen exerceri convenit, quo commodius illas superiores narrationes sin causis tractare possimus. 13. Eius narrationis duo sunt genera : unum, quod in negotiis; alterum, quod in personis positum est. Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabula est, quae neque veras neque veri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoediis traditae sunt. 10 Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, velut argumenta comoediarum. Illud genus narrationis, quod in personis positum est, debet habere sermonis festivitatem, animorum dissimilitudinem, gravitatem, lenitatem, spem, metum, suspicionem, desiderium, dissimulationem, 15 misericordiam, rerum varietates, fortunae commutationem, insperatum incommodum, subitam laetitiam, iucundum exitum rerum. Verum haec in exercendo transigentur. Illud, quod ad veritatem pertinet, quomodo tractari conveniat, aperiemus.

IX. 14. Tres res convenit habere narrationem, ut brevis, ut dilu20 cida, ut veri similis sit; quae quoniam fieri oportere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est. Rem breviter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo initio repetere volemus; et si summatim, non particulatim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque eo, quo opus erit, persequemur; 25 et si transitionibus nullis utemur; et si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut ante quoque, quae facta sunt, sciri possint, tametsi nos reticuerimus; quod genus, si dicam me ex provincia redisse, profectum quoque in provinciam intelligatur. Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam 30 id, quod neque obest neque adiuvat, satius est praeterire. Et ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est; etiam ne id, quod semel diximus, deinceps dicamus, hoc modo:

35

Athenis Megaram vesperi advenit Simo;

Ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini;
Insidias postquam fecit, vim in loco attulit.

15. Rem dilucide narrabimus, si, ut quidque primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur: hic erit conside

[ocr errors]

1. est narrationis PABFRT: narrationis est E. 2. vel] aut AFT, aut superscr. vel R. (vel laudationis om. P et duo Gryphii; recte, credo, nam hoc membrum ponendum fuisset vel ante vv. aut criminationis vel post eadem, quocirca seclusimus.) 5. genera sunt PAF. Nisi omnia me fallunt, in his enuntiatis scriptor ipse plerumque omisit v. substantivum, a librariis arbitratu suo huc illuc insertum. 9. eae sunt P: hae sunt AFT, hae BE. in tragoediis corr. B et L. 10. gesta res PAFR: res gesta BTE. 14. lenitatem PABFRT: levitatem E. Cfr. de Inv. 1, 18. 26. ponemus] exponemus AFR, L, Graev. 28. genus PBFT: genus est ARE. 31. semel diximus AFR: semel supra diximus E. Ceteri Codd. adeo fluctuant, ut manifesto supra insititium esse appareat. (ne quid nobis semel id quod supra diximus, P, ne id quod supra semel diximus B, ne semel id quod supra diximus T.)

ne

randum, ne quid perturbate, ne quid contorte, ne quid ambigue,
quid nove dicamus, ne quam in aliam rem transeamus, ne ab ultimo
repetamus, ne longe persequemur, ne quid, quod ad rem pertineat,
praetereamus, et si sequamur ea, quae de brevitate praecepta sunt;
nam quo brevior, eo dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. 16. s
Veri similis narratio erit, si, (ut mos, ut opinio, ut natura postulat,
dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum ratio-
nes, locorum opportunitates constabunt; ne refelli possit aut temporis
parum fuisse aut causam nullam aut locum idoneum non fuisse aut
homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilo 10
minus haec omnia narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi
haec servata sint, fidem non potest facere: sin erit ficta, eo magis
erunt conservanda. De iis rebus caute confingendum est, (quibus in
rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas videbitur interfuisse.) Adhuc
quae dicta sunt arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus, 15
nisi quae de insinuationibus nova excogitavimus, quod eas soli [nos]
praeter ceteros in tria tempora divisimus, ut plane certam viam et
perspicuam rationem exordiorum haberemus. X. Nunc, quod reliquum
est, quoniam de rerum inventione disputandum est, in qua singulare
consumitur oratoris officium, dabimus operam, ut nihilo minus in- 20
dustrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse videamur, si prius pauca
de divisione causarum dixerimus.

