Immagini della pagina
PDF
ePub

stipendia in Sicilia tribunus militum feçit Aemilio Papo imperatore. Avus municipalibus magisteriis contentus 3 abundante patrimonio tranquillissime senuit. Sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit vetere ac locuplete et in qua primus 5 senator pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proavum exprobrat, restionem e pago Thurino, avum argentarium. Nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.

3 C. Octavius pater a principio aetatis et re et existi- 10 matione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter divisores operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus est facile et egregie administravit. Ex praetura Macedoniam sortitus fugitivos, 15 residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurinum agrum tenentis in itinere delevit, negotio sibi in senatu extra 2 ordinem dato. Provinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractavit ut epistulae M. Ciceronis 20 extent quibus Quintum fratrem, eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem, hortatur et monet imitetur in promerendis sociis vicinum suum Octavium.

4

Decedens Macedonia, prius quam profiteri se candida-25 tum consulatus posset, mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octavia maiore, quam ex Ancharia, et Octavia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est. Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia senatoriis 30 imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter vigin

10

tiviros agrum Campanum plebi Iulia lege divisit. Verum 2 idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proavum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit. 5 Cassius quidem Parmensis quadam epistula non tantum ut pistoris, sed etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: Materna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mens arius.

Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio 5 conss. VIIII. Kal. Octob. paulo ante solis exortum regione Palati ad Capita Bubula, ubi nunc sacrarium habet, aliquanto post quam excessit constitutum. Nam ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens 15 patricii generis, in deprecanda graviore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse possessorem ac velut aedituum soli quod primum Divus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, 20 decretum est ut ea pars domus consecraretur.

Nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in avito 6 suburbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae instar, tenetque vicinitatem opinio tamquam et natus ibi sit. Huc introire nisi necessario et caste religio est, con25 cepta opinione veteri quasi temere adeuntibus horror quidam et metus obiciatur, sed et mox confirmata. Nam cum possessor villae novus seu forte seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, evenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita vi et incerta paene 30 semianimis cum strato simul ante fores inveniretur.

Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam 7 maiorum originis vel quod regione Thurina recens eo

8

nato pater Octavius adversus fugitivos rem prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem imagunculam eius aeream veterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter 5 cubiculi Lares colitur. Sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius 2 nomen obici. Postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris avun- 10 culi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere, quasi et ipsum conditorem urbis, praevaluisset ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid 15 consecratur augusta dicantur ab auctu vel ab avium gestu gustuve, sicut etiam Ennius docet scribens:

Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.

Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens 20 aviam Iuliam defunctam pro contione laudavit. Quadriennio post virili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem. Profectum mox avunculum in Hispanias adversus Cn. Pompei liberos, vixdum firmus a 25 gravi valitudine, per infestas hostibus vias paucissimis comitibus, naufragio etiam facto, subsecutus magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole super itineris industriam.

2 Caesare post receptas Hispanias expeditionem in Da-30 cos et inde in Parthos destinante, praemissus Apolloniam

10

studiis vacavit. Utque primum occisum eum heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit. Ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante 5 matre, vitrico vero Marcio Philippo consulari multum dissuadente. Atque ab eo tempore exercitibus compara-3 tis, primum cum M. Antonio M.que Lepido, deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, novissime per quattuor et quadraginta solus rem p. tenuit.

Proposita vitae eius velut summa, partes singillatim 9 neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint.

Bella civilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum; e quibus primum ac 15 novissimum adversus M. Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium triumviri fratrem, quartum adversus Sextum Pompeium Cn. filium.

Omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: 10 20 nihil convenientius ducens quam necem avunculi vindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et vi necopinantis et, quia provisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. Ludos autem victoriae Caesaris 25 non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. Et quo constantius cetera quoque exequeretur 2 in locum tr. pl. forte demortui candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. Sed adversante conatibus suis M. Antonio consule, quem vel praecipuum 30 adiutorem speraverat, ac ne publicum quidem et translativum ius ulla in re sibi sine pactione gravissimae mercedis impertiente ad optimates se contulit, quibus eum

invisum sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae provincia a Caesare data et per senatum con3 firmata expellere armis niteretur. Hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornavit, ac fraude deprehensa periculum in vicem metuens veteranos simul in suum ac 5 rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre, demandatum bellum tertio mense confecit 4 duobus proeliis. Priore Antonius fugisse eum scribit ac 10 sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.

11

12

15

Hoc bello cum Hirtius in acie, Pansa paulo post ex vulnere perissent, rumor increbruit ambos opera eius occisos, ut Antonio fugato, re p. consulibus orbata, solus victores exercitus occuparet. Pansae quidem adeo suspecta mors fuit ut Glyco medicus custoditus sit quasi 20 venenum vulneri indidisset. Adicit his Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso interemptum.

Sed ut cognovit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et exercitus consentire pro 25 partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit, ad praetextum mutatae voluntatis dicta factaque quorundam calumniatus quasi alii se puerum, alii ornandum tollendumque iactassent ne aut sibi aut veteranis par gratia referretur. Et quo magis paenitentiam prioris sectae 30 approbaret, Nursinos, grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos, extorres oppido egit quod Mutinensi

« IndietroContinua »