Immagini della pagina
PDF
ePub

gidissima cales; in ferventissima friges. Tacito cum opus est, clamas; ubi loqui convenit, obmutescis. Ades? abesse vis; abes? reverti cupis. In pace bellum quaeritas; in bello pacem desideras. In contione de virtute loqueris; in proelio prae ignavia tubae sonitum perferre non 5 potes. Hoc genere si distinguemus orationem, et graves et ornati poterimus esse.

22. Exclamatio est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam compellationem, hoc modo: Te nunc alloquor, Africane, cuius mortui 10 quoque nomen splendori ac decori est civitati. Tui clarissimi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum crudelitatem. Item: O perfidiosae Fregellae, quam facile scelere vestro contabuistis! ut, cuius nitor urbis Italiam nuper illustravit, eius nunc vix fundamentorum reliquiae maneant. Item: Bonorum insidiatores latrocinio vitam innocentissimi cuiusque 15 pelistis; tantamne ex iniquitate iudiciorum vestris calumniis assumitis facultatem Hac exclamatione si loco utemur, raro et cum rei magnitudo postulare videbitur, ad quam volemus indignationem animum auditoris adducemus.

Interrogatio non omnis gravis est neque concinna, sed haec, quae, 20 cum enumerata sunt ea, quae obsunt causae adversariorum, confirmat superiorem orationem, hoc pacto: Cum igitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum animos sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non? Et: Utrum aliquem exhortari oportuit, qui ista te prohiberet ac fieri non sincret, an non?

25 XVI. 23. Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare quidque dicamus, et crebro nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem. Ea est huiusmodi: Maiores nostri si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto? Quoniam, quam impu30 dicam iudicarant, ca veneficii quoque damnata existimabatur. Quid ita? Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere permultos. Quos istos? Virum, parentes, ceteros, ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere. Quid postea? Quos tanto opere timeat, eos necesse est, ut, quoquo modo possit, veneficio 35 petat. Cur? Quia nulla potest honesta ratio retinere eam, quam magnitudo peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura muliebris inconsideratam. Quid veneficii damnatam? [Quid?] Putabant impudicam quoque necessario. Quare? Quia nulla facilius ad id maleficium causa quam turpis amor et intemperans libido commovere potuit; cuius 40 mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse non putaverunt. Quid in viris? Idemne hoc observabant? Minime. Quid ita? Quia viros ad unum quodque maleficium singulae cupiditates impellunt:

[ocr errors]

11. O om. PBRT.

5. et graves et ornati PABFRT: et ornati et graves E. 15. assumetis F et pr. A, assumpsistis B et corr. A, item L. 23. et abalienabas PBF et alienabas TE. (om. R et corr. A.) exhortari T: exortari B et corr. P, exornari E cum AFR et pr. P. 24. ista te P: ista om. te E, istec (sic) B, ista vel te ex F, illa R, ista et T. 30. ea damnata existimabatur PFT: eam - damnatam existimabant ABRE. 37. Quid ante putabant om. RT. Nos seclusimus. 39. cum cuius PABFRT cum ceteris libris. Emendavit Ern. 41. Idemne hoc P aliique, Lamb.:

Idemne (om. hoc) ABFRTE.

[ocr errors]

Item: Bene maiores

mulieres ad omnia maleficia cupiditas una ducit. hoc comparaverunt, ut neminem regem, quem armis cepissent, vita privarent. Quid ita? Quia, quam nobis facultatem fortuna dedisset, iniquum erat in eorum supplicio consumere, quos eadem fortuna paullo ante in amplissimo statu collocarat. Quid, quod exercitum contra duxit ? s Desino meminisse. Quid ita? Quia viri fortis est, qui de victoria contendant, eos hostes putare; qui victi sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum fortitudo minuere, pacem humanitas augere. At ille, si vicisset, num idem fecisset? Non profecto tam sapiens fuisset. Cur igitur ei parcis? Quia talem stultitiam contemnere, non imitari consuevi. 10 24. Haec exornatio ad sermonem vehementer accommodata est et animum auditoris retinet attentum cum venustate sermonis, tum rationum exspectatione.