Primum pero

17. Causarum divisio in duas partes distributa est. rata narratione debemus aperire, quid nobis conveniat cum adversariis, et si ea, quae utilia nobis erunt, convenient, quid in controversia 25 relinquatur, hoc modo: Interfectam esse ab Oreste matrem convenit mihi cum adversariis iurene fecerit et licueritne facere, id est in controversia. Item e contrario, Agamemnonem esse a Clytemnestra occisum confitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse. Deinde cum hoc fecerimus, distributione uti debemus. Ea 30 dividitur in duas partes, enumerationem et expositionem. Enumeratione utemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium partium numero esse non oportet. Nam et

4. se

2. ne quid nove] suspecta haec Oudendorpio atque Ernestio om. AFT. quemur PAE, persequemur B, sequitur F, sequamur RT. 5. brevior est FR. со om. PF. 8. referri de coniectura Memmii et Aurati L. Sch. 12. non potest facere PABFT: facere non potest RE. erit] om. Erf. prob. Oud.; expunxit Sch., erunt PABF. (sin vero erit ficla T.) 13. his PABFT, L. confingendum BRT: confligendum PFE, conflingendum A. In R lect. confingendum a pr. manu adscriptum est vel confringendum. 14. tabulae ab adversario aut T. 16. quae Duisb.: quia PABFRTE. nos om. PAFRT; quocirca seclusimus. artificium PAFT. 21. industriae PFT. Graev. 22. divisione causarum PABFRT: causarum divisione E. 23. Primum PBFRT: Primum enim AE. perorata narratione] per narrationem P, per narratione pr. A, post narrationem FR, post (om. narrationem) T. (Ut nos, corr. A et mg. T.) 24. adversariis, quid (quod R) in controversiis sit, si ea quae convenient. hoc modo RT et (omisso sit) P. 25.

[ocr errors]
[ocr errors]

20.

quid in

utilia nobis erunt PAFRT: nobis utilia erunt E, utilia sunt nobis B.
controversiis relinquatur A, quid in traversiis relinquatur F, quid in controversiis
relictum sit B. 26. ab Oreste matrem PABFRT, L: matrem ab Oreste E. 27.
iure PBFT. 32. sumus PBFRT: simus E coni., om. A. 33. numero non pr.
PA, numero uti non F et corr. ead. m. P, numero contineri non corr. A, esse
numero non R.

[ocr errors]

2

- 2

4

2

periculosum est, ne quando plus minusve dicamus, et suspicionem
affert auditori meditationis et artificii, quae res fidem abrogat orationi.
Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus
breviter et absolute.

ૐ 18. Nunc ad confirmationem [et confutationem] transeamus. (Tota
spes vincendi ratioque persuadendi posita est in) confirmatione et con-
futatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dis-
solverimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. XI.
Utrumque igitur facere poterimus, si constitutionem causae cognoveri-
10 mus. Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor
[Hermes] tres putavit esse; non ut de illorum quidquam detraheret in-
ventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singu-
lari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito. Constitutio
est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta.
15 Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt: coniecturalis, legi-
tima, iuridicialis. Coniecturalis est, cum de facto controversia est,
hoc modo: Aiax in silva, postquam rescivit, quae fecisset per insaniam,
gladio incubuit.
Ulixes intervenit; occisum conspicatur; e corpore
telum cruentum educit. Teucer intervenit; fratrem occisum, inimicum
20 fratris cum gladio cruento videt; capitis arcessit. Hic, quoniam con-
iectura verum quaeritur, de facto erit controversia, et ex eo consti-
tutio causae coniecturalis nominatur. 19. Legitima est constitutio, cum
in scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex:
scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum, definitionem,
25 translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia controversia
nascitur, cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire,
hoc modo: Sit lex, quae iubeat eos, qui propter tempestatem navim
reliquerint, omnia perdere; eorum navim ceteraque esse, si navis con-
servata sit, qui remanserint in navi. Magnitudine tempestatis omnes
30 perterriti navim reliquerunt; in scapham conscenderunt praeter unum
aegrotum; is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et
fortuitu navis in portum incolumis delata est; illam aegrotus possedit;
navim petit ille, cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto
et sententia. 20. Ex contrariis legibus controversia constat, cum alia
35 lex iubet aut permittit, alia vetat quidpiam fieri, hoc modo: Lex vetat

1. periculosum nostri omnes, periculum de Ern. susp. Sch. 2. oratori RT. 3. quibus de rebus PAB: de quibus (om. rebus) FTE, de quibus rebus R. 5. et confutationem om. PAFT. Graev. Nos seclusimus, maxime quia in sqq. in confirmatione et confutatione satis significatur confirmationem plerumque coniunctam esse cum adversarii confutatione. 7. argumenta ART. Sed cfr. §. 6. 11. Hermes om. PAF et pr. BRT. (hermes corr. R, hermestes corr. T, ermestes mg. B, thermestes mg. R, Hermagoras Le Codd., ut ait.) Nos seclusimus. 15. ante om. B. Sch. 17. resciit PB. 18. Ulixes PABFRT: Ulysses E. 19. cum fratrem ABFRT et corr. antiqua m. P. inimicum ABFT et pr. P: et inimicum corr. ant. m. P, RE. 20. cruentato T. videat PAFT, vidit R. 22. est constitutio PFRT: constitutio est ABE. cum scripto aut e scripto al. P, cum scripto aut ex (e T) scriptis al. AFT, cum in scripto aut e scripto al. B, cum de scripto aut ex scriptis al. R. Ut nos, Duisb. Ceterum cfr. de Invent. 2, 116 sqq. (ubi initio est in scripto.) 25. controversia nascitur PABFRT: nascitur controversia E. 27. Sit lex ABR: Si lex sit PFTE. 30. navem (ubique) P. in PABFT: et in E. (utramque v. om. 33. ille om. T.

