Immagini della pagina
PDF
ePub

pertas primo Punico conserebant bello: et adeo varia belli fortuna ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fue3 rint, qui vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma; Poenis, quod superbe ava4 reque crederent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. 5. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit; ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in animo bellum: et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturos fuisse, quae Hannibalis 2 ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem et filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis (uti ferunt) primo Hamilcari conciliatus: gener inde ob altam indolem provecto annis ascitus, et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane 3 voluntate principum, imperio potitus. Is, plura consilio quam vi gerens, hospitiis regulorum magis conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax 4 tutior fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebuerit. 5 Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus, imperioque jungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin praerogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in praetorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis se2 queretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiae Hannibal, atque in paternas succederet opes. Hanno, alterius factionis princeps, Et aequum postulare videtur, inquit, Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum. Quum ad- 3 miratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, Florem aetatis, inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, justo jure eum a filio repeti censet. Nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini praetorum. An hoc 4 timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat? et, cujus regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub 5 legibus, sub magistratibus docendum vivere aequo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.

IV. Pauci, ac ferme optimus quisque, Hannoni assen tiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim ad. ventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se mi- 2 nimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciae ad 3 pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. Vigiliarum somnique uec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in proelium ibat; ultimus conserto proelio excedebat. Has 5 tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

V. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum

1

esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus ali2 quis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur; in Olcadum fines prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie, finitimis domitis gentibus, jungendoque, tractus 3 ad id bellum videri posset. Cartejam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsae minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exercitus, opulentusque praeda, Carthaginem Novam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio praeterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque animis in se firmatis, vere primo 4 in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala urbes vi captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi, exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, quum se junxissent, concitant Carpetanos; adortique Hannibalem, re gressum ex Vaccaeis, haud procul Tago flumine agmen 5 grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit; castrisque super ripam positis, quum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado trajecit: valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit, ut, quum ingressos aquam viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos ante quadraginta disposuit. 6 Carpetanorum cum appendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum millia fuere; invicta acies, si aequo dimicarétur campo. Itaque et ingenio feroces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, clamore sublato, passim sine ullius imperio, qua cuique proximum est, in amnem ruunt. 7 Et ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum; quippe ubi pedes instabilis, ac vix vado fidens, vel ab inermi equite, equo temere acto, perverti posset; eques, corpore armisque liber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminusque rem gereret. 8 Pars magna flumine absumpta: quidam, vorticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colligerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit: vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et jam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Carthaginiensium erant.

VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat: ceterum jam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen juris, sed vim quaeri appareret; legati a Saguntinis Romam missi, auxilium ad bellum jam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui quum, 2 legatis in senatum introductis, de republica retulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas; quibus si videretur digna causa, et Hannibali denunciarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam trajicerent, ac sociorum populi Romani querimonias deferrent; hac legatione decreta, necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata ex integro res 3 ad senatum. Alii, provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes, terra marique rem gerendam censebant; alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tantam, exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec sen- 4 tentia, quae tutissima videbatur, vicit: legatique eo maturius missi, P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

VII. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opnlentissima ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis. Ceterum in 2 tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, sen multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem vergens. Adversus eum vineas agere instituit, 3 per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat. Et turris ingens imminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat: et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Ac 4 primo missilibus summovere hostem, nec quicquam satis tutum munientibus pati. Deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant

5 quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae desererentur.

VIII. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppugnatio, fuit, dum vulnus ducis curaretur: per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae coeptae agi admoveri2 que aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum enim quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur. Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti sunt: et non sufficiebant (jam enim feriebantur arietibus) muri, quassataeque multae partes 3 erant. Una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter utrosque murus 4 texisset, ita utrinque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent: sed justae acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. 5 Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Poeno cepisse jam se urbem, si paullulum annitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum ho. stem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrinque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter 6 arma corporaque vano intercidente telo. Falarica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno, et cetera tereti, praeterquam ad extremum, unde ferrum exstabat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant, linebantque pice. Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut 7 cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

IX. Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi; Poenus, quia non vicisset, pro victo esset: clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fu2 gatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse nunciatum est. Quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam

« IndietroContinua »