Immagini della pagina
PDF
ePub

formata et ei oratio attribuitur ad dignitatem accommodata aut actio quaedam, hoc pacto: Quodsi nunc haec urbs invictissima vocem mittat, non hoc pacto loquatur? Ego illa plurimis tropaeis ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locupletata victoriis nunc vestris seditionibus, o cives, vexor; quam dolis malitiosa Karthago, viribus probata s Numantia, disciplinis erudita Corinthus labefactare non potuit, eam patimini nunc ab homunculis deterrimis proteri atque conculcari? Item: Quodsi nunc L. ille Brutus reviviscat et hic ante pedes vestros adsit, non hac utatur oratione? Ego reges eieci, vos tyrannos introducitis; ego libertatem, quae non erat, peperi, vos partam servare non vultis ; 10 ego capitis mei periculo patriam liberavi, vos liberi sine periculo esse non curatis? Haec conformatio, licet in plures res mutas atque inanimas transferatur, proficit plurimum in amplificationis partibus et commi

seratione.

67. Significatio est res, quae plus in suspicione relinquit, quam 15 positum est in oratione. Ea fit per exsuperationem, ambiguum, consequentiam, abscisionem, similitudinem. Per exsuperationem, cum plus est dictum, quam patitur veritas, augendae suspicionis causa, sic: Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qua sibi petat ignem, non reliquit. Per ambiguum, cum verbum potest in duas pluresve sententias accipi, 20 sed accipitur in eam partem, quam vult is, qui dixit; ut de eo si dicas, qui multas hereditates adierit: Prospice tu, qui plurimum cernis. LIV. Ambigua quemadmodum vitanda sunt, quae obscuram reddunt orationem, item haec consequenda, quae conficiunt huiusmodi significationem. Ea reperientur facile, si noverimus et animum adverterimus 25 verborum ancipites aut multiplices potestates. Per consequentiam significatio fit, cum res, quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione; ut si salsamentarii filio dicas: Quiesce tu, cuius pater cubitis emungi solebat. Per abscisionem, si, cum incipimus aliquid dicere, praecidimus et ex eo, quod iam diximus, satis 30 relinquitur suspicionis, sic: Qui ista forma et aetate nuper alienae domui. . . nolo plura dicere. Per similitudinem, cum aliqua re simili allata nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus, quid sentiamus, hoc modo: Noli, Saturnine, nimium populi reverentia fretus esse: inulti iacent Gracchi. Haec exornatio plurimum festivitatis habet, interdum 35 et dignitatis; sinit enim quiddam tacito oratore ipsum auditorem suspicari. 68. Brevitas est res ipsis tantummodo verbis necessariis expedita,

E.

2. emittat AFRT. Ut nos, PB. 5. prolata B. (Unde robusta assumpserit Lamb., non liquet. Arbitraria videtur coni.) 7. patimini PABFR et omnes Oud.: patiemini E. (patinum corrupte T.) — 12. inanimatas ABR. Ut nos, PFTE. Cfr. C. 48. 13. proficit B et praeter unum Codd. Oud.: sed proficit P aliique, tamen proficit FRT, proficit tumen AE. — 15. est res quae PABFRT, aliique plurimi, ut §. 68: brevitas est res quae est quae E. ·- 16. exsuperationem PABFRT: exuberationem cum Grutero bis 17. abscisionem PABFT, item infra C. 54. Placet, propter v. illic subiunctum praecidamus. Cfr. etiam Parei Lex. crit. p. 11.: abscissionem RE. 18. est dictum PAFRT: dictum est BE. 24. item PF et pr. A: ita BRTE et corr. A. 25. et animum adverterimus P: et ad animum adverterimus A, et ad animadverterimus F, et animadverterimus BRTE. 27. fit] est PFT. sequantur PBRT, Erf.: sequuntur AFE. - 29. cubitis emungi Erf., Cauch. et corr. P: cubiti semugi (sic) pr. P, cubito se emungere ABFRTE. ―30. incepimus cum Voss. III. Sch., incipiemus B aliique. · praecidamus PABFRT. 32. domi BR, Erf., L. 34. reverentia PBFT et pr. A: frequentia RE et corr. A.

hoc modo: Lemnum praeteriens cepit; inde Thasi praesidium reliquit; post urbem in Bithynia sustulit; inde appulsus in Hellespontum statim potitur Abydo. Item: Modo consul, quondam tribunus, deinde primus. erat civitatis. Tum: Proficiscitur in Asiam, deinde exsul et hostis est 5 dictus, post imperator, postremo factus est consul. Habet paucis comprehensa brevitas multarum rerum expeditionem. Quare adhibenda saepe est, cum aut res non egent longae orationis aut tempus non sinit commorari.

