Immagini della pagina
PDF
ePub

cum silvam caederet, apborem palmae repertam conservari ut omen victoriae. iussit; ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adolevit ut non aequiperaret modo.. inatricem, verum et obtegeret frequentareturque colugirbarum nidis, quamvis id avium genus duram. et åsperam frondem maxime vitet. Illo et praecipưe ostento motum Caesarem ferunt ne quem alium .sibt succedere quam sororis nepotem vellet.

In secessu Apolloniae Theogenis mathematici per- 12 Io gulam comite Agrippa ascenderat; cum Agrippae, qui

prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec velle edere perseverabat metu ac pudore ne minor inveniretur.

Qua tamen post multas adhortationes vix et cunctanter 15 edita exilivit Theogenes adoravitque eum. Tantam mox

fiduciam fati Augustus habuit ut thema suum vulgaverit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.

Post necem Caesaris reverso ab Apollonia et ingre- 95 20 diente eo urbem, repente liquido ac puro sereno circu

lus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est. Primo autem consulatu et augurium capienti duo

decim se vultures ut Romulo ostenderunt et immolanti 25 omnium victimarum iocinera replicata intrinsecus ab

ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.

Quin et bellorum omnium eventus ante praesensit. 96 Contractis ad Bononiam trium virorum copiis, aquila ten30 torio eius supersedens duos corvos hinc et inde infe

stantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qua

15

lis secuta est atque exitum praesagiente. . . . . Philippos Thessalus quidam de futura victoria nuntiavit auctore Divo Caesare, cuius sibi species itinere avio occurrisset. 2 Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem 5 rei divinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices quae periculosa et adversa sacrificanti denuntiata essent cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter evenit. Pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari 10 exilivit et ad pedes iacuit. Apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit: homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum victor posuit in templo in quod castrorum

suorum locum vertit. 97 Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, divinitasque

post mortem evidentissimis ostentis praecognita est. Cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumvolavit transgressaque in vicinam aedem super nomen Agrippae ad pri-20 mam litteram sedit; quo animadverso, vota quae in proximum lustrum suscipi mos est collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negavit suscepturum quae non 2 esset soluturus. Sub idem tempus ictu fulminis ex in- 25 scriptione statuae eius prima nominis littera effluxit; responsum est centum solos dies posthac victurum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur quod aesar, id est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus vocaretur.

Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneventum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque

30

3

aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamavit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam perrexit et inde 5 praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae evectus causam valitudinis contraxit ex profluvio alvi.

Tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Ca- 98 prearum quoque secessui quadriduum impendit, remis

sissimo ad otium et ad omnem comitatem animo. 10 Forte Puteolanum sinum praetervehenti vectores nau-2

taeque de navi Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant: per illum se vivere,

per illum navigare, libertate atque fortunis 15 per illum frui. Qua re admodum exhilaratus quad

ragenos aureos comitibus divisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.

Sed et ceteros continuos dies inter varia munuscula 3 20 togas insuper ac pallia distribuit, lege proposita ut

Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone uterentur. Spectavit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex vetere instituto Capreis erat;

isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit permissa, 25 immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum

et obsoniorum rerumque . . . missilia. Nullo denique genere hilaritatis abstinuit.

Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a 4 desidia secedentium illuc e comitatu suo. Sed ex dilec30 tis unum, Masgában nomine, quasi conditorem insulae

ktíotnv vocare consueverat. Huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animadvertisset magna,

turba multisque luminibus frequentari, versum compositum ex tempore clare pronuntiavit:

Κτίστου δε τύμβον εισορώ πυρούμενον

conversusque ad Thrasyllum, Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei, interrogavit cuiusnam poetae 5 putaret esse; quo haesitante subiecit alium :

Οράς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον;

Mox 10

ac de hoc quoque consuluit. Cum ille nihil aliud responderet quam cuiuscumque essent optimos esse, 5 cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo variante ; tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectavit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit. Sed in redeundo adgravata valitudine tandem Nolae succubuit revoca- 15 tumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit

neque post ulli maiori negotio animum accommodavit. 99 Supremo die identidem exquirens an iam de se tu

multus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos per-20 contatus ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, adiecit et clausulam:

Επει δε πάνυ καλώς πέπαισται, δότε κρότον
και πάντες ημάς μετά χαράς προπέμψατε. .

Omnibus deinde dimissis, dum advenientes ab urbe de 25 Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liviae et in hac voce defecit: Livia, nostri coniugii memor vive, ac vale! sortitus exitum facilem et 2 qualem semper optaverat. Nam fere quotiens audisset

cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis cilavasiay similem - hoc enim et verbo uti solebatprecabatur. Unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pavefactus ba quadraginta se iuvenibus abripi questus est. Id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.

Obiit in cubiculo eodem quo pater Octavius, duobus 100 10 Sextis, Pompeio et Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb.

hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.

Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola 2 Bovillas usque deportarunt noctibus propter anni tempus, 15 cum interdiu in basilica cuiusque oppidi vel in aedium

sacrarum maxima reponeretur. A Bovillis equester ordo suscepit urbique intulit atque in vestibulo domus conlocavit. Senatus et in funere ornando et in memoria

honoranda eo studio certatim progressus est ut inter 20 alia complura censuerint quidam funus triumphali porta

ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus ; alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque su

mendos; nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum 25 collegiorum. Fuit et qui suaderet appellationem mensis 3

Augusti in Septembrem transferendam quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum

appellaretur et ita in fastos referretur. Verum adhibito 30 honoribus modo bifariam laudatus est: pro aede Divi Iuli

a Tiberio et pro rostris veteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum umeris delatus in Campum crematusque.

« IndietroContinua »