Immagini della pagina
PDF
ePub

76

Acie Pharsalica proclamavit ut civibus parceretur, deincepsque nemini non suorum quem vellet unum partis 3 adversae servare concessit. Nec ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio Caesare iuvene; ac ne hos quidem 5 voluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam veniam rebellaverant et Caesar, libertis servisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas 4 contrucidaverat. Denique tempore extremo etiam qui-10 bus nondum ignoverat cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur gravius adversus se aut dicerentur, inhibere maluit quam vindicare. 15 5 Itaque et detectas coniurationes conventusque nocturnos non ultra arguit quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseverarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicen- 20 tissimis laceratam existimationem suam civili animo tulit.

Praegravant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur. Non enim honores modo nimios recepit: continuum consula-25 tum, perpetuam dictaturam praefecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra; sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est: sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et fer- 30 culum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, pulvinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo

nomine; ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit. Tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit, con-2 tentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul, atque utroque anno binos consules substituit sibi 5 in ternos novissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit qui apsente se res urbanas administrarent. Pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem 10 in paucas horas petenti dedit. Eadem licentia spreto 3 patrio more magistratus in pluris annos ordinavit, decem praetoris viris consularia ornamenta tribuit, civitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam. Praeterea monetae publicisque vectigalibus 15 peculiares servos praeposuit. Trium legionum quas Alexandreae relinquebat curam et imperium Rufioni liberti sui filio exoleto suo demandavit.

Nec minoris inpotentiae voces propalam edebat, ut 77 Titus Ampius scribit: nihil esse rem publicam, 20 appellationem modo sine corpore ac specie. Sullam nescisse litteras, qui dictaturam deposuerit. Debere homines consideratius iam. loqui secum ac pro legibus habere quae dicat. Eoque arrogantiae progressus est ut, haruspice tristia et 25 sine corde exta quondam nuntiante, futura diceret laetiora, cum vellet; nec pro ostento ducendum si pecudi cor defuisset.

Verum praecipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc 78 maxime movit. Adeuntis se cum plurimis honorificen30 tissimisque decretis universos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. Quidam putant retentum a Cornelio Balbo cum conaretur assurgere;

79

alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari vultu 2 respexisse. Idque factum eius tanto intolerabilius est visum quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non 5 assurrexisse adeo indignatus sit ut proclamaverit : Repete ergo a me, Aquila, rem publicam tribunus et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit.

10

Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum. Nam cum in sacrificio Latinarum, revertente eo inter inmodicas ac novas populi acclamationes, quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis 15 Epidius Marullus Caesetiusque Flavus coronae fasciam detrahi hominemque duci in vincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem sive, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos graviter increpi2 tos potestate privavit. Neque ex eo infamiam affectati 20 etiam regii nominis discutere valuit, quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit atque in 3 Capitolium Iovi Optimo Maximo miserit. Quin etiam 25 varia fama percrebruit migraturum Alexandream vel Ilium, translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa; proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimvirum sententiam dicturum ut, quoniam fatalibus libris contineretur 30 Parthos nisi a rege non posse vinci, Caesar rex appellaretur.

Quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, 80 ne assentiri necesse esset.

Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini ternive ceperant in unum omnes contulerunt, ne 5 populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante. Peregrinis in senatum allectis libellus propositus 2 est: Bonum factum: ne quis senatori novo curiam monstrare velit! Et illa vulgo canebantur: 10 Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam:

Galli bracas deposuerunt, latum clavum sumpserunt.

Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum 15 introeunte, cum lictor animadverti ex more iussisset, ab universis conclamatum est non esse eum consulem. Post 3 remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium. Subscripsere quidam Luci Bruti statuae: Uti20 nam viveres! item ipsius Caesaris :

Brutus, quia reges eiecit, consul primus fac

tus est:

hic, quia consules eiecit, rex postremo fac

tus est.

25 Conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio 4 Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. Qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent an in Sacra via vel in 30 aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Mar

81

tiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.

Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est. Paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas villas vetustissima 5 sepulcra disicerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inventa est conscripta litteris verbisque Graecis hac sententia: quandoque ossa 10 Capyis detecta essent, fore ut illo prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque mox Italiae cladibus vindicaretur. 2 Cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris. 15 Proximis diebus equorum greges quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac vagos et sine custode dimiserat comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere. Et immolantem haruspex Spurinna monuit caveret periculum, quod non ultra Martias Idus 20 3 proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt. Ea vero nocte cui inluxit dies caedis et ipse sibi visus est per quietem interdum supra 25 nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.

4 Ob haec simul et ob infirmam valitudinem diu cunctatus 30 an se contineret et quae apud senatum proposuerat agere differret, tandem Decimo Bruto adhortante ne frequentis

« IndietroContinua »