LV. Demonstratio est, cum ita verbis res exprimitur, ut geri nego10 tium et res ante oculos esse videatur. Id fieri poterit, si, quae ante et post et in ipsa re facta erunt, comprehendemus aut a rebus consequentibus aut circumstantibus non recedemus, hoc modo: Quod simul atque Gracchus prospexit, fluctuare populum verentem, ne ipse auctoritate senatus commotus sententia desisteret, iubet advocari contionem. Iste 15 interea scelere et malis cogitationibus redundans evolat e templo Iovis et sudans, oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga, cum pluribus aliis ire celerius coepit. Illi praeco faciebat audientiam; hic subsellium quoddam calce premens, dextera pedem defringit et hoc alios iubet item facere. Cum Gracchus deos inciperet precari, cursim isti impetum fa20 ciunt et ex aliis alii partibus convolant atque e populo unus, Fuge, inquit, Tiberi, fuge. Non vides? Respice, inquam. Deinde vaga multitudo, subito timore perterrita, fugere coepit. At iste spumans ex ore scelus, anhelans ex intimo pectore crudelitatem, contorquet brachium et dubitanti Graccho, quid esset, neque tamen locum, in quo constiterat, 25 relinquenti, percutit tempus. Ille nulla voce delabens insita virtute concidit tacitus. Iste viri fortissimi miserando sanguine aspersus, quasi facinus praeclarissimum fecisset, circumspectans et hilare sceleratam gratulantibus manum porrigens in templum Iovis contulit sese. Haec exornatio plurimum prodest in amplificanda et commiseranda re 30 huiusmodi enarrationibus. Statuit enim totam rem et prope ponit ante oculos.

69.

LVI. Omnes rationes honestandae elocutionis studiose collegimus, in quibus, Herenni, si te diligentius exercueris, et gravitatem et dignitatem et suavitatem habere in dicendo poteris, ut oratorie plane loqua35 ris; ne nuda atque inornata inventio vulgari sermone efferatur. Nunc identidem nosmet ipsi nobis instemus. Res enim communis agitur, ut frequenter et assidue consequamur artis rationem studio et exercitatione;

-

om.

-

[ocr errors]

2. appulsus Aurato auctore Lamb. habetque sic corr. Palat. VI. et, ut videtur, BR: pulsus TE et corr. A, rursus PF et pr. A. 5. factus est consul PAFRT: consul factus est E. (factus est om. B.) 9. verbis res PBFRT: res verbis AE. 11. aut a PABFT: aut si a RE. 12. aut circumstantibus PBFT: aut a circumstantibus ARE. 14. sententia PABFT: a sententia RE. 15. e PABFT: ex RE. 16. et om. PBFRT. sudans] stans PF et pr. A, Lamb. 18. dextera PAFT: dextra BRE. hoc alios iubet item PAFRT (sed idem ART et pr. P.): alios hoc idem iubet BE. 20. et ex PAFRT: ex BE. aliis alii BR, tres Lindemanni aliique: aliis alis pr. P, aliis aliisque AFRE et corr. P, aliis atque aliis T. 23. infimo PRT. Erf. 25. nullam vocem ABR. delabans PT et pr. A, edens BR et 27. hilare P aliique: hilariter FRT, hilaris ABE. 30. et proponit PFR. 33. diligentius PAFRT: diligenter BE. - 35. efferatur] esse saturum P, Erf., proferatur AFRT. 36. agetur PABFT, Erf. Graev. et Oud.

corr. A.

-

-

[ocr errors]

[ocr errors]

37. orationem PF aliique, probb.

quod alii cum molestia tribus de causis maxime faciunt: aut si, quicum libenter exerceantur, non habent aut si sibi diffidunt aut si nesciunt, quam viam sequi debeant; quae a nobis absunt omnes difficultates. Nam et simul libenter exercemur propter amicitiam, cuius initium cognatio fecit, cetera philosophiae ratio confirmavit; et nobis non diffidimus, 5 propterea quod et aliquantulum processimus et alia sunt meliora, quae multo intentius petimus in vita, ut, etsi non pervenerimus in dicendo, quo volumus, parva pars vitae perfectissimae desideretur; et viam, quam sequamur, habemus, propterea quod in his libris nihil praeteritum est rhetoricae praeceptionis.

