Immagini della pagina
PDF
ePub

10

ac iam dudum opperientis destitueret, quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem ab obvio quodam porrectum libellis ceteris quos sinistra manu

tenebat quasi mox lecturus commiscuit. Dein pluribus 5 hostiis caesis cum litare non posset, introiit curiam

spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent: quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.

Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, 82 ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam

adprehendit; deinde clamantem: Ista quidem vis 15 est! alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugu

lum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit 2 conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga

caput obvolvit, simul sinistra manu sinum ad ima crura 20 deduxit quo honestius caderet etiam inferiore corporis

parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse:

Kai où rékvov; Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu 3 25 iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio,

tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est nisi quod secundo loco in pectore acceperat.

Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim 4 30 trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.

Postulante ergo Lucio Pisone socero, testamentum eius 83

aperitur recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lavicano suo fecerat demandaveratque virgini Vestali maximae. Quintus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primo usque ad initium civilis belli Cn. Pompeium, idque mili-5 2 tibus pro contione recitatum. Sed novissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octavium ex dodrante et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo; in ima cera Gaium Octavium etiam in familiam, nomenque adoptavit; plerosque percussorum 10 in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominavit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus. Populo hortos circa Tiberim publice et viritim trecenos sestertios

legavit. 84 Funere indicto rogus extructus est in Martio campo 15

iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata ; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum veste in qua fuerat occisus. Praeferentibus munera, quia suffecturus dies non videbatur, praecep-20 tum ut omisso ordine quibus quisque vellet itineribus 2 urbis portaret in Campum. Inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et invidiam caedis eius accommodata, ex Pacuvi Armorum Iudicio:

Men servasse, ut essent qui me perderent? 25 Et ex Electra Acili ad similem sententiam. Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum quo omnia simul ei divina atque humana decreverat, item ius iurandum quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se verba addidit. 30 3 Lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis

cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, 5 quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde 4 tibicines et scaenici artifices vestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et vete

ranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus 10 celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.

In summo publico luctu exterarum gentium multitudo 5 circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque

Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequenta15 runt.

Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi cum 85 facibus tetendit atque aegre repulsa obvium sibi Helvium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset,

quem graviter pridie contionatum de Caesare requirebat, 20 occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.

Postea solidam columnam prope viginti pedum lapidis Numidici in foro statuit inscripsitque PARENTI PATRIAE. Apud eam longo tempore sacrificare, vota suscipere,

controversias quasdam interposito per Caesarem iure 25 iurando distrahere perseveravit.

Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque 86 voluisse se diutius vivere neque curasse quod valitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones

monerent et quae renuntiarent amici neglexisse. Sunt 30 qui putent confisum eum novissimo illo senatus consulto

ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis tadinspectantium se removisse. Alii e diverso opinantur 2

15

insidias undique imminentis subire semel quam cavere ... solitum ferunt: non tam sua quam rei publica e interesse uti salvus esset: se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam, si quid sibi eveniret, neque5 quietam fore et aliquanto deteriore condi

cione civilia bella subituram. 87

Illud plane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. Nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valitudine 10 mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaverat; et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum quisnam esset finis vitae com

modissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. 88 Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in

deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione volgi. Siquidem ludis quos primos consecrato ei heres Augustus edebat stella crinita per septem continuos dies fulsit, exoriens circa undecimam 20 horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella.

Curiam in qua occisus est obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari ac ne umquam eo die 25

senatus ageretur. 89 Percussorum autem fere neque triennio quisquam am

plius supervixit neque sua morte defunctus est. Damnati omnes alius alio casu periit, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione quo Caesarem 30 violaverant interemerunt.

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

LIBER II.

DIVUS AUGUSTUS

Gentem Octaviam Velitris praecipuam olim fuisse 1 multa declarant. Nam et vicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octavius vocabatur et ostendebatur ara Octavio consecrata qui bello dux finitimo, cum forte 5 Marti rem divinam faceret, nuntiata repente hostis in

cursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus victor redit. Decretum etiam publicum extabat quo cavebatur ut in posterum quoque simili

modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octavios 10 referrentur.

Ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis 2 adlecta in senatum, mox a Servio Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem se contulit ac rursus

magno intervallo per Divum Iulium in patriciatum redit. 15 Primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C.

Rufus. Is quaestorius Cn. et C. procreavit, a quibus 2 duplex Octaviorum familia defluxit condicione diversa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi

sunt honoribus summis ; at C. eiusque posteri, seu fortuna 20 seu voluntate, in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. Proavus Augusti secundo Punico bello

« IndietroContinua »