Immagini della pagina
PDF
ePub

egressis ad opem ferendam Tiburtibus simul cum iis intra portas conpelluntur.

Egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta 8 est. et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. dictator consulibus 9 in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit; Fabio satis visum, ut ovans urbem iniret.

Inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum 10 secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem: eam rem triumpho dignam visam Romanis. ne nimis mirum mag- 11 numque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.

XII. Itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. 1 Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam venerunt. ter- 2 rorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent; conclamatum tamen celeriter 3 ad arma est, et portae stationibus murique praesidiis firmati; et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur, apparuitque occasione 4 magis quam virtute fretos venisse; adeo vix primum impetum Romanorum sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum constabat, orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli conpressam.

Alius adventus hostium fuit proximo anno agris 5 terribilior quam urbi: populabundi Tarquinienses fines 6

10

Romanos, maxime qua ex parte Etruriae adiacent, peragravere; rebusque nequiquam repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea provincia, Plautio Hernici evenere. 7 Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis militum ab iis ex foedere vetusto, quod 8 multis intermiserant annis, accepta. quo praesidio cum fulta res Romana esset, levius fuit, quod Gallos mox Praeneste venisse atque inde circa Pedum consedisse 9 auditum est. dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Valerius. hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa adversus Gallos duxerunt.

Lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit. cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam vinceret, 11 dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque, quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora.

12 His consiliis dictator bellum trahebat gravemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per 13 consules geri bellum: electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat. eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Ro14 mam ituros; inmiscerique militibus centuriones, nec in circulis modo fremere, sed iam in principiis ac prae

torio in unum sermones confundi, atque in contionis magnitudinem crescere turba et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem iretur; verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius dignum esset.

XIII. Septimum primum pilum iam Tullius duce- 1 bat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. is praecedens mili- 2 tum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, 'si licet dicere, dic- 3 tator', inquit 'condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te agerem. equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, 4 si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam nova gloria patereris. etiam ad Aliam fusae legiones 5 eandem, quam per pavorem amiserant, patriam profectae postea a Veis virtute recuperavere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani et res et gloria est integra. quamquam de gloria vix dicere 6 ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. quid enim aliud esse causae credamus, cur veteranus 7 dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est. sin 8 autem non tuum istuc, sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta cen

seas, sed a plebe patribus, quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tan9 dem suscenseat? milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in exilium missos? si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium Romae potius 10 quam in castris acturos? haec dicta sint patribus; te, imperator, milites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi 11 maximi templum gratantes ovantesque adire.' orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant. 1 XIV. Dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat, tamen facturum, quod milites vellent, in se recepit Tulliumque secreto, quaenam haec 2 res sit aut quo acta more, percunctatur. Tullius magno opere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem, ne quis alius, quales 3 mota creare multitudo soleret, existeret; nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum; illi quoque tamen videndum magno opere esse, ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur.

4 Dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis, deinde ab Romana sta5 tione clamor ortus ac procursum utrimque est. iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset. adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re in posterum diem edicitur acie pug6 naturos. dictator tamen, ut qui magis animis quam

viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt. mulis strata detrahi 7 iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos inponit. his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte 8 super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante moveri, quam ab se acceperint signum. ipse, ubi inluxit, in radicibus montium exten- 9 dere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis. instructo vani terroris apparatu, qui 10 quidem terror plus paene veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit, quam signum ab ducibus daretur.

XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu; neque 1 sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset Sex. Tullium nomine increpans rogitansque, 'sicine pug- 2 naturos milites spopondisset; ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros; en ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pavidi.'

Vera audiebant; itaque tantos pudor stimulos ad- 3 movit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit. ipse dictator, postquam labantem una parte vidit aciem, 4 signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis, qui in monte erant, signum, quod convenerat, dedit. ubi inde quoque novus cla- 5 mor ortus est et tendere obliquo monte ad castra GalIorum visi sunt, tum metu, ne excluderentur, omissa

T. LIVI. II.

2

« IndietroContinua »