10

[Demonstratum est enim, quomodo res in omnibus generibus causarum inveniri oporteat; dictum est, quo pacto eas disponere conveniat; traditum est, qua ratione esset pronuntiandum; praeceptum est, qua via meminisse possemus; demonstratum est, quibus modis perfecta elocutio compararetur. Quae si exsequimur, acute et cito reperiemus, distincte 15 et ordinate disponemus, graviter et venuste pronuntiabimus, firme et perpetuo meminerimus, ornate et suaviter eloquemur. Ergo amplius in arte rhetorica nihil est. Haec omnia adipiscemur, si rationes praeceptionis diligentia consequemur exercitationis.]

[ocr errors]

1. quicum PT: qui pr. F, quocum rc. F, quibuscum R, cum quibus cum Lamb. E. (De AB non liquet.) 2. aut nesciunt PBFT. 6. aliquantum P, Voss. I. Leid. I. sunt meliora PABFRT: meliora sunt E. 7. ut etsi PF aliique: ut si T, ut etiamsi ABRE. 11. Demonstratum est - - - exercitationis] Subditicia haec esse vidit iam Gruterus; seclusit Sch. 12. conveniret Ern. coni. 13. esset om. F solus ex nostris. 13. qua via] qu. a (sic) P, qua FT, om. pr. A. 14. possimus AFR et corr. P. Ut nos, BT et pr. P. 15. comparetur ABFT. Ut nos, PR. sequimur PBR, sequamur T. 16. ordine P, Erf. Cfr. Ruhnkenium ad Muretum I. p. 38. 18. conceptionis PF et pr. A. 19. et exercitatione B, L. M. Tulli Ciceronis ad herennium liber VI. explicit. PAF.

[ocr errors]

inv. I,

M. TULLII CICERONIS

RHETORICORUM

LIBRI DUO

QUI SUNT

DE INVENTIONE RHETORICA.

LIBER PRIMUS.

I. 1. Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; cum autem res 5 ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intelligo cum animi ratione, tum facilius eloquentia comparatas. Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine 10 eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam. Quare si quis, omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare com15 moda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.

2. Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque 20 optimis rationibus profectum. II. Nam fuit quoddam tempus, cum in

1. et] ac R. postmodo.)

cogitavi mecum AT.

4. colligo calamitates Victorinus. (V. 5. invectam esse V, L. 8. animi suspectum Ernestio firmat V. cum

libris nostris. 14. pugnare ART. Ut nos, P.
(sed PAT ex gloss. sive artis initium sive studii).
18. ab PART: a E.

17. sive artis sive studii PART Nostro ordini favet etiam V.

19. atque optimis VPART: atque ab optimis cum Lamb. E.

agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant; nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant; nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur; nemo nuptias viderat legitimas; non certos quisquam inspexerat liberos; non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. s Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit, quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et prae- 10 cipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam compulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et immanibus mites reddidit et 15 mansuetos. 3. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas vitae rationes traduceret. Age vero, urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos communis 20 commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent: qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent? Profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum his se pateretur aequari et sua volun- 25 tate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim obtineret propter vetustatem. Ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata. Postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii 30 dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit. III. Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus.

4. Veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad 35 privatas causas magnos ac disertos homines accedere; sed cum a summis viris maximae res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. Quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas aluit audaciam, ut necessario superio-40 res illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis quis

[ocr errors]

1. more R. Ut nos, VPAT. ferino R et corr. ant. m. P. 4. legitimas viderat nuptias V. 5. inspexerat VAR et corr. ant. m. P: aspexerat E cum RT el pr. P. 6. inscitiam PR. 9. materies V: materiae AT, materia esset PRE. 10. in animis inesset hominum VPR: animis inesset hominum AT, in animis hominum expuncto inesset E. 16. hoc nec tacita videtur e Codd. Graev. Ut nos, VPART. 18. rationes vitae PART. Ut nos, V. 25. his VPART: iis E. 30. commoditas] calliditas auctore Ernestio Sch. In P glossa adscripta est habilitas. Firmat librorum

lect. V.

[ocr errors]

39. stare homines PART: homines stare E.

37

« IndietroContinua »