Immagini della pagina
PDF
ePub

nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. 4 ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino tulerit.

5 Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit paucis suos adhortatus: ne novum bellum 6 eos novusque hostis terreret; quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in inbelles gentes 7 eos prodire. ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos 8 esse. quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe con 9 dita numeret, qui omnia circa se- Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo 10 in mare ac naves fuga conpulerit? cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, 11 utrum, qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.

[ocr errors]

12 'Facta mea, non dicta vos, milites', inquit 'sequi volo nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres consulatus 13 summamque laudem peperi. fuit, cum hoc dici poterat 'patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum, quo urbs haec 14 consulem habuit'; nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus patet, nec generis, ut

ante, sed virtutis est praemium. proinde summum 15 quodque spectate, milites, decus. non, si mihi novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit; semper ego plebem Romanam mili- 16 tiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.'

nunc, 17

XXXIII. Non alias militi familiarior dux fuit om- 1 nia inter infimos militum haud gravate munia obeundo, in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque 2 inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam aspernari parem, qui se offeret; factis benignus pro re, 3 dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. itaque uni- 4 versus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.

Proelium, ut quod maxime umquam, pari spe 5 utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. Samnitibus ferociam 6 augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria; utrisque 7 tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit, quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. tum consul trepidationem iniciendam ratus, quando vi s pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima signa hostium conatur. quos ubi nequiquam tumul- 9 tuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, 'nostrum' inquit 10 'peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me

videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.'

11 Vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem 12 et, cum quo forte contulit gradum, obtruncat. hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera. 13 aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat; adeo 14 morte sola vinci destinaverant animis. itaque Romani, cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in 15 hostem. tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam 16 proelium diremisset. et Romani fatebantur numquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur, quaenam prima causa tam obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque vultus et furentia ora; inde plus 17 quam ex alia ulla re terroris ortum. quem terrorem non pugnae solum eventu, sed nocturna profectione 18 confessi sunt. postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo . gratulabunda effudit.

1 XXXIV. Ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio foedatum est. nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava 2 valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius, quam recipi tuto signa non poterant, inminen3 tem capiti hostem vidit. dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in

saltu collem, inminentem hostium castris, aditu arduum inpedito agmini, expeditis haud difficilem. itaque con- 4 suli territo animi 'videsne tu' inquit, A. Corneli, cacumen illud supra hostem? arx illa est spei salutisque nostrae, si eam, quoniam caeci reliquere Samnites, inpigre capimus. ne tu mihi plus quam unius legionis 5 principes hastatosque dederis; cum quibus ubi evasero in summum, perge hinc omni liber metu teque et exercitum serva; neque enim moveri hostis, subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit. nos 6 deinde aut fortuna populi Romani aut nostra virtus expediet.'

Conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit oc- 7 cultus per saltum nec prius ab hoste est visus, quam loco, quem petebat, adpropinquavit. inde admiratione 8 paventibus cunctis cum omnium in se vertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et ipse in summo constitit vertice. Samnites, dum huc illuc signa vertunt, utriusque rei 9 amissa occasione neque insequi consulem nisi per eandem vallem, in qua paulo ante subiectum eum telis suis habuerant, possunt nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum. sed cum ira in hos magis, 10 qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat; et nunc cir- 11 cumdare undique collem armatis volunt, ut a consule Decium intercludant, nunc viam patefacere, ut degressos in vallem adoriantur. incertos, quid agerent, nox oppressit.

Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in 12 adversum collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit, quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrerentur, opere se valloque circumdarent. tum centurionibus ad 13 se vocatis: quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt? huc atque illuc signa moveri ac

modo in unum conferri, modo diduci videtis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati vallo potuerimus esse. tum vero nos similes istorum simus, 14 si diutius hic moremur, quam commodum sit. agitedum, ite mecum, ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, 15 exploremus'. haec omnia sagulo gregali amictus centu rionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.

1 XXXV. Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conveni2 rent. quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: 'hoc silentium, milites', inquit 'omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, 3 eo stabitur consilio. nunc, quae mente agitem, audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum, virtute hinc opor4 tet evadatis. veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis; erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis, qui pauci pluribus opem tuleritis, 5 ipsi nullius auxilio egueritis. cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem inminentem capiti suo non ante viderit quam captum 6 a nobis; nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit, nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit. quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, 7 immo necesse est. in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam 8 consilii auctor sim. neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus, quam viros ac

« IndietroContinua »