Immagini della pagina
PDF
ePub

efferatarum gentium arma: nec Hannibali, in tanto discrimine rerum, operae esse legationes audire. Apparebat, 3 non admissos protenus Carthaginem ituros. Literas igitur nunciosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset.

2

X. Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, éa quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu causam foederis, magno silentio propter auctoritatem suam, non assensum audientium, egit. Per 2 deos, foederum arbitros ac testes, monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent. Non ma

nes

non stirpem ejus conquiescere viri: nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. Juvenem, flagrantem cupidine regni, 3 viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsident exercitus, unde arcentur foedere: mox Carthaginem circumsidebunt Romanae legiones, ducibus iisdem diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, an 4 vos, an fortunam utriusque populi, ignoratis? Legatos, ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non admisit, jus gentium sustulit. Hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex foedere repetunt. Publica fraus absit; auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius 5 incipiunt; ea, quum coeperint, vereor, ne perseverantius saeviant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite; quae terra marique per quatuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed tunc Tarento, id est Italia, abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo dii hominesque; et, id de quo verbis 6 ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli, velut aequus judex, unde jus stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident: susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio, meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias. Sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum jam cum Romanis haberemus; et hunc juvenem, tanquam furiam facemque hujus belli, odi ac detestor. Nec 8 dedendum solum id piaculum rupti foederis; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandumque eo; unde nec ad nos nomen famaque ejus

non

[ocr errors]

A

accedere, neque sollicitare quietae civitatis statum possit. 9 Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant: alios, qui Hannibali nuncient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant: tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.

[ocr errors]
[ocr errors]

XI. Quum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hanno2 nem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse. Populum Romanum injuste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum 3 dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit. Ut vero pro concione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, 4 nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est: nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, (quum omnia variis 5 clamoribus streperent) satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quae quum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit: nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto, struc6 turae antiquae genere. Itaque latius, quam caederetur, ruebat: perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt: collatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem haberent, muro circumdant: et Saguntini murum interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrinque summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora tuendo, minorem in dies urbem Saguntini fa7 ciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione, minuitur exspectatio externae opis; quum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paullisper tamen affectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque: qui duo populi, delec

tus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis, omiserunt mota arma.

XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, Himilconis filio, (eum praefecerat Hannibal) ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantum muri discussit; strataque ómnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam ar- 2 cem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrinque caede initum, et pars arcis capta est. Tentata deinde per duos est exigna pacis spes, Alconem Saguntinum, et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Sa. 3 guntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis ; 4 traditoque omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuenté Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis ejus interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, trans- 5 gressus munimenta, ad praetorem Saguntinum (et ipse ita jubebat) est deductus. Quo quum extemplo concursus' omnis generis hominum esset factus, summota cetera multitudine, senatus Alorco datus est: cujus talis oratio fuit.

XIII. Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestra aut sua culpa, manserit apud hostem, 2 (si metum simulavit, sua; vestra, si periculum est apud vos vera referentibus) ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio, quod, mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa me, 3. nec ullius alterius, loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod, neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes 4 est, nec vestra jam aut arma vos, aut moenia satis defendunt, pacem affero ad vos magis necessariam, quam aequam: cujus ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis: si non id, quod amittitur, in damno, (quum omnia victoris sint) sed, quicquid relinquitur, pro munere habituri estis. Ur- 5

1

bem vobis, quam ex magna jam parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum assignaturus, in quo novum oppidum aedificetis: aurum argentumque omne, publicum privatumque, ad se jubet deferri: conjugum vestraque corpora ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto 6 exire. Haec victor hostis imperat. Haec quanquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. Sed vel haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ara vestra conjuges ac liberos belli jure sinatis.

XIV. Ad haec audienda quum, circumfusa paullatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium repente primores, secessione facta, (priusquam responsum daretur) argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum collatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. 2 Quum ex eo pavor ac trepidatio, totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: perque ruinam ejus cohors Poenorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem, momento cepit, signo dato, ut omnes 3 puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullam ante finem pugnae, quam morientes, fecerunt?

XV. Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Cartha2 ginem. Octavo mense, quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere: inde Carthaginem Novam in hiberna Hannibalem concessise: quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo 3 aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non

potest: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

rem

XVI. Sub_idem fere tempus et legati, qui redierant a Carthagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nunciatum est: tantusque simul maeror Patres, misericordiaque sociorum peremptorum indigne, et pudor non lati auxilii, et ira in Carthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si janí ad portas hostis esset; ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis, quam consulerent. Nam neque hostem 2 acriorem bellicosioremque secum congressum;` nec Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos, Corsosque, et Istros, atque Illyrios, lacessisse magis, quam exercuisse Romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam belligeratum. Poenum, hostem 3 veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale duce acerrimo assuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Iberum transire: trahere secum tot excitos Hispanorum populos: conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. Cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

1

XVII. Nominatae jam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones, et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quatuor et viginti peditum Roma- 2 norum millia sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deductae. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo Carthaginiensi bellum indici. Ejusque belli causa supplicatio per urbem habita, atque 3 adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus jussisset. Inter consules ita copiae divisae. Sempronio datae legiones duae, (ea quaterna millia erant peditum, et treceni equites) et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti: naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestri- 4 bus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse' cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus deminutus. Sexaginta quinqueremes 5 datae (neque enim mari venturum, aut ea parte belli di

« IndietroContinua »