Immagini della pagina
PDF
ePub

pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse; maxumeque eam pestilentiam insignem mors quamvis matura, tamen acerba M. Furi fecit. fuit enim vere 9 vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque, priusquam exulatum iret, clarior in exilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis inploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; par deinde per quinque et viginti annos - 10 tot enim postea vixit titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico 1 C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. eo nihil 2 dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. et cum vis morbi nec humanis consi- 3 liis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scaenici, nova res bellicoso populo nam circi modo spectaculum fuerat, inter alia caelaestis irae placamina instituti dicuntur. ceterum parva 4 haec quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones, ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. imitari deinde eos iuventus simul inconditis 5 inter se iocularia fundentes versibus coepere, nec absoni a voce motus erant. accepta itaque res saepiusque 6 usurpando excitata. vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino versu similem 7 inconpositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed inpletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot 8 annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor, dicitur, cum saepius revoca- 9 tus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canen

dum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus 10 inpediebat. inde ad manum cantari histrionibus coeptum, 11 diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum 12 Atellanis sunt. quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est: eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludi13 crae, faciant. inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

1

III. Nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut cor2 pora morbis levavit; quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus inpedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina 3 irae, terrorem ingentem fecit. itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamercino iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pesti4 lentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit. dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit.

5 Lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut, qui praetor maximus sit, idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi 6 maximi, ex qua parte Minervae templum est. eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inven

tum sit. Volsiniis quoque clavos indices numeri an- 7 norum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, conparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat. Horatius consul ea lege templum Iovis optimi 8 maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur. qua de causa creatus L. Manlius, per- 9 inde ac rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus, dictatura abiit

IV. Neque eo minus principio insequentis annis Q. 1 Servilio Ahala L. Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. acerbitas in di- 2 lectu, non damno modo civium sed etiam laceratione corporum cumulata, partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox 3 cognomenque Imperiosi, grave liberae civitati, ab ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. criminique ei tribunus inter cetera dabat, quod filium 4 iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastu- 5 lum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua inpromptus. quod naturae damnum utrum 6 nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parum prosperum sit; at hercule L. 7 Manlium malum malo augere filii et tarditatem inge

1

nii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id extinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.

V. Omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre 2 passus, ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed, quamquam non 3 civilis exempli, tamen pietate laudabile. inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo 4 ait: nuntiaret T. Manlium L. f. esse. mox introductus

etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre salute accepta redditaque esse ait, quae cum 5 eo agere arbitris remotis velit. procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum 6 minatur. pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae 7 adactus est verba. et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset.

8 Itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit, et, cum 9 eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri nam antea, sicut nunc, quos Ru

fulos vocant, imperatores ipsi faciebant, secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.

VI. Eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, 1 forum medium ferme specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur; neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri po- 2 tuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset: id enim illi loco 3 dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum inmortalium, quae foro 4 inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse; equoque deinde quam po- 5 terat maxime exornato insidentem armatum se in specum inmisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio, sed ab hoc appellatum. cura non deesset, si qua ad verum 6 via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

Post tanti prodigii procurationem eodem anno de 7 Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli 8 ea provincia sorte evenit. in expectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno 9 conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus

« IndietroContinua »