Immagini della pagina
PDF
ePub

acie interemptorum civium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.

Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense 13 quoque bellum, quamquam invalidus atque aeger, du5 plici proelio transegit, quorum priore castris exutus vix ad Antoni cornu fuga evaserat. Nec successum victoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit; ut quidem uni 2 10 suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam volucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro vita rogantis sortiri vel micare iussisse ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque 15 voluntariam occubuisset necem. Quare ceteri, in his M. Favonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo convicio coram prosciderunt.

Partitis post victoriam officiis, cum Antonius Orien- 3 20 tem ordinandum, ipse veteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset, neque veteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.

25

Quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem 14 gerebat, ac fraternae potentiae res novas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame conpulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus. Nam cum spectaculo ludorum gregarium 30 militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et discruciatum necasset, mini

15

16

mum afuit quin periret concursu et indignatione turbae militaris. Saluti fuit quod qui desiderabatur repente comparuit incolumis ac sine iniuria. Circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.

5

Perusia capta in plurimos animadvertit, orare veniam vel excusare se conantibus una voce occurrens, moriendum esse. Scribunt quidam trecentos ex dediticiis electos utriusque ordinis ad' aram Divo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more mactatos. Extiterunt 10 qui traderent conpecto eum ad arma isse ut occulti adversarii et quos metus magis quam voluntas contineret, facultate L. Antoni ducis praebita, detegerentur devictisque is et confiscatis promissa veteranis praemia solverentur.

15

Siculum bellum incohavit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingravescentem ; 20 donec, navibus ex integro fabricatis ac viginti servorum milibus manumissis et ad remum datis, portum Iulium apud Baias inmisso in Lucrinum et Avernum lacum mari effecit. In quo cum hieme tota copias exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulochum su-25 peravit, sub horam pugnae tam arto repente somno devinctus ut ad dandum signum ab amicis excitaretur. 2 Unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi: ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, verum supinum, caelum in-30 tuentem, stupidum cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum venisse

quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naves. Alii dictum factumque eius criminantur quasi classibus tempestate perditis exclamaverit etiam invito Neptuno victoriam se adepturum ac die 5 circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei detraxerit. Nec temere plura ac maiora pericula ullo 3 alio bello adiit. Traiecto in Siciliam exercitu, cum partem reliquam copiarum continenti repeteret, oppressus ex inproviso a Demochare et Apollophane praefectis 10 Pompei uno demum navigio aegerrime effugit. Iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret et prospectis biremibus Pompeianis terram legentibus suas ratus descendisset ad litus, paene exceptus est. Tunc etiam per devios tramites refugientem servus Aemili Pauli 15 comitis eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis oblata, interficere conatus est.

Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, 4 quem ex Africa in auxilium evocarat, superbientem 20 viginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore et minis vindicantem spoliavit exercitu supplicemque concessa vita Cerceios in perpetuum relegavit.

M. Antoni societatem semper dubiam et incertam 17 reconciliationibusque variis male focilatam abrupit tan25 dem, et quo magis degenerasse eum a civili more approbaret, testamentum quod is Romae etiam de Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat aperiundum recitandumque pro contione curavit. Remisit tamen 2 hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque 30 inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi

18

cum tota Italia pro partibus suis. Nec multo post navali proelio apud Actium vicit in serum dimicatione 3 protracta, ut in nave victor pernoctaverit. Ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium quos ex 5 omni numero confecta victoria Brundisium' praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponnensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte Liburnicarum demersa, simul eius in qua vehebatur fusis ar-10 mamentis et gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem et viginti dies, donec ad desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. 15 4 Et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit viditque mortuum. Cleopatrae, quam servatam triumpho magno opere cupiebat, etiam Psyllos admovit qui venenum ac virus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur. Ambobus communem 20 sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis inco5 hatum perfici iussit. Antonium iuvenem, maiorem de duobus Fulvia genitis, simulacro Divi Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. Item Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra 25 concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio adfecit.

Reliquos Antoni reginaeque communes liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conservavit et mox pro condicione cuiusque sustinuit ac fovit.

Per idem tempus conditorium et corpus Magni Alex-30 andri cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis veneratus est consul

tusque num et Ptolemaeum inspicere vellet, regem se voluisse ait videre, non mortuos. Aegyptum in 2 provinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae urbicae redderet, fossas omnis in quas Nilus 5 exaestuat, oblimatas longa vetustate, militari opere detersit. Quoque Actiacae victoriae memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato vetere Apollinis templo locum castrorum quibus fuerat usus, ex10 ornatum navalibus spoliis, Neptuno ac Marti consecravit.

Tumultus posthac et rerum novarum initia coniura- 19 tionesque complures, prius quam invalescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuvenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. 15 Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mulieris servi nomenculatoris. Nam ne ultimae quidem sortis 20 hominum conspiratione et periculo caruit. Audasius 2 atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis quibus continebantur rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum et senatum adgredi destinarant. Quin etiam quondam 25 iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro venatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum; nihil enim exprimi quaestione potuit.

Del

Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum 20 30 adulescens adhuc et Antonio devicto Cantabricum. matico etiam vulnera excepit, una acie dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina

« IndietroContinua »