Immagini della pagina
PDF
ePub

6 pugna est, cursuque effuso ad castra ferebantur. ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimen7 tis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt; et eorum, quos pavor pertulerat in silvas, atrox caedes 8 post sedatum proelium fuit. nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacravit.

Eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum; nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tar10 quinienses pugnavit. nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior 11 fuit. accessit ad eam cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.

12 Eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est; 13 eaque rogatione novorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, conpressam credebant.

1 XVI. Haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario faenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius scivit.

2 Ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat, et eos, qui Falerios perfugerant, cum male pugnatum est, repe3 tentibus fetialibus Romanis non reddiderant.

ea provincia Cn. Manlio obvenit. Marcius exercitum in agrum

Privernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda inplevit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatum militi favit. Privernates cum 4 ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus 'castra nunc' inquit vobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse'. signum poscunt ingenti 5 clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium vadunt. ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat: aspice, imperator' inquit, 'quem ad modum exercitus tuus tibi promissa praestet' piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit. se- 6 quuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem urbem acceperunt. triumphus de Privernatibus actus.

Ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi 7 quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicesima eorum, qui manu mitterentur, tulit. patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis 8 non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt; nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.

Eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Lae- 9 nate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

XVII. Novi consules inde, M. Fabius Ambustus ite- 1 rum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile 2 alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem conpulso agros vastavit; Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. inde 3 terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum facibus

ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie. et tum qui dem velut lymphati et attoniti munimentis suis tre4 pido agmine inciderunt; deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, 5 et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci ruebant. discusso itaque vano apparatu hostium cum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem; castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.

6 Concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad salinas perveniunt. adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus magistrum equitum item de 7 plebe C. Plautium dixit. id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope inpediebant, ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturve. eo promptius cuncta ferente 8 dictatore populus iussit. profectus ab urbe utraque parte Tiberis ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum vagos 9 palantes oppressit; castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.

10 Quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum rediit. 11 interreges deinceps Q. Servilius Ahala, M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Aemilius, Q. Ser12 vilius, M. Fabius Ambustus. in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum

populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni nihil 13 aliud, quam ut differrent comitia, valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt.

XVIII. Quadringentesimo anno quam urbs Romana 1 condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola. Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando 2 certamine captum, sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit.

Domi maius certamen consulibus cum plebe ac tri- 3 bunis erat. fidei iam suae, non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare: quin aut toto cedendum esse, 4 ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum, quam possessionem integram a patribus accepissent. plebes contra fremit: quid se vivere, quid 5 in parte civium censeri, si, quod duorum hominum virtute, L. Sexti ac C. Licini, partum sit, id obtinere universi non possint? vel reges, vel decemviros, vel si 6 quod tristius sit imperii nomen, patiendum esse potius, quam ambos patricios consules videant, nec in vicem 7 pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum putet. non desunt tribuni auctores turba- 8 rum, sed inter concitatos per se omnes vix duces

eminent.

Aliquotiens frustra in campum descensum cum esset 9 multique per seditiones acti comitiales dies, postremo victae perseverantia consulum plebis eo dolor erupit, ut tribunos, actum esse de libertate vociferantes relin

quendumque non campum iam solum sed etiam urbem, captam atque oppressam regno patriciorum, maesta 10 plebs sequeretur. consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius. in quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem invenio.

1 XIX. Duo bella eo anno prospere gesta. cum Tiburtibus usque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni universa gens positis armis in fidem 2 consulis venisset. triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis victoria fuit. in Tarquinienses acerbe saevitum; multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; vulgus aliud 3 trucidatum. nec populus in eos, qui missi Romam erant, mitior fuit; medio in foro omnes virgis caesi ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum. 4 Res bello bene gestae, ut Samnites quoque amicitiam peterent, effecerunt. legatis eorum comiter ab senatu responsum, foedere in societatem accepti. 5 Non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. nam etsi unciario faenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicave studia prae privatis incommodis plebs 6 ad animum admittebat. consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum.

In bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebatur, legati Latini ad Volscos convertere nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus inminere; inde popula7 bundos in agrum Romanum venturos esse. censuit

« IndietroContinua »