Immagini della pagina
PDF
ePub

33

34

flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar, Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est, inquit.

Atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, 5 qui pulsi supervenerant, pro contione fidem militum flens ac veste a pectore discissa invocavit. Existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. Nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laevae manus ostentans adfirmaret se 10 ad satis faciendum omnibus per quos dignitatem suam defensurus esset anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat videre contionantem quam audire, pro dicto accepit quod visu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus 15 quadringenis fama distulit.

Ordo et summa rerum quas deinceps gessit sic se habent. Picenum, Umbriam, Etruriam occupavit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto 20 atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam 2 primum transfretaturi. Hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter convertit appellatisque de re publica patribus validissimas Pompei 25 copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, invasit, professus ante inter suos ire se ad exercitum sine duce et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Et quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas 30 clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante brevi tamen omnia subegit.

Hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pom- 35 peium, per quattuor paene menses maximis obsessum operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, 5 cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi videbat, bellum sane difficillimum gessit neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque inparatus. Regnum Aegypti victor Cleo10 patrae fratrique eius minori permisit, veritus provinciam facere ne quandoque violentiorem praesidem nacta novarum rerum materia esset. Ab Alexandria in Sy-2 riam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tune occa15 sione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem intra quintum quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum venit horis una profligavit acie; crebro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium 20 contigisset. Dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refoventis devicit, Pompei liberos in Hispania.

Omnibus civilibus bellis nullam cladem nisi per lega- 36 tos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit, C. 25 Antonius in Illyrico in adversariorum devenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Calvinus in Ponto exercitum amiserunt. Ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicavit: semel ad Dyrrachium, 30 ubi pulsus non instante Pompeio negavit eum vincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitavit.

37

38

39

Confectis bellis quinquiens triumphavit, post devictum Scipionem quater eodem mense sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. Primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proxi-5 mum Africanum, novissimum Hispaniensem, diverso 2 quemque apparatu et instrumento. Gallici triumphi die Velabrum praetervehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestan-10 tibus. Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum, VENI VIDI VICI, non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.

[ocr errors]

Veteranis legionibus praedae nomine in pedites singu- 15 los super bina sestertia, quae initio civilis tumultus numeraverat, vicena quaterna milia nummum dedit. Adsignavit et agros, sed non continuos ne quis possessorum expelleretur. Populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque num- 20 mos quos pollicitus olim erat viritim divisit et hoc 2 amplius centenos pro mora. Annuam etiam habitationem Romae usque ad bina milia nummum, in Italia non ultra quingenos sestertios remisit. Adiecit epulum ac viscerationem et post Hispaniensem victoriam duo pran-25 dia; nam cum prius parce neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quinto post die aliud largissimum praebuit.

Edidit spectacula varii generis: munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium 30 linguarum histriones; item circenses, athletas, naumachiam. Munere in foro depugnavit Furius Leptinus

stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorque causarum. Pyrricham saltaverunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. Ludis Decimus Laberius eques Ro-2 manus mimum suum egit donatusque quingentis sestertiis 5 et anulo aureo sessum in quattuordecim e scaena per orchestram transiit. Circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitaverunt nobilissimi iuvenes. Troiam lusit turma duplex maiorum mino10 rumque puerorum. Venationes editae per dies quinque 3 ac novissime pugna divisa in duas acies, quingenis peditibus, elephantis vicenis, tricenis equitibus hinc et inde commissis. Nam quo laxius dimicaretur, sublatae metae inque earum locum bina castra exadversum constituta 15 erant. Athletae stadio ad tempus extructo regione Marti campi certaverunt per triduum. Navali proelio in minore 4 Codeta defosso lacu biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt. Ad quae omnia spectacula tantum undique 20 confluxit hominum ut plerique advenae aut inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manerent ac saepe prae turba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores.

Conversus hinc ad ordinandum rei publicae statum, 40 fastos correxit iam pridem vitio pontificum per inter25 calandi licentiam adeo turbatos ut neque messium feriae aestate neque vindemiarum autumno conpeterent; annumque ad cursum solis accommodavit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno inter30 calaretur. Quo autem magis in posterum ex Kalendis 2 Ianuariis novis temporum ratio congrueret, inter Novembrem ac Decembrem mensem interiecit duos alios;

41

fuitque is annus quo haec constituebantur quindecim. mensium cum intercalario, qui ex consuetudine in eum annum inciderat.

Senatum supplevit, patricios adlegit, praetorum, aedilium, quaestorum, minorum etiam magistratuum nu-5 merum ampliavit; nudatos opere censorio aut sententia 2 iudicum de ambitu condemnatos restituit. Comitia cum

3

populo partitus est, ut exceptis consulatus conpetitoribus de cetero numero candidatorum pro parte dimidia quos populus vellet pronuntiarentur, pro parte altera quos ipse 10 dedisset. Et edebat per libellos circum tribum missos scriptura brevi: Caesar dictator illi tribui. Commendo vobis illum et illum, ut vestro suf fragio suam dignitatem teneant. Admisit ad honores et proscriptorum liberos. Iudicia ad duo genera 15 iudicum redegit, equestris ordinis ac senatorii; tribunos aerarios, quod erat tertium, sustulit.

Recensum populi nec more nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit atque ex viginti trecentisque milibus accipientium frumentum e publico ad centum 20 quinquaginta retraxit; ac ne qui novi coetus recensionis causa moveri quandoque possent, instituit quotannis in demortuorum locum ex iis qui recensi non essent subsortitio a praetore fieret.

42 Octoginta autem civium milibus in transmarinas co-25 lonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit ne quis civis maior annis viginti mi norve decem, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset neu qui senatoris filius, nisi contubernalis aut comes magistratus, peregre profi- 30 cisceretur; neve ii qui pecuariam facerent minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent.

« IndietroContinua »