XVII. Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita, breviter ostendit, hoc pacto: Difficile est 15 primum virtutes revereri, qui semper secunda fortuna sit usus. Item: Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit. Item: Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, cui satis nihil potest esse. Item: Optima vivendi ratio est eligenda; eam iucundam consuetudo reddet. Huiusmodi sententiae simplices non sunt improbandae, propter- 20 ea quod habet brevis expositio, si rationis nullius indiget, magnam delectationem. Sed illud quoque probandum est genus sententiae, quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto: Omnes bene vivendi rationes in virtute sunt collocandae, propterea quod sola virtus in sua potestate est, omnia praeter eam subiecta sunt sub fortunae dominationem. 25 Item Qui fortunis alicuius inducti amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant omnes. Cum enim recessit ea res, quae fuit consuetudinis causa, nihil superest, quare possint in amicitia teneri. Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur [sine ratione et cum ratione]. Hoc modo sine ratione: Errant, qui in prosperis 30 rebus omnes impetus fortunae se putant fugisse. Sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant. 25. Cum ratione, hoc pacto Qui adolescentium peccatis ignosci putant oportere, falluntur, propterea quod aetas illa non est impedimento bonis studiis. At hi sapienter faciunt, qui adolescentes maxime castigant, ut, quibus 35 virtutibus omnem vitam tueri possint, eas in aetate maturissima velint comparare. Sententias interponi raro convenit, ut rei actores, non vivendi praeceptores videamur esse. Cum ita interponentur, multum afferent ornamenti. Necesse est enim, comprobet eam tacitus auditor, cum ad causam videat accommodari rem certam ex vita et moribus 40 sumptam.

XVIII. Contrarium idem fere est, quod contentio. Contrarium est, quod ex rebus diversis duabus alteram breviter et facile confirmat, hoc

[ocr errors]

1. deducit RT. maiores nostri ABFT. 9. Cur PABFRT: Quid E. cum PBFT: tum RE (et fort. A). 16. plurimum Ranconeto auctore L. satis nihil PAFRT: nihil satis BE. 29. Vv. sine ratione et cum ratione om. PBFRT. Nos seclusimus. 38. videamur esse PABRT: esse videamur FE. 39. comprobet eam PAFRT: probet eam B, eam comprobet E. 42. Vv. Contrarium contentio om. Cod. Lips., del. Sch. Nostri servant.

12.

18.

pacto Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit semper, eum quomodo alienis rebus amicum fore speres? Item: Nam, quem in amicitia perfidiosum cognoveris, eum quare putes inimicitias cum fide habere posse? Et: Qui privatus intolerabili superbia fuerit, eum commodum et cogno5 scentem sui fore in potestate qui speres? Et: Qui in sermonibus et conventu amicorum verum dixerit nunquam, eum sibi in contionibus credis a mendacio temperaturum? Item: Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo metuimus dimicare? Qui cum plures erant, paucis nobis exaequari non poterant, hi, postquam pauciores sunt, metuimus, 10 ne sint superiores? 26. Hoc exornationis genus breviter et continuatis verbis perfectum debet esse, et cum commodum est auditu propter brevem et absolutam conclusionem, tum vero vehementer id, quod opus est oratori, comprobat contraria re et ex eo, quod dubium non est, expedit illud, quod est dubium, ut aut dilui non possit aut multo dif15 ficillime possit.

XIX. Membrum orationis appellatur res breviter absoluta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur, hoc modo: Et inimico proderas. Id est unum, quod appellatur membrum; deinde hoc excipiatur oportet ab altero: Et amicum laedebas. 20 Ex duobus membris suis haec exornatio potest constare; sed commodissima et absolutissima est, quae ex tribus constat, hoc pacto: Et inimico proderas et amicum laedebas et tibi ipsi non consulebas. Item: Nec rei publicae consuluisti nec amicis profuisti nec inimicis restitisti.

Articulus dicitur, cum singula verba intervallis distinguentur caesa 25 oratione, hoc modo: Acrimonia, voce, vultu adversarios perterruisti. Item: Inimicos invidia, iniuriis, potentia, perfidia sustulisti. Inter huius generis et illius superioris vehementiam hoc interest: [quod] illud tardius et rarius venit, hoc crebrius et celerius pervenit. Itaque in illo genere ex remotione brachii et contortione dexterae gladius ad 30 corpus afferri, in hoc autem crebro et celeri corpus vulnere consauciari videtur.

27. Continuatio est densa [et continens] frequentatio verborum cum absolutione sententiarum. Ea utemur commodissime tripartito in sententia, in contrario, in conclusione. In sententia, hoc pacto: Ei non 35 multum potest obesse fortuna, qui sibi firmius in virtute quam in casu praesidium collocavit. In contrario, hoc modo: Nam si qui spei non multum collocarit in casu, quid est, quod ei magno opere casus obesse possit? In conclusione, hoc pacto: Quodsi in eos plurimum fortuna

