Immagini della pagina
PDF
ePub

bus, quas secum simal defendissent, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.

Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris 2 contubernio; a quo ad accersendam classem in Bithy5 niam missus desedit apud Nicomeden, non sine rumore prostratae regi pudicitiae; quem rumorem auxit intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae quae deberetur cuidam libertino clienti suo. Reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo 10 in expugnatione Mytilenarum corona civica donatus est.

Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, sed brevi tem- 3 pore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per Marcum Lepidum movebatur, Romam propere redit. Et Lepidi quidem societate, quamquam 15 magnis condicionibus invitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, quam minorem opinione offenderat.

Ceterum composita seditione civili Cornelium Dola- 4 bellam consularem et triumphalem repetundarum pos20 tulavit; absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansit25 que apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expedien- 2 das pecunias quibus redimeretur dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis expositus in litore non dis30 tulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac redactos in potestatem supplicio quod saepe illis minatus inter iocum fuerat adficeret. Vastante regiones

proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum videretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam auxiliisque contractis et praefecto regis provincia expulso nutantis ac dubias civitates retinuit in fide.

5 Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per 5 suffragia populi honor optigit, actores restituendae tribuniciae potestatis, cuius vim Sulla deminuerat, enixissime iuvit. L. etiam Cinnae uxoris fratri, et qui cum eo civili discordia Lepidum secuti post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum in civitatem rogatione 10 Plotia confecit habuitque et ipse super ea re contionem.

6

7

Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudavit e more pro rostris. Et in amitae quidem laudatione de eius ac patris sui utraque origine sic refert:

15

Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus. coniunctum est. Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. Est ergo 20 in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.

2 In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti Pompei filiam, L. Sullae neptem; cum qua deinde di- 25 vortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri veste tam constans fama erat ut senatus quaestionem de pollutis sacris decreverit.

Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi cum man- 30 datu praetoris iure dicundo conventus circumiret Gadisque venisset, animadversa apud Herculis templum

x

nam 2

Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captan5 das quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. Etiam confusum eum somnio proximae noctis visus erat per quietem stuprum matri intulisse - coiectores ad amplissimam spem incitaverunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam 10 subiectam sibi vidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur. Decedens ergo ante tempus 8 colonias Latinas de petenda civitate agitantes adiit et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent. 15 Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: siqui- 9 dem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, venit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum 20 adorirentur et trucidatis quos placitum esset dictaturam Crassus invaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur. Meminerunt huius coniura- 2 tionis Tanusius Geminus in historia, Marcus Bibulus 25 in edictis, C. Curio pater in orationibus. De hac significare videtur et Cicero in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum de quo aedilis cogitarat. Tanusius adicit Crassum paenitentia vel metu diem caedi destinatum non obisse et 30 idcirco ne Caesarem quidem signum quod ab eo dari convenerat dedisse; convenisse autem Curio ait ut togam de umero deiceret. Idem Curio sed et M. Actorius Naso 3

auctores sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adulescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis provincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactumque ut simul foris ille, ipse Romae ad res novas consurgerent, per Ambranos et Transpadanos; destitutum 5 utriusque consilium morte Pisonis.

10 Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornavit, porticibus ad tempus extructis in quibus abundante rerum copia pars apparatus exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collega et separatim 10 edidit, quo factum est ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet collega eius Marcus Bibulus evenisse sibi quod Polluci: ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam 15 Caesarisque munificentiam unius Caesaris 2 dici. Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum 20 quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.

11

Conciliato populi favore temptavit per partem tribunorum ut sibi Aegyptus provincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu 25 appellatum expulerant resque vulgo inprobabatur. Nec obtinuit adversante optimatium factione: quorum auctoritatem ut quibus posset modis in vicem deminueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in exercenda 30 de sicaris quaestione eos quoque sicariorum numero habuit qui proscriptione ob relata civium Romanorum ca

pita pecunias ex aerario acceperant, quamquam exceptos Cornelis legibus.

Subornavit etiam qui Gaio Rabirio perduellionis diem 12 diceret, quo praecipuo adiutore aliquot ante annos Luci 5 Saturnini seditiosum tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum ductus tam cupide condemnavit ut ad populum provocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit.

Deposita provinciae spe pontificatum maximum petit 13. 10 non sine profusissima largitione; in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur domum se nisi pontificem non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate an15 tecedentes superavit ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit.

+

Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae sena- 14 tuque universo in socios facinoris ultimam statuente poenam, solus municipatim dividendos custodiendosque 20 publicatis bonis censuit. Quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire 25 velut gravius atque ipse sensisset exceptam. Obtinuis-2 set adeo, transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit quoad manus equitum Romanorum quae armata prae30 sidii causa circumstabat inmoderatius perseveranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans ut sedentem una proximi deseruerint, vix pauci complexu

« IndietroContinua »