Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

paene perierint, quam supersunt) plus spei nactos esse. At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. Effi- 5 gies, imo umbrae hominum, fame, frigore, illuvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque. Ad haec, praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis: reliquias extremas hostium, non hostes, habebitis. Ac nihil magis vereor, 6 quam ne, vos quum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos, sine ulla humana ope, committere ac profligare bellum: nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.

XLI. Non vereor, ne quis me hoc vestri adhortandi causa magnifice loqui existimet; ipsum aliter animo affectum esse. Licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo jam profectus eram, cum exercitu ire meo: ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem, et Hasdrubalem potius, quam Hannibalem, hostem, et minorem haud dubie molem belli. Tamen, quum praeterveherer navibus 2 Galliae oram, ad famam hujus hostis in terram egressus, praemisso equitatu, ad Rhodanum movi castra. Equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi: peditum agmen, quod in modum fu-, gientium raptim agebatur, quia assequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxima celeritate potui, tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus Alpium obvius fui. Huic timendo hosti utrum, quum declinarem certamen, 3 improvisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis ejus ? lacessere ac trahere ad decernendum? Experiri juvat, utrum alios repente Carthaginienses per viginti annos terra ediderit, an iidem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emisistis: et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non patriam victam, domum certe, patremque, et foedera Hamilcaris scripta manu. Qui, jussus a consule nostro, praesidium deduxit ab Eryce: 4 qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens maerensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim'; sed cum indignatione quadam atque ira: velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, 5 fame interficere: licuit victricem classem in Africam trajicere, atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthagi

nem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione: pacem cum victis fecimus: tutelae deinde nostrae 6 duximus, quum Africo bello urgerentur. Pro his impartitis, furiosum juvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis, et non pro salute, esset certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum: nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt, quas 7 dum superant, comparari nova possint praesidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed conjugem ac liberos parvos armis protegere putet: nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani imperii fore.

XLII. Haec apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, quam verbis, adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio statuit; armisque Gallicis ante eorum pedes projectis, interrogare interpretem jussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare 2 ferro vellet? Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et dejecta in id sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. Ut cujusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsul3 tans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter ejusdem modo conditionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna laudaretur.

3

XLIII. Quum sic aliquot spectatis paribus affectos dimisisset, concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: Si, quem animum in alienae sortis exemplo paullo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites: neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago vestrae conditionis erat. Ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra laevaque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus. Contra Padus amnis, major Padus ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitae. Hic vincendum aut moriendum, 'milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi, imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliorá homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra virtute recu

[ocr errors]

peraturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. Quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc 4 tam opimám mercedem, agite, cum diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus, pecora consectando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis: tempus est jam, opulenta vos ac ditia stipendia facere, et magna operae pre tia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum for- 5 tuna dedit: hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existi maritis victoriam fore. Saepe et contemptus hostis cruen. tum certamen edidit, et incluti populi regesque perlevi mo mento victi sunt. Nam, dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti 6 annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa for tuna taceam; ab Herculis columnis, ab oceano terminisque ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis: pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo, ignorantique ducem. An me, in 7 praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertorè exercitus sui? Cui si quis, demptis signis, Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi aestimo, milites, quod 8 nemo vestrum est, cujus non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius omnium vestrum, quam imperator, procedam acie adversus ignotos inter se ignorantesque.

XLIV. Quocunque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris; veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos et infrenatos, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses, quum ob patriam, tum ob iram justissimam, pugnaturos. Inferimus 2 bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi, quanto major spes, major est animus inferentis vim, quam arcentis. Accendit praeterea animos et stimulat dolor, injuria, indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis: deditos ultimis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua 3 omnia suique arbitrii facit. Cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet:

circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos ne excedamus: neque eos, quos statuit, terminos ob4 servat. Ne transieris Iberum: ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. Ad Iberum est Saguntum. Nusquam te vestigio 'moveris. Parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam et Sardiniam adimis: etiam Hispanias? et inde cessero, in Africam transcendes. Transcendes autem, dico? duos consules hujus anni, unum in Africam, alterum in 5 Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis licet esse, qui respectum habent, quos suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera fugientes, accipient: vobis necesse est fortibus viris esse, et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, 6 in proelio potius, quam in fuga, mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus destinatumque in animo est, iterum dicam, vicistis: nullum momentum ad vincendum homini ab diis immortalibus acrius datum est.

XLV. His adhortationibus quum utrinque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt, tutandique pontis causa castellum insuper imponunt. Poenus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime jubet, principumque animos sollicitari ad defectionem. Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium, quinque millia passuum a Victumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat: revocatoque propere Maharbale atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad concionem certa 3 praemia pronunciat, in quorum spem pugnarent. Agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque: qui pecuniam, quam agrum, maluisset, ei se argento satisfacturum: qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum: qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum popularium mutatam secum fortunam esse 4 vellent. Servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum, Eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum mactas5 set, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

XLVI. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis.

Nam et lupus intraverat castra, laniatisque obviis ipse intactus evaserat; et examen apum in arbore praetorio imminente consederat. Quibus procuratis, Scipio, cum 2 equitatu jaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium, exque propinquo copias, quantae, et cujus gene. ris essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neutri al- 3 teros primo cernebant: densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Constitit utrumque agmen, et proelio sese expediebant. Scipio jaculatores et Gallos equites in fronte locat; Romanos, sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato, jaculato- 4 res fugerunt inter subsidia ad secundam aciem: inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps: dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis, aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, jam magna ex parte ad pedes pugna venerat: donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paullulum, ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos auxit- 5 que pavorem consulis vulnus, periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic erit juvenis, penes quem perfecti hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. Fuga tamen effusa jaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt. Alius confertus equitatus consulem 6 in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis, protegens, in castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. Servati consulis decus Coelins ad servum natione Ligurem delegat. Malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores, et

fama obtinuit.

XLVII. Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit, et equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxi- 2 ma nocte, jussis militibus vasa silentio colligere, castra' ab Ticino mota, festinatumque ad Padun est; ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, sine tumultu atque insectatione hostis, copias trajiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos: tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa, segniter ratem solventes, cepit. Transire non po- 3. tuit pontem, ut extrema resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est, Magonem cum equitatú et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse; ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum

« IndietroContinua »