R.)

E. 32. possedit AFRT et pr. P: possidet B, corr. P,

eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in contione orationem habere. Altera lex iubet augurem, in demortui locum qui petat, in contione nominare. Augur quidam damnatus de pecuniis repetundis, in demortui locum nominavit; petitur ab eo mulcta. Constitutio legitima ex contrariis legibus. XII. Ex ambiguo controversia nasci- 5 tur, cum scriptum duas aut plures sententias significat, hoc modo: Paterfamilias cum filium heredem faceret, testamento vasa argentea uxori legavit: TULLIUS, HERES MEUS, TERENTIAE, UXORI MEAE, XXX. PONDO VASORUM ARGENTEÖRUM DATO, QUAe volet. Post mortem eius vasa pretiosa et caelata magnifice petit mulier. † Tullius se, quae 10 ipse velit, in xxx. pondo ei debere dicit. Constitutio est legitima ex ambiguo. 21. Ex definitione causa constat, cum in controversia est, quo nomine factum appelletur. Ea est huiusmodi: Cum L. Saturninus legem frumentariam de semissibus et trientibus laturus esset, Q. Caepio, qui id temporis quaestor urbanus erat, docuit senatum aerarium pati 15 non posse largitionem tantam. Senatus decrevit, si eam legem ad populum ferat, adversus rem publicam videri eum facere. Saturninus ferre coepit. Collegae intercedere. Ille nihilo minus cistellam detulit. Caepio, ut illum contra S. C., intercedentibus collegis, adversus rem publicam vidit ferre, cum viris bonis impetum facit, pontes disturbat, 201 cistas deiicit, impedimento est, quo secius feratur [lex]: arcessitur Caepio maiestatis. Constitutio est legitima ex definitione. Vocabulum enim definitur ipsum, cum quaeritur, quid sit minuere maiestatem. 22. Ex translatione controversia nascitur, cum aut tempus differendum aut accusatorem mutandum aut iudices mutandos reus dicit. parte constitutionis Graeci in iudiciis, nos in iure civili plerumque utimur. In hac parte nos iuris civilis scientia iuvabit; in iudiciis tamen nonnihil utimur, ut hoc modo: Si quis peculatus accusatur, quod vasa argentea publica de loco privato dicatur sustulisse, possit dicere, cum definitione sit usus, quid sit furtum, quid peculatus, secum furti agi, 30 non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro venit in iudicium, quod in privata actione praetoriae exceptiones sunt et causa cadit is, qui non, quemadmodum oportet, egerit; et in publicis quaestionibus cavetur legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare 35 necne. XIII. 23. Ex ratiocinatione controversia constat, cum res sine

Hac 25

12. causa constat

14. Q. om. PAFR.

4. Constitutio legitima PABFRT: Constitutio haec legitima est E. 6. cum scriptum duas ABFRT et corr. eadem m. P: cum res in unam sententium scripta duas cum Graevii Cod. E, cum res unam sententiam scripta scriptum duas pr. P, cum re in unam sententiam scripta scriptum duas volebat Sch. cfr. de Invent. 2, 116. 8. Tullius et Terentiae nomina sunt procul dubio subditiva ac fortasse legendum: Titius - Titiae. 10. magnifice petit. melius se, syll. me superscr. fi, ut sit filius, P, magnifice illa petit. Tullius se B, magnifice petit mulier. filius se R. PABFRT: constat causa E. in] inde BF, ut ex Duisb. Graev. Graev. 15. qui id pr. T qui per id PABFR, corr. T, E. apud Lamb., nostrorum nullus. 19. S. C. om. PABFRT. publicam seclusit E, del. Sch. Sed in hoc scriptore nihil huiusmodi temere damnandum est. 21. lex om. PABFT. Nos seclusimus. 27. Nullus nostrorum scientia maxime iuvabit, ut cum paucis L. 28. utimur PABFRT: ea utimur E. ut hoc PABFT: hoc E, et hoc R. accusatur PABFRT et ceteri adhuc noti: accusetur E coni.

18. sitellam Codd. Vy. adversus rem

« IndietroContinua »