Immagini della pagina
PDF
ePub

cultuque Romano institutam et ornatam postea universam civitate donavit. Nec deinde ulla belli occasione, 3 ne iniusti quidem ac periculosi, abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut 5 senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. Sed prospere cedentibus rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetravit.

10

Gessit autem novem annis quibus in imperio fuit 25 haec fere.

Omnem Galliam quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia 15 passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit eique cccc in singulos annos stipendii nomine inposuit. Germanos qui trans Rhenum 2 incolunt primus Romanorum ponte fabricato adgressus maximis adfecit cladibus; adgressus est et Britannos 20 ignotos antea superatisque pecunias et obsides imperavit; per tot successus ter nec amplius adversum casum expertus in Britannia classe vi tempestatis prope absumpta et in Gallia ad Gergoviam legione fusa et in Germanorum finibus Titurio et Aurunculeio legatis per 25 insidias caesis.

Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, 26 nec multo post nepotem amisit. Inter quae, consternata Publi Clodi caede re publica, cum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset, 30 egit cum tribunis plebis, collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio se

[ocr errors]

27

cundi consulatus daretur ne ea causa maturius et in2 perfecto adhuc bello decederet. Quod ut adeptus est, altiora iam meditans et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice privatimque omisit. Forum de manubiis incohavit, cuius area super 5 sestertium milies constitit. Munus populo epulumque pronuntiavit in filiae memoriam, quod ante eum nemo. Quorum ut quam maxima expectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamvis macellaris ablocata, etiam 3 domesticatim apparabat. Gladiatores notos, sicubi in- 10 festis spectatoribus dimicarent, vi rapiendos reservandosque mandabat. Tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistulis eius ostenditur, ut disciplinam 15 singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent. Legionibus stipendium in perpetuum duplicavit. Frumentum, quotiens copia esset, etiam sine modo mensuraque praebuit ac singula interdum mancipia e praeda viritim dedit.

20

Ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac voluntatem Octaviam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam. Omnibus vero circa eum atque etiam parte magna senatus 25 gratuito aut levi faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere vel invitatos vel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper servulosque cuiusque prout domino patronove gratus qui 2 esset. Tum reorum aut obaeratorum aut prodigae iuven- 30 tutis subsidium unicum ac promptissimum erat, nisi quos gravior criminum vel inopiae luxuriaeve vis urgeret

quam ut subveniri posset a se; his plane palam bello civili opus esse dicebat.)

Nec minore studio reges atque provincias per terrarum 28 orbem adliciebat, aliis captivorum milia dono offerens, 5 aliis citra senatus populique auctoritatem quo vellent et quotiens vellent auxilia submittens, superque Italiae Galliarumque et Hispaniarum, Asiae quoque et Graeciae potentissimas urbes praecipuis operibus exornans; donec, 2 attonitis iam omnibus et quorsum illa tenderent re10 putantibus, Marcus Claudius Marcellus consul, edicto praefatus de summa se re publica acturum, rettulit ad senatum ut ei succederetur ante tempus, quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet victor exercitus; et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando 15 nec plebi scito Pompeius postea abrogasset. Acciderat 3 autem ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite quo petitione honorum absentis submovebat ne Caesarem quidem exciperet per oblivionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret 20 errorem. Nec contentus Marcellus provincias Caesari et privilegium eripere, rettulit etiam ut colonis quos rogatione Vatinia Novum Comum deduxisset civitas adimeretur quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.

25

Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo 29 auditum ferunt, difficilius se principem civitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in novissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per 30 Servium Sulpicium alterum consulem. Insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius

30

Aemilium Paulum Gaiumque Curionem violentissimum 2 tribunorum ingenti mercede defensores paravit. Sed cum obstinatius omnia agi videret et designatos etiam consules e parte diversa, senatum litteris deprecatus est ne sibi beneficium populi adimeretur aut ut ceteri 5 quoque imperatores ab exercitibus discederent; confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, veteranos convocaturum quam Pompeium novos milites. Cum adversariis autem pepigit ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cis-10 alpina provincia vel etiam una legio cum Illyrico concederetur quoad consul fieret.

Verum neque senatu interveniente et adversariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam conventibusque peractis Ravennae 15 substitit, bello vindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se gravius a senatu constitutum esset. 2 Et praetextum quidem illi civilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare quae in-20 stituerat neque populi expectationem quam de adventu suo fecerat privatis opibus explere posset, turbare omnia 3 ac permiscere voluisse. Alii timuisse dicunt ne eorum quae primo consulatu adversus auspicia legesque et intercessiones gessisset rationem reddere cogeretur; cum 25 M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius simul ac primum exercitum dimisisset; cumque vulgo fore praedicarent ut, si privatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam 4 apud iudices diceret. Quod probabilius facit Asinius 30 Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque adversarios prospicientem haec eum ad verbum dixisse referens: Hoc

voluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem. Quidam putant captum imperii 5 consuetudine pensitatisque suis et inimicorum viribus 5 usum occasione rapiendae dominationis quam aetate prima concupisset. Quod existimasse videbatur et Cicero, scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse Euripidis versus, quos sic ipse convertit:

Nam si violandum est ius, regnandi gratia 10 violandum est: aliis rebus pietatem colas.

Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque 31 urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam qua ludum 15 gladiatorium erat aedificaturus consideravit et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Dein post solis 2 occasum mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset via, diu errabundus tan20 dem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus evasit. Consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiam nunc, inquit, regredi possumus; quod 25 si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.

Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia 32 magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pas30 tores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad

« IndietroContinua »