A Second Book in Latin: Containing Syntax, and Reading Lessons in Prose : Forming a Sufficient Latin Reader : with Imitative Exercises and a Vocabulary

Copertina anteriore
Harper & Brothers, 1853 - 296 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Sommario


Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 116 - studio, patres vestros, quos colui et dilexi, videndi : neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi. Quo quidem me proficiscentem baud sane quis facile retraxerit. Quod si quis deus mihi largiatur, ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem.
Pagina 18 - qui iter cognoverant, summum jugum montis ascendere jubet ; quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos contendit, equitatumque omnem ante se mittit. Publius Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur, et in exercitu Lucii Sullœ, et postea in Marci Crassi fuerat, cum exploratoribus
Pagina 32 - occurrerat, se aggregabat, magnopere perturbabantur. Hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur : plures paucos circumsistebant : alii ab latere aperto in universos tela conjiciebant. Quod quum animum advertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri jussit, et, quos laborantes conspexerat,
Pagina 101 - imperatoriae, quae vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo ; quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus, aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor, L. Sulla, hujus virtute et subsidio confessus est liberatam. Testis est Sicilia,
Pagina 47 - causam, qui sunt afiecti gravioribus morbis, quique in prœliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent, administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur ; quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse aliter Deorum immortalium numen placari arbitrantur : publiceque ejusdem generis habent instituía sacrificia. Alii immani
Pagina 48 - neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt, et quorum aperte opibus juvantur, Solem et Vulcanum et Lunam : reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit : ab parvulis labori ac duritiae student. qui
Pagina 30 - generis, ut in Gallia, est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare, fas non putant ; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora, quam in Gallia, remissioribus frigoribus. ínsula natura triquetra, cujus unum latus est contra Galliam. Hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo
Pagina 31 - res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent), ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum, dato signo et sublatis ancoris, circiter millia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.
Pagina 31 - First Landing in Britain. Nactus idoneam ad navigandum tempestatem, tertia fere vigilia solvit, equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi jussit : a quibus quum id paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cujus loci haec erat natura : adeo
Pagina 17 - Ubi per exploratores Caesar certior factus est, tres jam copiarum partes Helvetios id flumen transduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse ; de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus, magnam eorum partem concidit : reliqui

Informazioni bibliografiche