-

-

cognoscentem sui BR

2. Item PBFRT: Et item AE. 4. Et] aut PBFRT. et corr. A: sui cognoscentem E, cognoscentem se FT et pr. A, cognoscentem scire (corr. fore) in P, id est item, cognoscentem se fore. 6. eum putes in contionibus a mendacio B (om. sibi, quod nostra in lectione item abest a R). 7. e R, de L. 8. his PAFT: iis BRE. metuemus T bis. 10. breviter PABFR: brevibus TE. 11. debet esse PABFRT: esse debet E. · 14. est dubium PABFRT: dubium est E. 20. membris suis haec (id est, prorsus necessariis, nisi tria facere velis: OR.) PABFT et alii plurimi: membris solis Victor. Lamb., membris om. suis RE. (Fort. duobus membris unis, sicut tres unos passus Plaut. Bacch. 4, 7, 34. BAIT.) 24. 25. adversarios om. PT et pr. A. distinguentur PABFT: distinguuntur RE. 27. quod om. PB aliique. Nos seclusimus. 29. contortione] contentione PFT et pr. 30. corpus vulnere PABFRT: vulnere corpus E. 32. et continens om. PFT et pr. A. (continens sine et add. corr. A.) Nos seclusimus. 36. qui PF: quis ABRTE.

A.

potest, qui suas rationes omnes in casum contulerunt, non sunt omnia committenda fortunae, ne magnam nimis in nos habeat dominationem. In his tribus generibus ad continuationis vim adeo frequentatio necessaria est, ut infirma facultas oratoris videatur, nisi sententiam et contrarium et conclusionem frequentibus efferat verbis. Sed alias quoque s nonnunquam non alienum est, tametsi necesse non est eloqui res aliquas per huiuscemodi continuationes.

XX. Compar appellatur, quod habet in se membra orationis, de quibus ante diximus, quae constent ex pari fere numero syllabarum. Hoc non dinumeratione nostra fiet (nam id quidem puerile est), sed 10 tantum afferet usus et exercitatio facultatis, ut animi quodam sensu par membrum superiori referre possimus, hoc modo: In proelio mortem pater oppetebat; domi filius nuptias comparabat; haec omnia graves casus administrabant. Item: Alii fortuna felicitatem dedit; huic industria virtutem comparavit. 28. In hoc genere saepe fieri potest, ut non 15 plane par numerus sit syllabarum et tamen esse videatur, si una aut etiam altera syllaba est alterutrum brevius aut si, cum in altero plures sunt, in altero longior aut longiores, plenior aut pleniores syllabae erunt, ut longitudo aut plenitudo harum multitudinem alterius assequatur et exaequet.

Similiter cadens exornatio appellatur, cum in eadem constructione 20 verborum duo aut plura sunt verba, quae similiter iisdem casibus efferuntur, hoc modo: Hominem laudas egentem virtutis, abundantem felicitatis. Item: Cuius omnis in pecunia spes est, [eius] a sapientia est animus remotus. Diligentia comparat divitias, negligentia corrumpit animum; et tamen, cum ita vivit, neminem prae se ducit hominem. 25 Similiter desinens est, cum, tametsi casus non insunt in verbis, tamen similes exitus sunt, hoc pacto: Turpiter audes facere, nequiter studes dicere. Vivis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose. Item: Audacter territas, humiliter placas. Haec duo genera, quorum alterum in exitu, alterum in casu similiter versatur, inter se vehementer 30 conveniunt; et ea re, his qui bene utuntur, plerumque simul ea collocant in iisdem partibus orationis. Id hoc modo facere oportet: Perditissima ratio est amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, negligere famam. Hic et ea verba, quae casus habent, ad casus similes et illa, quae non habent, ad similes exitus veniunt.

XXI. 29. Annominatio est, cum ad idem verbum et ad idem nomen acceditur commutatione unius litterae aut litterarum, aut ad res dissimiles similia verba accommodantur. Ea multis et variis rationibus

35

1. intulerunt PBT.

[ocr errors]
[ocr errors]

5. offe7. huius

fortuna dedit

3. necessaria est PFRT: est necessaria ABE. rat PABFT, afferat R. Ised alias PAFRT: et alias B, sed et alias E. modi PBT, L. 13. pater] parens T et pr. P. 14. Illi B, L. felicitatem PAFT, felicitatem fortuna dedit BR. (Pro felicitatem cum Cod. Pith. Sch. facilitatem.) 16. numerus sit PABFRT: sit numerus E. 17. alterum PAB, alterix (sic) F. Ut nos, ᎡᎢ . 22. efferuntur ABFT: efferantur PRE. laudem P et pr. A. Non male, si per interrogationem efferatur. OR. 23. eius om. PAFRT. Nos seclusimus. 30. exitu PABFRT: exitus E. in casu similiter PAFRT: in casus similitudine E et fort. B. 31. qui his BFRT, qui uis pr. P. (uis del. corr. P.) Ut nos, A et Voss. I. 32. modo PABFRT aliique: pacto E. 36. ad idem ante 37. commutatione vel unius pr. P, commutatione vel addieadem m. P.

