Immagini della pagina
PDF
ePub

6 replestis. nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendum in hostem.'

7

His adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium 8 agmen perrumpunt. inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumu9 los occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. consul non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem ex10 ercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. moram triumpho vulnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset, qui aegris 11 consulibus comitia haberet. dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.

1 XXV. Priusquam inirent novi consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno favore plebis; mussantesque inter se rogitabant, num quem 2 plebei consulis paeniteret; simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem [consulatum], privata cupiditate quam publica iniuria foediorem, cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet. 3 Annus multis variisque motibus fuit insignis. Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritumaque loca vagi populaban4 tur; mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores pu5 tarent. inter hos longe maximus extitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita re

sponsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent; Latinos pro sua libertate potius quam pro 6 alieno imperio laturos arma.

Inter duo simul bella externa defectione etiam so- 7 ciorum senatus anxius cum cerneret metu tenendos, quos fides non tenuisset, contendere omnes imperii vires consules dilectu habendo iussit; civili quippe standum exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret. undique, non urbana tantum sed etiam agresti 8 iuventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum, si qua externa vis in- 9 gruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant; adeo in quae laboramus sola crevimus, divitias luxuriamque.

Inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Clau- 10 dius in ipso belli apparatu moritur, redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem 11 haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari haud satis decorum visum est patribus. consul duabus 12 legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit. et cum in 13 agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus, quos rapto vivere necessitas cogeret, satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.

XXVI. Ubi cum in stationibus quieti tempus te- 1 rerent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, provocat per interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus mili- 2 tum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se

quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis 3 voluntatem in medium armatus processit. minus insigne certamen humanum numine interposito decorum factum; namque conserenti iam manum Romano cor4 vus repente in galea consedit in hostem versus. quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde: si divus, si diva esset, qui sibi 5 praepetem misisset, volens propitius adesset. dictu mirabile! tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus adpetit, donec territum prodigii talis visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat; corvus ex conspectu elatus orientem petit.

6

Hactenus quietae utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit. ibi circa iacentis Galli cor7 pus contracto certamine pugna atrox concitatur. iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum 'hunc imitare, miles', aiebat 'et circa 8 iacentem ducem sterne Gallorum catervas'. di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum eventum, inter quos pugnatum erat, 9 utraque acies animis praeceperat. inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit; alia multitudo, priusquam ad coniectum teli veniret, terga vertit. primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare superum petierunt. 10 Consul contione advocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra. 11 ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committen

tium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit. dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso 12 dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum - id enim illi deinde cognominis fuit summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit. collega 13 Corvo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est.

Cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter 14 cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere. cuius 15 populi ea cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est. maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.

XXVII. Exercitibus dimissis cum et foris pax et 1 domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. eodem anno Satri- 2 cum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant; et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent. idem otium domi forisque 3 mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex unciario faenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte 4 plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.

Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. 5 Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,

priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre 6 iussus ad Satricum exercitu infesto pergit. quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora 7 inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt. et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem inbellem sese dedidere. 8 oppidum dirutum atque incensum; ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. 9 sunt, qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est quam deditos venisse.

1 XXVIII. Hos consules secuti sunt M. Fabius Dor2 suo, Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum, metuque, ne id factum populi unius, consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium 3 Capitolinum dixit; et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones, quantum maturari potuit, in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inventi; prima itaque acie debel4 latum est. dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura 5 se abdicavit. senatus duumviros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli

« IndietroContinua »