V. nomen om. PBFR.

tione unius T et corr.

conficitur. Attenuatione aut complexione eiusdem litterae sic: Hic, qui se magnifice iactat atque ostentat, veniita te ante, quam Romam venit. Ex contrario sic: Hic, quos homines alea vicit, eos ferro statim vincit. Productione eiusdem litterae hoc modo: Hunc avium dulcedo 5 ducit ad avium. Brevitate eiusdem litterae hoc modo: Hic tametsi videtur esse honoris cupidus, tamen non tantum curiam diligit quantum Curiam. Addendis litteris hoc pacto: Hic sibi posset temperare, nisi amori mallet obtemperare. Demendis litteris sic: Si lenones vitasset tamquam leones, vitae se tradidisset. Transferendis litteris sic: Videte, 10 iudices, utrum homini navo an vano credere malitis. Item: Nolo esse laudator, ne videar adulator. Commutandis hoc modo: Deligere oportet, quem velis diligere. Hae sunt annominationes, quae in litterarum brevi commutatione aut productione aut transiectione aut aliquo huiusmodi genere versantur. XXII. 30. Sunt autem aliae, quae non habent tam 15 propinquam in verbis similitudinem et tamen dissimiles non sunt; quibus de generibus unum est huiusmodi: Qui veniam, qui sim, quare veniam, quem insimulem, cui prosim, quem postulem, brevi cognoscetis. Nam hic est in quibusdam verbis quaedam similitudo non tam affectanda quam illae superiores, sed tamen adhibenda nonnunquam. Alterum 20 genus huiusmodi: Demus operam, Quirites, ne omnino patres conscripti circumscripti putentur. Haec annominatio magis accedit ad similitudinem quam superior, sed minus quam illae superiores, propterea quod non solum additae, sed uno tempore demptae quoque litterae sunt. Tertium genus est, quod versatur in casuum commutatione aut unius 25 aut plurium nominum. 31. Unius nominis hoc modo: Alexander Macedo summo labore animum ad virtutem a pueritia conformavit. Alexandri virtutes per orbem terrae cum laude et gloria sunt. Alexandrum omnes, ut maxime metuerunt, item plurimum dilexerunt. Alexandro si vita data longior esset, Oceanum manus Macedonum transvolasset. Varie 30 hic unum nomen in commutatione casuum volutatum est. Plura nomina casibus commutatis hoc modo facient annominationem: Ti. Gracchum rem publicam administrantem prohibuit indigna nex diutius in ea commorari. C. Graccho similiter occisio est oblata, quae virum rei publicae amantissimum subito de sinu civitatis eripuit. Saturninum, fide captum,

2. a te] libri vel sic vel ad te.

-

Delenda videntur vv. a te vel ad te, orta illa ex corruptione v. ante. Scilicet P: uenit ad te quam. BAIT. Nisi forte in iis latet urbis nomen, quod opponatur Romae. OR. 3. Ex contrario sic R, Oxonn. duo, Lamb. Ex contrario (om. sic) PABFTE. 13. transiectione PAFRT et omnes apud Graevium: translatione E et fortasse B, quae correctio videtur ex praecedd. transferendis litteris ducta. OR. 18. Qui T: Quid PABFRE. – 21. magis accedit PABFRT: accedit magis E. 26. virtutes F et pr. T, ut edebant ante Graev. conformavit P et Duisb., ut volebat Lamb.: confirmavit ABFRTE. 27 gloria vulgatae sunt BRT et corr. AF. Ut nos, P et pr. AF Alexandrum omnes dilexerunt. Alexandro si - - transvolasset hoc ordine PBFRT aliique plurimi: Alexandro si - transvolasset. Alexandrum omnes dilexerunt E et fortassis A. 28. ut om. PABFRT. metuerant PBF.29. data longior PAFT: longior data BRE. manus om. PABFR et plerique. Habet T. 32. prohibuit indigna Codd. nostri: indigna prohibuit E. 33. similiter] simili P, om. B et cum Erf. Graev. est oblata PR: oblata est AFTE. 34. fide captum, malorum perfidia per scelus nos: fide captum malorum, perfidiae scelus cum Graevio E, fide captum malorum perfidia et scelus Sch. (Nostrorum varietates hae sunt: maiorum R, maiorum natu BT.)

[ocr errors]

-

« IndietroContinua »